Quaestio, danturne membranarum mucosarum varia exanthemata causis, symptomatibus, nec non anatomicis characteribus dignoscenda? : thesis quam, Deo favente, in saluberrimâ Facultate Medicâ Parisiensi, praesentibus competitionis judicibus, publicis com

발행: 1826년

분량: 30페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

Immo et recentiori tempore aliae tegumenti interni assectiones descriptae fuerunt, quae etiam Exanthemata dicendae sunt; memorat nominatim celeberrimus Morgagny se vidisse intestina parvulis tuberculis intus conspersa Litt. XxII, Ι 8 , SanguineiS maculis distincta xxxiv, 33), cum Ρeyeri glandulis amplificatis

Litt. LxvIIP, 12, et LXXXI, IS , etc. Ρost hunc anatomicomathologicae artis principem, Lieutaud , de intestinis pustulosis multisque granulorum millibus resertis locutus fuit Hist. anat. med. LDSioncs ab minis , lib. I, p. 87). Lecat, anno 1763, non semeΙ intestina exploravit tumentibus instructa pustulis, ingurgitatas simulantibus glandulas, et gangraenosis Roc. Sobs. med. Par Richard Hautesteuch, tom. I, p. 575 . Doctor Breschet, non minus ingenii Perspicacitate qaum Vasta et egregie digesta Polleus eruditione, quum celebrem professoris Recamier praxim, anno Ι 806, frequentaret in nosοcomio gallico nomine miH-Disu, Entevitidis epidemiam Observans, pustulosam et maxime conspicuam annotavit in cadaverum intestinis inflammationem.

Tandem et a doctoribus Prost, in Medecine eclaires par Pouperiure des cor S; Broussais, in Histoire des Phlegmasies chroniques; Ρetit et Serres, in Tracte δε la fgure enterο-mesenterique; Andral, in inquisitionibus pathologicis canalis digestivi; Rayer, apud Dictionarium medicinae, tom. X, Verbo Gasty enterite ; Chaussard, in Lssai Sur les sileones ρneten es eSSentielles ; et Hutin, in exquisito de membrana gastro-intestinati

commentario, Variae et vicissim mucosarum membranarum laesiones insignitae, maximaque cum cura descriptae fuerunt.

12쪽

Omnia vero inter opera quae nostram illustrare possunt quaestionem nullum prorsus maiori juvabit auxilio quum quod nuper sub titulo Recherches Tanatomis pathologique Sur la membranernuqueuge gastro-inteSimale, consideree tant dans Petat Sain quedans Petat de maladio tanta cum laude in lucem edidit doctor Billarii Andegavus. Librum hunc magni ponderis et momenti interrogemus , et Varias in eo descriptas alterationes, Eaanthematicum plerumque genus prae se serenteS, reperiemus. Describuntur enim coloris varietates morbosae nompe : rubores in flammatorii a ruboribus haud inflammatoriis semper et rite Secreti, nunc ramiformeS nunc cc illiformes 159 , nunc Punctis minutissimis distincti p. 168 , nunc Stilati p. I 8o), nunc Varia per loca dis Persi in modum macularum plus miniisve extensarum p. 2oo ; color nigrians et uioliaceus cum crassitudine

vel emollitione textus mucosi p. 54 ); color μ' staceuS nLanc uniformis, nunc strigis , nunc punctulis distinctus' p. 3o6, 318 ;color nige ' vel melanicus p. 32 o); denique Ecchymoscio p. 215 , et Petechioe P. 2I9 . . lΜox non jam de colore tantum aut maculis agitur ; intima videtur mucosae membranae structura plusve minusve immutata, graVioresque patent laesiones :I' In ventriculo parvuli tumores irregulares, confertissimi,

molles, sanguinolenti spongiosi p. 380 et Seq. quos anterius iam annotaverat professor Broussais Hist. des Phlegm. Chroniq., P. 22Ι-2 3 . 2' In eodem loco fungi, polypi, natura varii, nunc . adeo laxi et molles ut J. F. Mechel sungis haematodibus simillimos eos

dixerit Manuel JAnat. gen. et path. , tom. 3, P. 444 , nunc firmiores, rubri quidem, sed nullomodo sanguinolenti p. oi i

