Famiani Stradæ romani, è Soc. Jes. De bello belgico decas prima secunda .. Decas prima, ab excessu Caroli 5. imp. vsque ad initia præfecturæ Alexandri Farnesii Parmæ Placentiæque ducis 3

발행: 1648년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

21쪽

xr I nucro Mani fert Iinperitim tu fia. rem , ejusque insignia mittit per orangit Prauci pein. iii aegre mutausa inittere, videtur Maria Omli ae eiu mi uso

Carolis, erio solvit.-Diseis Septemtri

Duobus vero mensibus interiectis , majori adhuc hominum celebritate inam famam latius emanaverat) ne is, Provinciis, Insulisque tam in nostro, quam in novo terrarum orbe exuens se Caesar , eorum semel omnium possessionem

ac jura Philippo filio addixit. Postremo,haud ita post multo. imperii (quod unum Carolo supe

erati coronam sceptrumque Ferdinando se tri multis ante annis Regi Romanorum creato,

transmisit per Guillelmum Orangit Principem. Quem ferunt initio detrectasse legationem ejusmodi, dixisseque Caesari audiente Philippo Rege, Meliora sibi a funeris optanda, quam ut in Imperii insignibus , e Domini sui capite deponendis, atque ad alium deportandis, ministerium ipse suum adhiberet. sive illa caritas fuit erga Principem expertae benevolentiae ac liberalitatis, sive assentatio in Philippum Regem, cui destinatum a patre fuisse Imperium, eaque gratia actum cum Ferdinando fratre non ignorabat. Etenim Carolus Austriacam Hispaniae potentiam accessione Imperii firmaturus. opera Mariae Hungariae Reginae pertentarat aliquoties animum Fer inandi, quo Romanorum Regnum Philippo cederet: inter alia pollicitus , se cum fratre communicaturum Imperii fasces, ut duo in posterum pari alictoritate Caesares haberentur , immoto ad ea Ferdinando. At Carolus ex tanto rerum dominatore jam nullus, aula novo Principi relicta , privata in domo aliquamdiu consedit e instructa donec classe o Zelandia selvens cum ser*ibus Hele nora ac Maria Reginis , secunda navigatione Laredum Cantabriae portum invectus est. Quem abeuntem o Belgio prosequi,non alienum, opinor, fuerit a Bel cae narrationis instituto, cum Belgae Principis , postremique Principum in Belgio nati suprema continuando, haerere adhuc in Belgio videri possim. Lectoris quidem certe gratiam initurum me sum arbitratus , si magno illo secessu secretoq; Caesaris in lucem extracto,multa quae male de tanto Principe in

22쪽

terciderent, Belgicis annalibus limputavero : E- IS SQ- mulque tristioribus aliquando secuturis, praesenti molliorum commemoratione paulisper

intercessero.

Vix descenderato Praetoria navi Caesar; cum Iunispaniam foeda illico exorta in portu tempestas classem par impetu disjecit, Praetoriam hausit : quali non eius navigio, vecturam amplius Caesarem, Caesarisque sortunam. Ferunt, ubi primum littus attigit, prostratum in genua osculo terram libasse,atque addi--i ita

disie, Salutari reverenter a se communem pa- a rivgeum. rentem : utque nudus o matris olim utero prindierat, ita aet alteram hanc matrem libentissime reverti nudum. Et vero,cum in Cantabriam ap- pulsus, ac profectus inde Bureos, raros admodum sibi obvios vidit Hilpanos Proceres, squos metitum 1 Ma- nempe solus incomitatusque titulis suis Caro- euatibus . Hibius non allexerat sensit tum primum nuditatem . suam. Accessitque re illud, quod ex centum aureorum millibus, quem sibi reditum ex immensas opibus tantummodo seposuerat cum eorum parte opus tunc esset , qua famulos aliquot donaret, dimitteretque: exspectandum ei plusculum, nec sine stomacho Burgis suit, dum ea vi- delicet summa aliquando redderetur.Quam ille non sine etae. offensionem sicut dissimulanter haud tulit, ita occasionem nonnullis forte praebuit assirmandi, Regnis vix ejuratis,ccepisse Carolum initi con- filii poenitere. Quanquam alii ipse ejurationis

