Caspari Bartholini ... Diaphragmatis structura nova. Accessit Methodus praeparandi viscera per injectiones liquorum, et descriptio istrumenti, quo mediante peraguntur ..

발행: 1676년

분량: 158페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

101쪽

DIAPHRAGM. STRUCTURA. Mope, mediante instrumento, quod inferius describo injiciatur identidem aqua

repida jugi quantitate , tam dio donec

'on amplius tincta per venam redear.

Deinde ligatis tum lymphaticis, quae in- er alia vasa circa ingressiim in lienem apparent , tum vasis spicui cis, injiciatur per .arteriam sive aqua tepida sive liquor coloratus, qui statim ubi totum lienςm imi. Pleverit, ad vasa lymphatica pergit, quae. copiosa in utroque lienis lavere intueri Icer, & ab ejus limbo atque circumferen ita innumera orta pergunt ad duplicem truncum, qui reliqua vasa sanguinea ia ingressu comitantur. Idem etiam in lie-Me sic praeparato flatu felici ex tentari po- 'test , ut pateat , fatum digitis ab extremo limbo, ubi numerosissima baec vasa sunt, propelli posse in truncum dictum. Vnde oriantur, an a glandulis Mal Dii ,s quae sint, non determinavero , eorum autem progressiun extra lipnem in si-gura , alibi forsan danda , prosequor.

Hoc unicum notandum , sine quo irritus erit hic omnis conarus , in Lene eximendo deberi hoc sedulo ca Veri, ne exterior ejus membrana laedatur. per quam Tentriculo adhaeret quia inter

102쪽

phatic ut facillime auferantur cum abI ta hac membrana , cui arcte connectunis tur. Coeterum de hac operatione addam,

lienem per hoc nostrum instrumentum, cujus multiplicem usum inferius videbumus , modo dicto praeparatum , ut Omniexhausto sanguine albissimus sit, curiose deinde omni humiditate expurgata,inflari. posse, de balsamo apto, servari, ut in e siccato , detracta membrana , cellulae &tot concamerationes ad miraculum appareant. Qua ratione μυammerdammaum

suum lienem praeparare Credo, uti & L mlincurtium aliosque , apud quos mihi talem videre contigit. Addo vitulinum quidem benem ad haec exequenda commodissimumesse, uti & caprinum, sed Tigris ata que istis elegantissimum, atque stupendi

Hepati an l3mphatica , nimirum ex ejus substantia oriunda, assignet, dubitat Mal Dius, cum tamen illa viderit, metane vel dogma Simonii labasceret de vasis. lymphaticis omnibus ex glandulis Conglobatis oriundis, vel hepati duplex vas

excretorium. tribuendum esset.

At idem de renibus timor esset , quorum tamen lymphatica ais oculum de- mqnstrare possum,quae plerumque in sint.

103쪽

DIAPHR AGM. STRUCTURA . ρ, stro latere in glandulam infra renes sitam exonerantur, vorioque ibi vasorum plexa formato ad receptaculum tendunt, atque

lympha subrubri coloris replentur, qualem saepe deprehendit Parens. Duplex etiam haec lymphatica manifestandi mihi modus est, primus illa ligando in majori

animali. Alterum ope instrumenti mei ita exequor ian recenter extractum vituli renem aquam repidam injicio , donec tam probe ac lien, de quo supra, ablutus sit, & aqua non amplius colorata per

venam redeat. Tum vinculo venam conis

stringo, & injectione aquae continuata, non solum per ureterem sed & illi adjuna 'cha minuta lymphatica liquorem redeuntem video, quotidie cuivis cupienti monstrare paratus sum, quamvis Ma ia λου hoc nunquam se potuisse confiteatatur , de quo pluribus infra. De lymphaticis lacteis nihil loquor.'quae ex glandulosis intestinorum tubulis procedere putat Suvammerdam,*uia de iis 'alibi. Hoc tantum addam de lacteis venis ab intestinis ortis, illas nondum a quΟ- quam ita depictas esse , uti sunt , & vix iunquam poste,cum in illis medianae etiam sint, & in caudice prope receptaculum aliae accedat minutissimae. Fallitur autem i