13쪽

cujus phaenomeni ad exemplum, monstravit in academia doctor Rullier ventriculum in quo tales octoginta numerabantur alterationes, nucem aVellan 'm amplitudine circiter adsequantes Reoue medicate hancasee, tom. 2, P. I 8 . 3' Ρrocessus inflammatorius glandularum Ρoyeri et Brunnerii, nitITIC ChymnicuS, nunc acutus, papulis conspicuus, in quo maxime insignis apparent et natura et sedes Exanthematiis et de quo, inferius, longior ob hanc causam erit sermo p. 431, 63). ' Ulcuscula et ulcera Varia non evidenter ad glandularum supra dictarum laesionem pertinentia p. bo , 5 Ia), ulcerationes cum granulationibus tuberculosis p. 88 , cum Escharis p. si δ), quas jam descripserat D. Iulius Cloquet uo. Iourn. de Med. , tona. I p. 29, IO ), denique cum gangraena p. bia .

VI.Fiunt igitur in tegumento interno, Sicut in externo, eruptiones variae, Exanthematicum genus idem acin cute Proserentes, et ExΑΝ- ΤΗΕΜΑΤΑ similiter dicendae.

VII. Immo, verbi per extensionem, Exanthemata dicuntur morbi in quibus , Exanthematicis eruptionibus cutis afficitur, quales sunt: Varioloe, VariCelloe, Morbilli, Scarlatina, Miliaria,Pemphigus, Zoster, PHStis, SCGbωS, Het PeS, etc. ; horum

nonnullis propria inest forma, Propria natura, propriusque incessus et progressus et exitus, ita ut vecisci fiant morbi, causis, symptomatibus nec non anatomicis characteribus dignoscendi, Varioloe scilicet, Morbilli, Scarlatina, etc. Admissis nunc internis Exanthematibus, Videbimusne et in illis, specificos morbos cauSis Pariter, Symplomatibusque nec non an atomicis characteribus dignoscendos l

14쪽

Iam autem, cutis eruptiones eruptionibus mucosarum Collatae, Dos ad id duxerunt ut in terni togumenti Exanthemata non secus ac in extemo admittamus; idem servantes iter et horum morborum Causas causis, symptomata symptomatibus, anatomicos characteres Characteribus anatomicis semper conferentes, ni fallor ad veritatem usque Perveniemus.

Sed, quo facilius pateat an in morbis Exanthematicis mucosa rum, Phaenomena deprehendantur similia, assini ave saltem Phaenomenis quae Exanthematicos cutis morbos insigniunt, clare nunc et aperte delineamus causas, symptomata nec non et anatomicos Characteres , maXime conspicua, quorum ope cutis Exanthemata

specifica ab aliis morbis, quin etiam et inter se, dignoscantur. IX. 1' Causin. Nil forsan annotatu mirabilius est quam causae ess- cientis similitudo in omnibus Exanthematibus. Etenim frustra conantur auctores eam invenire in sola iugum hygienis inobservantia , malesanorum scilicet in usu ciborum, in nimio vel vini, vel surexcitantium liquorum potu, immoderatis in voluptatibus, aut contra, in improbo labore, regionis in situ, aut in anni temporibus, aut intemperie coeli, nunc siccioris, nunc humidioris, nunc frigidioris, nunc calidioris; haec omnia sicut sexuum

varietates et temperamentorum et Prosessionum, consuetudinum-Ve, etc., ParVi Sunt momenti et ponderis, et remotissimo tantummodo, Exanthematum invasioni favere possunt. aetatum tamen disserentiae pluris aestimandae sunt, et sub hoc

aspectu, insantia et pueritia quibusdam praesertim afficiuntuD morbis, Variolis nempe et RubeOlci, illim aetas provectior Sca1

latina saepius laborat. Exanthematum Vera causa est infectio quaedam veI inloxicatio