die mutasse illum sententiam ex eo narrant, latae eius

quod aliquot post annis , cum Cardinalis Gran- iuvistis. vellanus ex occasione Philippo Reri revocasset in mentem, Anniversalem illum esse diem, quo Carolus pater Imperio Regnisque cesserat: re- sponderit illico Rex, Et hunc quoque diem an, niversarium esse, quo illum cessisse poenituit. Quod incerto rumore prolatum sacile percrebuit apud homines, non sibi in tam inaudito fa- cinore constantiam vel unius diei persuadentes. Nisi sorte Philippus non putavit in parente laudandum . quod imitandum sibi non statueret.

Nihi certe indicta factaque Caroli , toto illo et

privatae

23쪽

nobium

Atque in illo

quant

re caesaris

privatae vitae biennio inspicienti, libellosque re

commentarios super ep secessu cum cura re r tione .volutanti, nusquam profecto vestigium ullum ejusinodi poenitentiae compertum est. Et decvjt, vivam adeo Magnanimitatis imaginem nosteris non exponi poenitentiae panno convelatam. Sed jam ille Vallisoletum lectica devectus,ac paulum cum nepote Carolo Hispaniae Principe, cujus non satis probavit indolem, demoratus ; ad divi Iusti Hieronymianum Ccenobium, delectam jamdiu sedem, recta se contulit. Et illud Lusitaniae Castellaeque finibus, haud procul a Placentia civitate, situm : ameenitate vallis, circumque adjacentium prospectu collium , ac mapna in primis per hiemem temperatione caeli, salutare. Quem in locum recepi' olim se Sertorium: sortissmum Imperatorem Romana arma fugientem, ibique dolo extinctum fama est. Hic demum Carolus cu rarum fluctibus terminum, ac vere Columnas Herculeas positurus , construi sibi domunc tam jusserat, coenobii additamentum. cujus descriptionem sermamque mitti ante annum sibi voluerat in Belgium , probaveratque. Sex omnino septemve in ea numerabantur cellae, ( juvat enim,quod ait ille,de Principibuis nosse omnia ) viginti pedes latae longaeque, plane coeno-biticae; unde aspectus egressusque in hortulum fonte irriguum, citris limoniisque ad fenestras usque stores ac poma porrigentibus. A que hoc videlicet Mausoleum fuit, quo Caece ille maximus , cui unus non suffecit orbis , inclusit ad extremuiri se,condiditque vivus .inque hasce det num angustias decrevit ille Gigas,qui Herculeos ultra terminos extendisse manus gloriabatur. Adeo NATURA facile redit ad statum staturamq; suam, si, quae illam instabat ac distrahebat ambitio,detumescat Ergo coenobium ingressus e famulis sexaginta,quos eleg rat ex omni servitio, plerosque Serandillam , proximum oppidum remisit, usurus si opus foret : apud se duodecim retinuit, gique equum

unum r

24쪽

LagER PRIMVs. II: unum, nec lautiorem servorum numero dome- 1 s e . , sticam supellectilem ; nempe omnia necessitan iis modo finita. Et sane mirum fuit, Carolum Contemptust ea solitudine re curarum oblivione cautum, sibive in consilii semel suscepti constantia firmavi tum , exuisse pristinos adeo mores, ac plane a naturam; ut neque aurum , quod ingenti copia se per id tempus Hispana classis illi advexit ab Inti, dia; neque strepitus bellorum, quae ejus armist, ac Ducibus terra marique per Europam Serer, bantur ; quidquam potuerint animum illum

