Amstdodanum. Habita Amstelodami oratio. By Didericus Sixius

발행: 1692년

분량: 35페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

aut vobis Aud ingratum suturum spero. Et voluntas laudatur interdum, magnis saepe ausis excidere pulchrum est. Sed nec ego de urbe clarissima, quae dici de illa possent, dicturus sum hodie omnia, Se summa aerum fastigia , ac quaedam tantummodo capita delibabo. Quid, quod nec pro merito illa laudari a quo

quam possit' Quid, quod ipsa pro me intercedit

quodammodo tacita loquitur, Juvenilis aetas , quae, si ulla alia , venia certe vestra Aud Se benevolentia non indigna censeri debet. Quod si Athenas aut mam, Syracusas aut Babylonem , aliasque clarissimas urbes suo celebrasse praeconio , viris olim clarissimis laudi gloriae fuit cur meam mihi patriam celebranti, hoc celeberrimum orbis emporium meo, ut pos sum, praeconio cXtollenti, aut vitio quisquam, aut dedecori vertendum putet Quocirca adeste animis, qui adestis corporibus, inanem mihi timorem, quem&materiae dignitas audientium incussit auctitoritas, evellite, quaeso, eradicate. Vos autem praecipue, ad

vos enim potissimum mea pertinere videtur oratio,

Amplissimi Coss . principes Civitatis, qui gravioribus

curis sepositis ad has minores descenditis , Vos, inquam, Viri Amplissimi, oro ego atque obsecro, uti ingenii mei mediocritat , quae scio quam sit exigua, consueta vobis humanitate succurrere, Vesurbe vestra dicturum , ac sub gravi nimium pondere nutantem ac vacillantem vestro favore erigere, vestra con-

12쪽

DIDERICI SI XII

firmare praesentia ac sublevare dignemini. Tu vero o florentissimum Bataviae dicam , an Europae emporium, Ocelle urbium, Amstelodamum, si nimium mihi sumere, si laudes tuas clarissimas meae, si qua est eloquentiae imbecillitate deterere video , Juvenili huic me audaciae . nimiae sorte fiduciae ignosce, Mater, ignosce, amore tui peccantem, inuassi circa matrem ludentem, ac more infantium balbutientem,

ut matrem facere par est, ove, sustine, corrige, ,

si amorem tuum meruero, tuo me amore complect ere.

Sed quid ego primum, quid secundum, quid tertium in tanta materiae copia, Sc rerum amplissimarum abundantia dicam Rem ab origine repetam , it

creverit, ut adoleverit civitas, Mad id aetatis, ad hoc honoris tandem ac gloriae cul en pervenerit, ea, qua potero, brevitate Vobis Aud ob oculos ponam, ut

ejus prima initia, amplitudinem majestatem, in brevi velut tabella intueri posJtis. Primi urbis conditores Mincolae, uti Romae pastores, si hujus nostrae piscatores fuere, qui ad Danaum Amstet forte consederant , ab utriusque nomine nomen urbis formaverant anno post Christum mille- sinio ducentesimo tertio. Habitabat hanc regionem, Scsuo regebat imperio, clarissima isto aevo ac nobilissima Amsteliorum familia , quorum in annalibus celebre& decantatum est nomen . qui cum vario , c tanquam anniversario, implicarentur cum finitimis bello, affli-

13쪽

AM STELODAMUM.

