장음표시 사용
21쪽
Qua majori uti Nobis licuit benignitate , declaravimus huc usque Canonicas poenas inflictas , ut mala hactenus perpetrata emendemur , utque in posterum , ne latius di manent , impediatur. Nos enim in Domino confidimus futurum , ut Consecrantes, ut tam Cathedralium , quarn Parochialium Ecclesiarum invasores, ut Auctores , nutoresque omncs praedictae, Constitutionis suum PgnoscBnt errorem, ac poenitentia ducti ad ovile regrediantur, unde non sine machinatione , ε insidiis avulsi sunt. Fos itaque nos paternis verbis compellantes hortamur etiam Atque etiam , Ob-- ramus in Domino, ut a ministerio se abdicent, ut a perditionis via , in quam se dederunt praeci- Pites , pedem reserant, ut nunquBm committBnt ,
per homines philosophia saeculi hujus imbutos ea in vulgus diffundi doctrinarum monstra , quae Christi institutioni, traditionique Patrum , re Ecclesiae regulis adversantur. Quandoquidem si fiet unquam, ut Noster hic mitis agendi modus , & nostrae Paternae monitiones , quod Deus avertat , in irritum sint recasurae 3 sciant Nostrae mentis non esse, illos a gravioribus iis poenis liberare , quibus per Canones subjiciuntur ; sibique certo persuadeant, se per Nos anathemati subjectum iri, Nosique illos anathemate perculsos Ecclesiae universae denunciaturos, tanquam Schismaticos 3 a Communione Ecclesiae , Nostraque segregatos , Maxime enim conveniens est. Ut qui uis in insipientia sua luto iacere delegerit , Statuta Permaneant , O cum eis habeat sortem , quorum es secutus errorem - ,' ita nos edocente M. Leone
Praedecessore nostro in epistola ad Iulianum Episcopum ciensem.
22쪽
vos manc alloquimur , veta. Fratres , qui, Pau- Cis eXceptis , vestrorum erga gregem ossiciorum munera probe agnovistis, eBque , humanis ration,
hus sepositis, palam professi estis , ibique curas ,
ac labores majores impendi oportere existimastis , ubi majora pericula ingruebant; Vobisque aptamus elogium , quo laudatus Leo magnus cumulavit Episcopos ex AEgypto Catholicos apud Consantinopolim consitatos in Licet laboribus dilectionis es P , quos pro Observantia Catholum Fidei suscepisse toto corde compatiar , O ea , quoe bis ab horreticis illata sunt, non aliter accipiant , quam si ipse pertulerim , intelligo tan a
magis esse gaudii , quam moeroris , quod confortante Vos Domino Iesu Chri , in Evangelisci Aposolicaque doctrina insuperabiles persitisse. Et cum pos inimici Fidei Chrisianae ab Ecclesarum Sede divellerent , malusis peregrinationis injuriam pati , quam uila impietatis ipsorum contagione violari. Equidem Vos intuentes non possumus consolatione non assici, Vosque, ut in proposito perstetis , non vehementer hortBri. Ad memoriam itaque vestram revocamus spiritualis illius conjugii nexum , quo Ecclesiis vestris ad micti estis , quodque nonnisi morte, aut Apositolica nostra potest auctoritate juxta Canonicam formam di sibi vi ; iis ergo adhaerescite , neque
illas unquam derelinquite luporum rBpacium arbitrio, adversus quorum insidias vos jam sancto ardore aestuantes N vocem extulistis, dc legitima autoritatis munia obire non dubitastis. Ad vos deinde sermonem convertimus , Dilecti
Filii , spectabilium Capitulorum Canonici, qui
23쪽
vestris Archiepiscopis, & Episcopis ita ut decet,
subjecti, quique tanquam plura membra Cum c pite colligata unum Ecclesiasticum Corpus emcitis, quod a Civili nequit potestate solvi, aut everti. Vos itidem , qui tanta cum laude , estis egregia vestiorum Praesulum inempla secuti , a recta , in qua inceditis, via nunquam deflectite, nec unquam item committite , ut quisquam menti iis exuviis Episcoporum , aut Vicariorum indutus , Regimen vestiarum Ecclesitarum arripiat. Illae enim , si suo
Pastore viduatae remaneant, ad Vos unice pertinebunt , quidquid contra Vos frustia novae quae-d lyn molitiones effecerint. Una ergo Animorum , dc consiliorum conjunctione omnem B vobis invasionem N. Schisma, quam longissime potestis ,
Vos etiam assiamur, Dilecti filii , Parochi re
Pastores secundi ordinis, qui N. plurimi numero ,& virtute constantes vestio munere estis perfuncti, illorum ex vestris Collegis omnino dissimiles , qui
aut infirmitate do victi, aut ambitionis aestu correpti manciparunt errori, quique per Nos moniti, mature , ut speramus , ad ossicia convolabunt. Fortes incoepto operi insistire , ac mementote quam
a vestris legitimis Episcopis institutionem acceptotis , nonnisi ab iisdem adimi vobis posse ; ita ut licet per Civilem potestatem e gradu vestro dejecti, de expulsi, semper futuri sitis Pastores legitimi ,
vestro munere adstricti, quantum in Vobis erit, ad fures arcendos, qui in vestrum locum subingredi enituntur non alio consilio , nisi ut animas perdant vestrae curae concreditas, & de quarum' salute eritis rationem reddituri.
24쪽
Vos item alloquimur, Dilecti Filii, Sacerdotes aliique Gallicani Cleri ministri, qui in seriem
Domini vocati debetis vestris legitimis Pastoribus adhaerere , dc esse in Fide , ac Doctrina constantes ; quibus nihil esse debet antiquius , quam ut
sacrilegos invaseres vitetis, ac ireprobetis.
Vos tandem in Domino obtestamur, Dilecti Filii, Catholici qui in regno Galliarum estis universi,
vobisque religionem , ac fidem Patrum vestrorum commemorantes intimo cordis affectu seademus , ne ab illa secedatis, quippe quae una est ac vara Religio , quae N vitam aeternam largitur, & civiles etiam secietates sespitat, atque fortunat. Cavem diligenter , ne aures praebeatis insidiosis vocibus philosephiae saeculi hujus, quae mortem PBrant, re invasores omnes, sive Archiepiscopi, sive Parochi appellentur , ita devitate , ut nihil cum illis sit vobis commune , Praesertim in Divinis , auscultantes assidue legitimorum voces Pastorum , qui vivunt adhuc, quique vobis canonice praeficientur in posterum 3 uno denique verbo Nobis adhaerete;
nemo enim in Ecclesiia Christi potest esse , nisi Capiti ipsius visibili uniatur, dc in Cathedra Petri
solidetur. Utque omnes vehementius Ad sua munera
obeunda excitentur Nos a Patre coelesti spiritum consilii, veritatis , dc constantiae in vos implorantes , in paternae dilectionis pignus ς vobis , Dilecti Filii Nostri , venerabiles Fratres, ac Dilecti Filii , Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud S. Petrum, die decima tertia Aprilis MDCCXCI. Pontificatus Nostri Anno Decimo Septimo.