si nectere tot retro annis assuetum armorum so- .e no; musque tranquillitatem, auditis quanquam: a variis rerum eventis, paulum interturbare.a, Quotidianam porro vitam ita degebat Augu- sotidianah stus silvarum Incola , ut partem aegro languen- 'jrum di lique in dies corpori, partem Deo, animaequeb suae tribueret. Nam modo colles , circumpe- 2b lethar b dum uno contentus, obequitare; modo partiria areolas in horto, culturaeque dc arborum in b sitionibus Triumphales commodare manus. id, e, quod olim ille . deposito quoque Imperio, Sa' Hoi loe. n. si lanis agebat. Saepe fabricandis horologiis, bricatio, subdimiquorum videlicet rotas multo, quam Fortu-h nae, facilius temperabati Iannello Turriano i, praeceptore , illius temporis Archimede , ope-- ram dare: ejusque machinamenta ad molien-nedos in sublime fluvios, tentamentis variis ex- :- periri. Quin etiam ad Toletani aquaeductus uesic P. t. architecturam, cujus imaginem tum concipiet bat animo Turrianus e nonnihil ingenio Caro- i. Ium suo contulisse ferunt. Qualem vero operis, formam in illa biennii solitudine ambo medi- , . . , i tati sunt, tale dem opus Turrianus, post Prin- is cipis obitum , sublato in Toleti montem Th- go amne , novo utique artis miraculo , fabret Lecit. Et vero hic inprimis fuit, qui in eo Hie- . ronymiano secessa, novis 'uotidie machinatio- enius, i nibus, Caroli mentem , talium rerum avidam , oblectabat. Nam saepe a prandio armatas ho- Pax M minum re equorum lcunculas induxit in men-l iam , alias tympana pulsantes , tubis alias

25쪽

Cura aniniae impensa.

. iam castigavdo corpo at adhibita. Instrumetita poeuarum

Philip. filio

veneratioui habita

Novo exet

plo ipse ubi

occinentes ; ac nonnullas ex eis feroculas iii- festis sese hastillis incursantes. Interdum ligneos passerculos emisit cubiculo volantes revolantesque t Coenobiarcha , qui tum forte aderat, praestigias subverente. Fecit re ferreas molas, per se versatiles, tantae subtilitatis par- . vitatisque , ut manica occultatas Monachus facile ferret ; cum tamen quotidie molerent tara- tum tritici. quantum hominibus octo in sang(ilos dies alendis abunde esset. Sed huiusmodi delectatiunculae initio crebriores fuere. Dein vero admonente morbo , qui suprema intermi- nari videbariri; aliquanto parcius adhibitae, nec nisi subsecundariis temporibus. Nam prima himini cura postmodum fuit, statis Monachorum psallentium precibus frequenter interesse: non raro Sanctorum volumina lectitare , ac piis de rebus miscere sermones: solito crebrius exoptare noxarum conseisione animam, ac caelesti

Epulo, 'uamquam interdum non jejunus , pascere. id nim , ob stomachi languorem, indubium ei otidem fuerat ab RomanoPontificerium etiam plexo e funiculis tormento, adeo re aliorum exempla , dc sui victor semel animus potuere: exigere a sese anteactae vitae poenas persevere coepit. Quos inde funiculos a Philippo

Rege reverenter habitos, ab eoque morti pro- ximo afferri ad se jussos. iv,ut erant cruoreCa

roli patris aspersi, filio Philippo Tertio tradi

tos , inter Austriacae monumenta pietatis asservari fama est. Postremo exequiarum occasio- me, quas matri anniversarias persolverat, nova incestit animum cupido si liceret re suas celebrandi: reque communicata cum Ioanne Regula o Hieronymiana familia , 'ui ejus conmlcientiam moderabatur : cum is insolitum quiadem illud re inauditum, pium tamen ac salutare dixisset: apparari lanus sibi quam primum jussit. Ergo excitatur in templo tumuli mole g. funalibus illuminatur; atrati circumstant famuli, mortuale Sacrum moesto Monachorum cantu peragitur. Ipse iuneri superstes suo, spectabat