Mictata miserandum in modum devastata est civitas quae ejusdem s aeculi tamen anno circiter sexagesimo brevi rursum convaluit quasi de novo effo- ruit . . Anno deinde quarti decimi saeculi secundo odiogesimo, in urbis se formam erigere, contra adjacentium incursitones muro se tueri crepit. Immensum vero deinde incrementum sumpsit, ioniserii sui fines , anno insequentis saeculi quinto octogesimo extenditi amplicavit Longius deinde ac latius cos dem illos limites propagavit anno istius saeculi tertio Se nonagesimo , fossis atque aggeribus se ipsa munivit. Sed cisti angusti nimium termini, nec tam a Cto se includere spatio ac circumseribere potuit urbis majestas, quare sua rursum pomoeria dilatavit, anno currentis saeculi duodecimo. Vertim ut hactenus alias ita se ipsam tandem superavit amplissima civitas, quarta demum vice atque ultima, hujus saeculi anno octavo quinquagesiimo , in omnes ubique partes sese

diffudit atque dispersiit latissimo ac spatiosissimo

ambitu circumsepsit, D firma tandem in sede ac si bili sese collocavit. Sita est urbs nostra in ipso Amstelae seque confinio, quorum ille mediam dividit , hic suis alluit fluctibus, uterque piscium genera, varia atque diversa, magna suppedita copia opportuno valde commodo nomnes oras ac regiones navigantibus loco. Mirabile certe loci ingenium eli, omnium non minus stupore ,

3 quam

14쪽

quam quod superstructum, dignissimi. Nam Minfirmure ac limosum est solum , quod palis demum in pactis ad sustinendas domos idoneum redditur , Se in apsis paludibus, S in medio veluti mari posita ac fundata est civitas, ut non sine divino miraculo, Semei providentia singulari istic potissimum collocata esse videatur. Et sane tantam huic loCo rerum omnium copiam atque abundantiam indulsit Deus , tot opes a

que divitias in urbis sinum congessit, ut non nisi e)us numine stabilita , ius praesidio auctas amplificata videri possit, quae exiguo temporis spatio in varias te rarum oras navigando, mercaturam ubique feliciter cxercendo, in tantum honoris gloriae , in tantum potentiae ac majestatis ascendit fastigium, ut non finitimas tantum , sex celeberrimas Europa urbes aut sequari aut superarit, Mi Omnem terrarum Orbem, in omnes gentes ac nationes nominis sui famam Sc amplitudinem disicininarit. Nec vero est dubium quin cura Dei Peculiaris hanc urbem nostram respexerit, qui ex ipsis eam undis eduxit, qui sterile Minfrugiferum solum, frugiferum reddidit, terrae vitium maris foecunditate correxit qui, cum frumentum, nec vinum, nec oleum haberemus, illud tamen ipsum aliunde resarcii damnum ac compens avit ut alia passim gentes nobis velut arent, nobis serant ac metant, Min nostrum quas commodum germinent nos vero, rerum Omnium inopes, rerum omnium copia , .assiuentia abundemus. Quod

15쪽

AM STELODAMUM.

Quod si am interiorem penitius contemplari civitatem libet , nihil nisi splendidum atque magnificum, nihil nisi augus uni ac regium , Murbis majestate dignissimum , nihil nisi opes atque divitias, rerum omnium splendorem atque abundantiam conspiciemus.

Quid de fossis ac propugnaculis , de portis ac moeniubus, de spatiosis per urbem plateis, de foris Mareis; quid de pulcherrimis aedificiis illis , regiis vere palatiis, quibus ipsam provocamus Italianis quid de templis

ac turribus , quibus in coelum videmur adscendere

quid de operibus publicis, quae passim Dubique comparent, immensis illis molibus dicam, quibus tamquam gemmis dis inguitur, ac prae reliquis aliis urbibus, suo sane jure ac merito superbit haec civitas λ quis aut eorum numerum recenseres, aut uniuscujusque, pro rei praestantia, dignitatem .magnificentiam digna fatis oratione complecti possis Nulli tantum est flumen ingenii, nulli tam divinum .incredibile dicendi genus, qui tantum sibi promittere audeat nedum ut id ego

tentare, aut ullo sane modo aggredi velle sustineam. Sed quamquam Apellem, aut si quid eo est excellentius, Venus ista desiderat, non gravabimini, Opinor, tamen, si quaedam horum attigero, rudi veluti penicillo adumbrare studuero. Quis enim te indici am praetereat, o domus publica civitatis , quae in celeberrima urbis parte fulgenti ac candenti marmore tuo omnium te intuentium atque admirantium oculos men-