104쪽

in eo vir alioquin Lyncaeus, qui putat. lactea, quae ab intestinis ad glandulas me- . senterii feruntur, vasta lymphatica excretoria esse glandulo irum tubulorum in testini; & lympham albicantem vehere

quam hos de plerique alii chylum appet lant, quippe qui post cibi & alimentorum

distributionem in totum disparet. V rum si in omnibus perpetuum deprehenderim , quod sentet atque iterum nuper vidi in animalibus duas post pastum hora apertis , himirum venas lacteas nullas chyta repletas, sed omnes ab intestinis prodeuntes lympha limpidissima turgidas , eodem more glandulas mesenterii perreptare, quo lacteae consuevere; nes ἀcio unde illa deducam, nisi a tubulis illis intestinorum i fi qvie sunt , glandulosisl Sed hoepofito My mmerdammai sententia nihilominus labefactatur , qui chy-hmi vocat lympham albicantem. QMppe si hoc semper ita sit , quod nos jairi aliquoties deprehendisse diximus. hoi uni

vasorum successivum munus constitui de-het Gam in chylo lactei coloris , jam itilympha limpidissima vehenda; quae utraque in iis successivε observantur, clis Mnempe tot annorum experientiae, lympha vutem aliquoties 1 nobis visa, cum ne-

Diuili oc

105쪽

DIATHχAGM. STRVCTHA. si sciam an in omnibus perpetuum futurumst. Forsan in animalibus certo tempore apertis haec lympha in lacteis reperitur, quia illam in animalibus vidi paucas post pastum horas apertis, ut an Chylus Crudior sit vel alius aliquis ex maestinis exsurius liquor, dubite. Vel si verum sit, quod tamen magnam veri speciem habet, lymphatica ab aliis partibus non glandulosis oriri, has ab intestinis lympham super-Buam revehere dicam. Ulut sit, satis superque constat mihi , & omnibus qui

haec aequa lance pensitare dignantur, Suvammerdammium in his vasis chylo de-1tinatis, quae nutritium succum vehere negat de inde hepati sanguificationis munus restitui putat , parum sibi constare.

At de lacteis, quae a glandulis mesenterii ad receptaculum feruntur, hoc addo singulare, a nemine, quantum novi, adhuc observatum, &quod in variis subj ctis perpetuum deprehendi, quod glandulae hae excretoria lymphatica habeant valde insignia atque conspicua, quae post&ante di stributionis alimentorum tem lus lympha replentur, & in receptacuulum eodem duehu inserutitur, quo truncus lacteorum consuevit. Haec atque alia

106쪽

CAS P. B ARTH DLI NI ymphatica figuris aliquando me illustraturum polliceor . cum hactenus 1 nullo ram accurate depicta sint, ac in natur Lacra inquirenti vein patent. Illa quae Eglandulis melanterii eodem, quo lacteata, Itinere exeunt, an soli lymphae glandula..ium in receptaculum eonvehendae inserviant . an successi vh chylo & lympha repleantur , quemadmodum receptaculum& ductus thoracicus , quod probabilius idetur ; nondum satis perscrutari licuit, quamvis de ultimo hoc eorum successivo munere vix dubium mihi esse possit, cum cxacte hic truncus , lympha repletus lacteorum trunco , qui in receptaculunt inseritur respondeat, & nullam aliam in illud aperturam invenerim. . His probe observatis , quae a nullo hactenus Autorum prodita memini , dubia quaedam emergunt, quae in hoc negocio magni sunt momenti. Nimirum an chylus in glandulis deponatur & an ibi illi

aliquid accedat , an vero tantum glandulas sine percolatione aut philtratione. aliqua pertranseat , & an idem vas sit . quod glandulae convexam partem intrat, quod rursus a concava & opposita parte promitur. Si in his lymphatici si quae superius retulimus ab ingestinis ad glan- dulaa

107쪽

DI APHRAG M. STRUCTURA.dulas tendentia, chylus seratur , necessario in glandulis deponi debet & ibi percolationem aliquam iterum experiri, antequam per truncos majores,e glandularum concava parte iterum exeunteS,ad receptacdium pertingat more reliqua: lymphae , quae per vasa sua ab unius glandulae conglobatae concava parte, fertur in alterius convexam partem , ubi in capillaria vasa absumitur , vel tantlim superficiem perreptantia vel ulterius in substanistia glandulae immersia, dc mediante cribro glandulae, quocunque demum , per quod liquor percolandus transire debet. commercium habent cum radicibus vasis

excretorii , itidem lymphatici, quod a concava ejusdem glandulae parte emergit. Unde dubitari posset, an etiam duplices sint conglobatae glandulae, cum in quibusdam liquor primo secernatur, ita quibusdam liquor in prioribus secretus tantum pertransit. Scilicet quaeri posset, an qua libet glandula conglobata pro-l riam lympham secernat ; an eadem ympha i in prima glandula secreta, reliquas omnes pertranseat , an vero non pertranseat tant lim , sed etiam in i, qualibet glandula augeatur ibi secreta lymphatut ita earum quaedam non nisi a sanguine liquorem suum accipi. ne