26쪽

. bat in illo imaginario munere veras suorum la- I s S g. crymas et audiebat exequiale carmen, placidam, sibi requietem beatas inter sedes implorantium':eademque ipse sibi suffragia psallentibus immistus exposcebat. Donec sacrificanti propior . factus, ei que tradens, quam gestabat, accen- . sam facem , sublatis in coelum oculis ,

inquit, vita ac mortis orbiter, oro quasique, ut quemadmodum oblatum hune a me cereum sacerdos capit, e commendatam in manus tuas hane animam

tu, quandocremque libuerit tibi, in sinum eo, - xusque tuos benigne suscipias. Tunc, ut erat pulla' fluxaque opertus veste humi procubuit: reno' vatisque omnium , qui aderant. lacrymis, quasi depolitus, suprema lamentatione comploratus subitoqnem,' est Atque hoc videlicet rudimento carolus vi- morbum. cinae jam morti proludebat. Namque altero ab exequiis die, febri correptus , eaque pantatim a exedente consumptus.Toletano An, stire procurante, quae Christiano ritu ,luctanti animae ivp- IT. . peditantur adjumenta: Religiosisque , qui he- Tolei. quentes e coenobio circumstabant, abeunti ho- spiti expeditum iter in coetus piorum compre- oecumbit cantibus: nocte ante festam lucem Euangelistae o s. . . Matthaei, annorum octo re quinquaginta , ex es quibus duos ipse vixerat, ingenti sane sensu Pie- talis ac religionis excessit. Mortem ejus cmra r odia ;, , coelo terraque signa comitata sunt. Paulo enim mo tam ejus s. postquam aeerotare Noepit, visus in Hisbaniae. Cometes, initio non admodum illustras, sed qui, subcrescente morbo per eadem incrementa Iucem intenderex: donec verso in Hieronymia-

nam sedem ferali crine vi qua hora Carolus vi- obserev vere, ille videri desiit: Nec illud admiratione. .caruit: In Caroli,quem dicebam,hortulo, binos mori . eodem tempore stylos emiserat candens lilium. Alter Majo mense, uti atalet,calyce dehiscen- '--q- te storuit: alter , quamvis eadem culturia pro- , vocatus , rumorem tamen ac partus signa Vere

toto atque aestate sistinuit et eademque destium nocte, qua Caroli animus integumento sese corporis evolvit, ille explicato repente solli-

27쪽

cationis variae iactatae. Morbus Metus ex foriunae mutatione, Petre. Atinia, io m. carol.

culo, intempestiva nempe atque insperata Re minatione promisit storem. Id vero re obser-yatum ab omnibus, re lilio sit per Ara templi maxima ad spectandum proponto, faust i candidique ominis loco acceptum est. Sic demum Carolus Caesar,annos quadraginta paternis Regnis, sex & triginta Imperio potitus , ac duos post omnium abdicationem potiatus ipse se: dubium reliquit, majorennae laudem in Irherio,totque Regnis administrandis, an in iis simul omnibus relinquendis promeritus sit. Quamquam non ignoro eam rem vario tunc hominum sermone fuisse disceptatam:hodieque declamatorum in scholis, politicorum in aulis, argumentum esse,C IPSA REM ABDICANTEM. Sed omissis ingeniosis horum commentis , somnia denique venditantium ; quae apud plerosque eo tempore super Carolo dissereban. tur, haec semie erant: Permulti can sam in promptu habebant nempe Cqsarem ingravescente articulari morbo,qui ab anno quinquagesimo, non jam intervalla sed perpetuus aderat, adductum esse, quemadmodum inter ejurationis solemnia testatus est ipse ut quam Imperii molem pari virium praesentia sustinere se ultra dissideret, eam salutari de sibi re regnis anticipatione, in aevi animique validum inclinaret. Callidiores, quibus in abdita conari mos est, & Vi L Evidetur, quidquid in summo pater et deterritum suspicabantur Caesarem Henrici II Galliarum Regis felicitate , cui opponere filii juventam