16쪽

tesque praestringis , o longe dignissima huicis urbis D

nitudine Curia' quis ad exteriorem illam pulchriti dinem tuam ac majestatem . quis ad interiorem Dgnificentiam, Momnem illum ornatum Mapparatum; quis ad amplai spatiosa conclavi ; quis ad immensa laquearia ; quis ad signa , picturas, emblemata; quis ad pavimentum marmoreuma quis ad reconditas illas, inuas non ostendis, divitias quis ad haec, inquam , omnia non summa admiratione perculsus haereat obstupescat Te alterum Capitolium te ctavum orbis miraculum , te principum vere consessum, te legum ac justitiae vindicem, te perfugium omnium civium, te libertatis conservatricem, te robur ac nervum Reipublicae jure merito dixerim. Jam vero superbam illam in vicinia porticum spatiosam istam mercantium aream, quo pacto aut praeterire, aut

ullo eam modo silentio involvere possum' Haec est celebris illa per totum terrarum orbem Amstelo lamensium destinata negotiantibus area , quam tot gentes ac nationes calcant ac terunt quotidie ; ad quam tan- quana ad publicum quendam communem mercatum omnes undique populi certatim veluti confluunt, atque concurrunt. . Hic emitur orbis , hic venditur. Haec civitatem condidit, haec eadem auxit, amplificavit, L ad istum glorietes dignitatis apicem extulit: haec eandem illam conscrvat, utilem suis, terribilem exteris, omnibus venerabilem reddit. Hanc ego

17쪽

seminarium civitatis, subsidium Reipublicae, orbis uni Versi conventum, Se quoddam quasi compendium citra invidiam appellarim. Insignem autem illam, potentem domum , quae in ultimam Indiam Usque, extremum Orientem Imperii sui terminos propagavit aut illam itidem alteram quae in ultimum Occidentem suas cXtrudit merces suas educit Colonias, quo pacto aut non praedicare, aut quibus potius verbis praedicare aggredior' quis illarum mercimonia explicet, quis opes ac divitias numeret, qui potentiam celebret qui pro rei denique majestate commemoret, aut digno extollat praeconio duo ista firmissima Reipublicae fulcra atque columina λ Quid de amplissimo rei maritimae praesectorum palati, Quid de horum aut rerum Orient

lium Curatorum splendidis illis ac planeRegalibus ad res navales S bellicas aedificatis horreis atque custodiis

Quid de armamentario publico omni instrumento bellico ornato atque instructo, cui ipsae invidere possint Venetiae λ Qti id de navium fabricatione, Me immensis illis machinis bellicis quid de reliquis in longum ac

latum porrectis, Mante urbis sinum praetentis, onerariis dicam Pulcherrimum sane pedi acutum, cui per universum terrarum orbem vix simile, ut putem, X-tet, aut secundum. Quid aetera porro aedificia publica, quibus abundat haec civitas, complura itidem ac magnifica persequar iid innumera illa ad Dei cultum ad veram Religionem propagandam excitata per urbem

18쪽

, DI DEB ICI SI XII

urbem loca Quid illa quae non mercaturis c merci . bus, sed artibus ac disciplinis, clonae Mentis mercatui sunt consecrata Qtiid illa , quae senibus, aegrotis pauperibus, .utroque parente privatis infantibus decrepitis item mulierculis dcstinata sunt pastina, aedificia dicam, an palatia Misericors populus vocabantur olim Athenienses. Jure longe potiore isto nos nomine

censendi sumus. Illi aram Misericordiae ereXerunt nos ereximus templum.