108쪽

quaedam vero&ab intrante alterius glandulat lymphatico&a sanguine, vel rantum a solo intrante lymphatico , nihil autem a sanguine. De materia in omnibus his vasis con-etenta , nulli dubium est lympham esse, sed illa unde derivetur , controversum est. Sunt qui vasa totius corporis distinguunt in advehentia & revehentia, venas quae sanguinem ab arteriis acceptum, Vasa lymphatica , quae phlegma spirituum

animalium a nervis revehunt. Sed non sol hira evidentibus experimentiS , Verum etiam ex ipserum propria confessione hoc dogma corruit. Spiritus dicunt esse imstar alcohol vini, qui per nervos ad omnes partes feruntur , & per lymphatica revehi horum spirituum phlegma. aeterum si sint instar spiritus vini subtilissimi, sive alcohol, quemadmodum necessariberunt &plusquam alcohol, quia invisi-hiles sunt non habent phlegma , vel si haberent, vix tanta copia per ly mphatica phlegma redire po siet spi rituum , qui vix deprehensibiles parva quantitate per

Derveas sibrillas defluunt. Deinde cum apud omnes in confesso sit hunc humorem , si modo humor appellari possit, qui

spirituum nomine apud omnes gaudet, ecin cerebro tanto apparatu secernitur,

109쪽

credam, eum in finem ibi percolari , ut statim veluti phlegma ad sanguinem re mittendos sit. Experimenta etiam firmissima hanc controversiam diriment, quippe si liquore per arteriam injecto mluatur omnis sanguis , & deinde ligetur . vena, per lymphatica ψ concavam & quas simam , respectu alterius gibbae, par tem exeuntia redibit liquor. Huc etiam confert celebre illud Lo-eri experimentum , in quo ligata majori aliqua vena, ne sanguis ad cor redeat, maximas ultra ligaturam , in partibus ad quas talis attinet vena, serosi humoris profusiones observavit, quia nimirum languis reditu prohinhitus diutius in secretoriis partibus restitabat, & majori copia secernebatur. Nam

quantum ad secretiones moliendas venarum coarctatio faciat, infra docetur,

ubi instrumenti nostri pro injectionibus

aquae usus describuntur. Coeterum quamvis vasa lymphatica humorem suum ab arteriis accipere asserimus , non tamen lymphaticorum cuna arteriis immediatam ponimus anastomosin , nisi mediantibus cribris vel aliis Corporis partibus, in quae ubi sanguis ef-suius partium nutritioni ia humorum se .

110쪽

iao CA Sp. FARTHOLIN rcretioni prospexerit , vasa lymphatica lympham , venae sanguinem revehunt. Quod etiam nobis confirmat Κα - , Spic. Anat. Obs. s. qui , quia in vase lym Phatico , per summam fellis cystidem retaptante,lympham subflavo colore tinctam conspexit , & fellis saporem gustu percepit , concludit lympham hanc amariorem

extra arteriarum vasa delatam fuisse, quia si vasorum lymphaticorum cum arteriis esset anastomosis, non amara reperitur sed dulcis, qualis in arteriis deprehenditur. Motum humoris lymphatici ut rectea circumferentia ad centrum deduxit vindicavit Parem meus , ita applausum sapientiorum meruit, contra plurimos eo tempore non ignotos , qui contrarium

motum asserendo , suo proprio indicio, quasi sorices , se prodidere. De causa hujus motus nemo hactenus sententiam dixit, quam universialem quidem dicere licet esse materiam secernendam, propellentibus fibris cordis motricibus, per vasa sanguinea jugi quantitate continuo subministratam, qua identidem pellitur praecedens liquor , ut locum advenienti cedat, quemadmodum in machinis hydraulicis experimur. Addo etiam mo-

SEARCH

MENU NAVIGATION