regnandi avidam,' capacem, quam annos Palimasque suas, consultius habuerit. Observaverantque,ex quo ille Metim a Gallis captam re cuperare , exercitu centum hominum minium ad urbem admoto,frustra tentavit,desiderans in ea obsidione non paucioribus quadraginta suorum millibus ; tantum inde moerorem animo contraxisse: praesertim quod paulo ante in Ge mania consulere sibi indecora sane fuga , certe insolita, coactus fuerat a Mauritio Saxonum

Duce ; ut Per aliquot dies publico abstinuerit,

incre

ira aire ter

28쪽

Ling R P RrM I s. Is increscentemque morbum acriori sensu in pin i e t p. starum toleraverit. Quin de vulgo credebatur, tali tu PO caesaris fortunam fastidio ac satietate jam captam retrocedere incipisse: felicemque Impe ratoris hactenus invis genium in Henricum iGalliae Regem immigrasse,ipso Caesare non dissisimulante , quem auditum ferebant, cum dice' ret, Nempe FORTvNAM esse jubenum amicam. Ideoque pro columnis Herculis,ac Psiae ub* tra, ii sitato Caroli V signo ; non deerant, qui Cancrum,di Hui inr accommodatam videlicet tempori Notam,substituerent; adderentque,sa-vienter imitatum esse Caesarem praecautos a- Ieatores,qui ma nam nummorum summam an

, te se congestam lucrati plurium horarum ludo, di veriti fortunae aleam, retrahunt opportune ma- num: neque se parto illo cumulo victoriarum d exui, jactu videlicet uno , patiuntur. Contra, Como Inn sentietant aliqui, factumque Caesaris immen- tam gloriae, laudum cupidini vertebant. Quod animus illa,si quis umquam alius, post Caesarum memo- ... svriam samae indulgentissimus , cum sibi satis a- varea. cum. hundeque gloriae adeptus videretur,tam multis' ex omnium hostium Renere victoriis, tanta se- Dis a licitate reportatis, ut a nullo fere Carolus pro. Fred. s vocatus bello fuerit, quem non modo victum; ' sed ( quod raro legitur a vinctum etiam capis Dux Brunsivumque non viderit;abjectis ad extremum,cab et te. Philtp. cari ue utroque in orbe fascibus amplissimi et domnatus,ab inusitato victoriae genere, novos Querelae filii. gloriae titulos non facile posteris aequandos concupierit. Iachabatur de illud obscuriore fama. ' Ad Din Ah Aletum d parte Caesarem Philippi querelis: 3 3 qui novis quotidie probris , famosisque carmi- e. tiar

e nibus proscissus ab Anglis aegre Hispanum in Phil. II. et ea insula Dominum ferentibus, eoque nec R i' gem illum,sed Reginae maritum vulgo compei vγ lantibus, per eam occasionem aliquanto acrius expostulaverat cum patre de statu sertumque hi sua: moturus animum ejus ad consilium de

Belgii abdicatione, cujus jam aliquid subolu p rat, maturandum. more videlicet liberorum,

29쪽

datam I U. c.

ob Interim in Rulteione Permissum assi. Poutrsicis

Rom. captivitatem.