Verum ut non in domibus 8c aedificiis, sed in civibus&hominibus eam constituentibus consistit potissimum civitas, , ut vere olim Themistocles, patriam municipes es. dixit, non maenia, ita non tam e muris S moenibus , Sc augustis suis palatiis , e lignis , inquam, faxis, quam e civibus, cincolarum industria ac diligentia censeri haec nostra debet , qui vita sunt civitatis, ut ita dicam anima Tanta certe horum industria hominum Jovigilantia, a primis urbis initiis ac fundamentis fuit, tanta item parcimonia atque frugalitas, jam parta servandi Sc amplificandi cura semper ac cautio, ut ViX ulli rei, quam isti, si humano more loqui velimus, ortum Sc incrementum, Se immen- famillam, inquam XCrevit postea, amplitudinem ac majestatem,acceptam referre debere videatur haec civitas. Nam ab ipsis statim initiis,& ab eo continuo tempore,qui in urbem assurgere coepit, piscatura primum rem modicam, loci dein usi commoditate, per mare viCinum Australe,

19쪽

strale, loca circumjacentia, mox item per Boreale, longius patulatim L latitis suis volitarunt navigiis,

sua naercimonia exponendo, alia rursum comparando, kinvehendo, lucri non parum fecerunt, MCommodi.

Quod ubi non infeliciter succedere sibi viderent, eandem viam insilliendo,eadem maria exercendo,alia insuper aperiendo , mercaturi negotiationibus suis rem cprivatam Sc publicam brevi temporis spatio auxere non mediocriter. Postquam vero, sub hujus initium seculi, utcunque bello impliciti, duro diuturno, ut Hannibalico bello Romani, in diversa respicere ausis, longinquas etiam regiones cogitare coeperunt, C lue Siciliam, Sardiniam, Hispaniam, ut olim illi finitibinas ipsis regiones c circumjacentes, sed in ultimam Indiam, L auro illas divites insulas, classem miseriant, L nobilissimam illam in Oriente Coloniam ereXerunt, fundarunt, Momnis generis mercimonia, Mincognitas his regionibus aras in sinus ac portus nostros onustis orientis praeda navibus intulerunt, Laureo veluti imbre, vel largissimo flumine potius urbem suam irriga runt insigne exinde incrementum sumpsit , ac bre 1 interposita pace, duodecim annorum induciis, in eam excrevit altitudinem civitas, quam habere conspicitis hodie Quae post viginti annorum intercapedinem tamen avente ac blandiente successia, deducta in Occidentem Colonia, occupatis Hispanoriam praesidii , terroreui nominis sui longe latequi circum

a ludit

20쪽

tulit , adductis inde divitiis ac mercimoniis pluribus, atque Argentifera hostium classe, duce Heynio,

occupata, Maureo illo vellere per Jasonem nostrum reportato, suam dignitatem Sc gloriam, suas res fortunas immane quantum amplificavit. Quid de navigationibus reliquis, per universum terrarum orbem quid de Australi Incognita, Sc detectis per nostros homines terris , quid de Groentandia Nova Zembla, ultimo Septentrione commemorem ubi per marium ac ventorum incommoda, per niVes a grandines, per altissimos glacierum montes, ultra annii Solis vias, Scpraescriptos a Natura terminos, Naturam ipsam quasi expugnarunt, Novum terrarum orbem, quod hactenus incredibile videbatur , sua nostri industria,

rei maritimae experientia recluserunt, .suis exinde posteris patefecerunt. Dies me deficeret, patientia vestra, Auditores, abuti velle viderer, si singula enumerarem neque enim hujus horae angustia, Munius ambitu orationis comprehendi omnino possunt terrae ac regiones, quas suis navibus obierunt, suo labores vigilantia detexerunt, hujus incolae civitatis qui Tyriis Carthaginiensibus,' quicquid in hoc genere habet, quo gloriari possit, Antiquitas, palmam sanes gloriam,

sua navigandi peritia, cierum maritimarum scientia , longe omnibus praeripuerunt. Sed ne in hisce tantummodo rebus, utcunque m gnis, ad vita humanae usum summopore necessariis,

SEARCH

MENU NAVIGATION