15쪽

cujus principium et natura nos fugiunt; sed eadem semper et cuique propria Exanthemati remanent, ita ut V ariolo Variolas, Scarlatina Scarlatinam, Morbilli Morbillos, etc. perpetuo gignant. Quae causa nemini parcet, et in eos insilit qui contra morbum munitissimi sunt, non seclis ac in eos qui minime praecaVent, Vel etiam, causis supra dictis, inerme latus morbo osserre videntur. Contendant alii de principii lethalis Domine; requirant an reC-tius Miasma, Vinus, Lues, Pessis, etc., dicendum Sit . NOS aut , Praetermissis verborum ambagibus et Vaniloquiis, quae rem P0-tius obnubilant quam dilucidant, quum de penetrandis naturae arcanis agitur, ea tantummodo quae directe et aperte ad rem faciunt exponere PergamuS. 2' Syn tomata. Saepissime exoritur primum praevia febris a nonnullis morbi incubatio dicta. 'Ρaulo post, fit eruptio, Varia secundum Exanthematis genus, quae eisdem plerumque in partibuS apparere incipit, eodem semper modo extenditur, Crescit; certum tempuS durat, mox minuitur , eVan Scit.

Facta eruptione, interdum viget febris, et eo vehementius 'sub complures inVadit corporis partes, et pejorem aspectum induit eruptio. Unde duae annotantur Exanthematis varietates : discreti scilico tvel benigni, si fiat cruptio haud gravis; Cora fluentis vero vel maligni, si gravis facta fuerit eruptio. Exanthematum indoles plus minusve contagiosa est. Sporadice regnant aliquando, saepius epidem ice. Singulari tandem ea praerogativa insigniuntur quod nense, plus vice simplici, illis plerumque Iaboret. 3' Characteres anatomici. Ρraecipuum certe locum obtinoni indignoscendis inter se Exanthematibus : in generalibus dividi possunt et Pt Pyriis. Generales Sunt : cutis tumor, rubor plus minus conspicui

16쪽

eruptionis initio, et ad finem morbi sejunctio epidermis quae , sub specie squaminosa, lapsa cadit e locis assectis. Urii autem characteres anatomici de eruptionis genere Pendent et ejus evolutione, sede, forma, dispositione. Ex his omnibus proprium nomen suscipit omne Exanthema.

His positis, ad membranae mucosse Exanthemata redeuntes, Videamus quomodo in ea proferri soleant, et ea primum inspiciamus quae subjectas oculis mucosae membranae partes assiciunt.

Inquirentibus, Primo loco, apparent APhloe quae gallice dicuntur m et quum morbus in infantes saeVit. An autem in eo supra dicti characteres reperiantur Τ An Aphta specificum sint Exanthema, hoc est causis, symptomatibus nec non anatomicis characteribus dignoscendum Z Ut quaestioni solutionem demus congruentem, singula ex ordine Ρonderare convenit. XI. Qui hiarum causas invenire, mente non Praejudicatis opinionibus obruta, studet, eas in occulto quodam et intoxicante principio agnoscere demtim cogitur ; et vero, Si Varios percurramus auctores qui de hac materia accuratissime tractaverunt, in- sussicientes semper et quandoque etiam falsas morbo eos assignassct Causas patebit.

Doctor Sanponis primus, cujus Tentamen de soda infantina Regia Medicinae Societate coronatum est, morbi CauSIS CO-gnitu dissicillimas ingenue fatetur, ipsumque semet inVestigantem dili sesellissu : tamen, in miadam lactis acrimonia eas Suspicatur Mem. de la Soc. de Med. , p. 583. Α-ity doctor privationem praesertim lactis materni incusat; malesanam dein nutricem, aestatis calores, complurium in eodem

17쪽

d orciutorio insantium conventum, etc., etc. Et singulari paulo post contradictione agnoscit se morbum vidisse et in excelsis et puro expositis domibus, quin etiam, apud magnatum pedes, maximis ubi et assiduis circumdati curis, tenelli insistes a morbo

immunes evasuri perfacile creditu seret uid, p. i S .