qui parentibus orti junioribus , senes ipsi pa-i:

ternam adeunt haereditatem : diu graves, quasi :expectantes. Verum alii rem alio trahebant, atque in ejusmodi consilium concessisse Caesarem affirmabant una tactum religione, stimulatumque conscientia multorum, quorum, ante- . quam rationem exposceretur a supremo homi

num Iudice, placan sibi praemature Majesta

tem ejus existimaverit. Quippe esse non pauca, quae Caroli vellicarent animum pietatis omniano non surdum. Icisse foedus cum Henrico An- .iliae Rege . a fidelium societate , diris Ponti-iciis, in Caroli gratiam expuncto. In quo illere injuriam, quam ab Henrico acceperat, repudiata Catharina uxore, Caesaris matertera et reconstantiam promissi, numquam se cum haer

tico Rege, nisi is Pontificiae dignitati satisfac ret, in gratiam rediturum a nimis 3 iam impotenter posthabuerat atroci inexpiabilique in Gallum indignationi. Pr eterea in Religionis causam injecisse manus: quaeque Pontificii muneris erant, occupasse: evulgari jusso per Geramaniam libro complectente Religionis capita, ad quorum observantiam interim exigerentur omnes, tum finem acciperetTridentinum Concilium. Qui tamen liber cum pleraque Catholicae quidemEcclesiae consentientia,sed contraria tamen nonnulla, uti sacerdquem conjugium . Corporisque dc Sanguinis Domini sub utra' uespecie libationem contineret: squippe 1 Cath licis haereticisque conscriptus) neutris, ut accli dere solet partibus satisfecit. Demum captae direptaque urbe, in Romani Pontificis saptivit tem consensisse: adducturum insuper ad se illum in Hispaniam,nisi publica hominem infamia r tardasset. Quamvis autem luctuosam Vrbis sacrae depopulationem Caesar havd. inputaverit sibi: immo ad ejus nuncium, illico re publicam laetitiam ob natum Philippum filium edicto v tuerit re ipse mutata veste justitium atratus indixerit. 'uanti tamen esse, non modo in Urbista Sacrorum violatores non ait advertisse,

30쪽

Ling R PRIMvs.sed etiam eorumdem opera menses omnino se Ci s s g. ptem attinere Hadriani in arce Christi Vicvrium perseverasse praesertim tam arcte mise

reque custoditum , ut vetulam olera vendem

tem , quod expetenti Pontifici lactucas aliquot in arcis fossam projecisset, funiculo per puerum illamittenuas; obvius forte Centurio suissuriose manibus ante portam suspenderit: oculasque ingemiscentis ad ea Pontificis, exmsito. mplures dies infelici spectaculo, evester verit. Ac postremo, nullo Caesarem tantarum calamitatum sensu, grande pretium, profano

tamquam ab hoste, persilvi a Pontifice pro ibbertate voluisse. Enimvero haud dubitandum , quin ejusmodi facinora, ut pleraque erant ex cratione multorum praedamnata , Carolus ipse, Mibnspm . sicuti debebat, agnoverit damnaveritque ; ac eorum aculeo haerente deinceps in animo , ex- 'tremum illum vitae actum placando offenso Numini, religiosus cetera Princeps ordinave- rit. Quamquani non deerant,qui Caesaris mem tem mc quoque haud in paucis absolverente ac plerumque culpae derivarent in temporum' ac bellorum ne uitatem, inque armatam mul- titudinem, cujus incitatum semel impetum re- gere, non semper an unius sit manu. Atoue haec A se me, de Caesare abdicante, ea tempestate, ut comperi, ferebantur; accepta hodieque aut re-

iecta pari studio re ignoratione veri. Ego, etsi Probabilius non sum nescius , grandia consilia a multis ple- rum ue causis, ceu magna navigia a pluribus :' remis impelli; tamen non facile mihi persu serim, in Caesaris animo magnam sibi partem' vindicasse aut sortunae commutabilis me um , aut alium quempiam leviorem motum. Siqui- hon ta dem annis ante obitum ejus serme decem. hoc subitarias,

gustae condidit testamento, de hae ipsa Regno- anilii Caes- rum abdicatione mentionem fecisse constat. m.

Quin etiam exeloratum habeo, ante hoc quo- :' que tempus agitasse animo Caesarem, depositis ' ' villanis curis . receptui aliquando canere. Id

SEARCH

MENU NAVIGATION