Corruptioni humorum Van de Wempersse morbi causam assignat et vitiis quae contrahunt Seu ex primarum viarum Saburra,

seu ex hyemis frigoribus, humiditatibus, seu Victu noxio, seu sordibus et incuria, insalubrive tandem locorum situ Ibid. ,

Sed aetiologiam hanc incertam et vacillantem infirmare, haud arduum profecto nobis est. Arguentibus et vero de lactis acrimonia, objicere sat est quod hloe omni aetate Communes sint, quamvis infantes saepe saepius hoc morbo laborare videantur. Doctori Van de Wempersse et adhaerentibus noti difficilius respondere est; si sordes et incuriam incusent, in magnatum sedibus saevire morbum testantur doctores AuVity, et Beaude- Iocque et multi alii; si urbium et nominatim nos ocomiorum incolatum, Plurima monstrantur rure morbi exempla Auvity, p. 145); si denique aestatis calores, et hyeme quoque non mititis observavisse morbum contendunt doctores Eetlaer et Arneman. Quid de humorum corruptionei Ex omni tempore omnium morborum causa humores corrupti dicti sunt. Sed huc in ipsa hypothesi, ut ex corruptis humoribus Exanthema semper idem appareat, idem et corruptionis principium arguere usque necesse esset, specificam nempe et ignotae naturae intoxicationem quamdam, cui Exanthematum Originem constanter tribuendam diximus. Ex his colligamus igitur hias mucosarum esse Exanthema specifica dignoscendum CauSa.

Causam quemadmodum eamdem osse hiis et Exanthematibus externis monstravimus, ita et utrinque eadem esSe symptomata

18쪽

attento patet scrutatori; etenim ex ordine : sebris praevia, tempus iucubationis ; specifica eruptio, quae certum post tempus discedit ; secundum gravitatem, morbus nunc discretus nunc Confluens dictus ; huic contagiosum merito sere omnes medici characterem tribuunt Sanponis, Keilaer, I an de Wem-Peresse, Anneman, etc. , et ipse ego multoties in neonatorumnosocomio obserVavi, uno tantum superVeniente aegro, Complures mox hiis laborare pusiones ; sporadicus incessus ; Saepe epi- demi R.

Symplomatibus igitur uehim sunt Exanthema sacile dignoseen

Anatomici characteres hoc modo patent : per tempus incubationis, jam tumet paulisper admodum subrubetque Oris membrana mucosa ; mox autem albicantia quaedam puncta linguae praesertim ad fraenum apparent, et, sex horis circiter elapsis, tota lingua, labiae, gingivae et pars interna genarum eumdem praebent aspectum; Verae brevi fiunt Papulae, quae nunc albidae, extensae, Superficiales , rotundae , spatiumque inter se linquentes, discretin vel beni in dicuntur, nunc autem ParVulae, SpiSSae, nulloque fere mediante spatio, conisuentes et malig in Vocantur. Ρaucos dies attamen papulae vel Vesiculae pellucidatem servant; paululiun dein subflavescunt, exsoliantur in modum pellicularum quae ad Donum Vel decimum diem decidunt, forasque ejiciuntur; eruptio ad pharyngem extenditur et laryngem et pesophagum, ipsumque aliquoties petiisse Ventriculum videtur. In morbi primordiis, milia grano papularum serma assimilata suit; unde 'hiis nomen proprium miliaris infantium morbi, a quibusdam datum est; in exitu autem coagulatum lac satis bello refert, in Varietate praesertim confluenti. Ex quibus 'hias patet Exanthema esse charaeteribus anatomidis dignoscendum.

19쪽

XIV.

Gi Nohis liceret omnia membranarum mucosarum Exanthemata, ut in hiis, semper et aperte PerSequi, ex Pedite prorsus

et eodem modo animadvertere possemus, statim ut appareret eruptio, an eam concomitet, nec ne, cauSarum et symptomatum series supra dictis consentanea, nostrumque ita propositum longe facilius evaderet. Verum autem aliae profundo penitus corpore latent mucosarum laesiones; nos omnino effugiunt et eruptionis primordia, et incessus phaenomena, et in fausto morbi exitu, cicatris attonis modus; in infausto autem, apertum cadaVer Plerumque altas laesiones, ruinasque organorum Ostendit quae misera artem imbecillitate et impotentia arguere tantummodo Videntur; Bis insuper addatur longa artis anatomico-pathologicae infantia, et facili fiet intellectu cur tam diu remanserint ignotae

mucosarum membranarum assectiones; PIanquam nonnulli auctores internis de laesionibus, quas semper morbi aut epiphaenomena aut esse tus arbitrabantur, jam sunt locuti, eorum observationes pleriimque sine discrimine et indigeste relatae, paululum aut nihil scientiae prosuerunt. Complurium tandem hodie virorum praeclaris elucubrationibus pathologicae canalis digestivi alterationes pernoscuntur Sed, monStrante Viam professore Broussais, illic usque creditum fuit has omnes ab inflammatione Erythemalosa Vel Erysipelatosa, nunc acute nunc chronice incedenti, partito aut generaliter dissusa

pendere, et eumdem semper morbum Plus minusVc graVem , nempo Gastro-enteritidem essicere.

Quin etiam cutis varia Exanthemata, Variolas scilicet, Scar latinam, Moi billos, etc., nihil aliud quanat Gastro-enter itidem esse nonnulli contenderunt, universamque hic morbus Ρathologiam jam invasurus videbatur.

20쪽

XV. Nos autem, qui, haud immerito, specificos distinguimus

morbos inter Exanthemata cutis, eorumque divisiones stabilimus I ' Causa eamdem semper assectionem efficienti; Sini tomatum serie cuique Exanthemati propria; δ' quibusdam Anatomiacis character bus peculiaribus eamdem semper sedem et incessum SerVantibus nos, inquam, quum res propius intuimur, qui imsingula singillatim pensamus, de ipsa membranae muCOSae Canalis digestivi pathologia, modo nimis indiscreto dictum fuisse

arbitramur; non satis accurate perspectum fuisSe Censemus, an, datu quadam alteratione peculiari, in ea conveniat, necne, quaedam symptomatum peculiaris series; non visum est an Variae membranarum mucosarum laesiones emciant, necne, Varios et specificos morbos, CaUSis pariter et symptomatibus, non seclis ac characteribus anatomicis dignoscendos. Cur etenim rectilis soret unum eumdemque morbum in diversis g Styυ-intestinalibus, quam in diversis culaneis alterationibus semper videret Cur rectius nominandi essent canalis digestivi semper Gastro-enteritis, quam tegumenti externi Dermitis, Omnes morbosi processus 'Vertim autem , ut dixit clarissimus Baglivi, non Ῥinandum , sed claro et ostensioe sciendum Prax. med. lib. I . Et quaim quam de hac re, hodie iam certior factus sum, pro rei gravitate tamen et momento, ipse ego mihi Videor incedere Per ignes suρ- Positos cineri doloso, eodemque cum Baseivi exclamare cogor :O quam dioicile est cognoscere morbos IClaro autem et ostensive ut Veritas pateat, scientiae historiam , quoad rem noStram Pertinet, paucis exponere perutile est. Ab anno I 8 II doctor Bretonncau, qui tanta cum laude praxi modicae incumbit in urbe Iuli mago, d e febribus dictis essentialibus multa pensitans et requirens, nonnulla defunctarum his morbis victimarum cadavera aΡeruit, inVenitque nunc granu-

SEARCH

MENU NAVIGATION