Quo tempore et consilio Pindarus Carmen Olympicum secundum et tertium composuerit [microform]

발행: 1883년

분량: 24페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

'Foundations os,estern Civiligation preservation Ρr ect

Reproductions may noti made ithout permission rom Columbi Universit Library

2쪽

Under certain condition specifieo inane lavi, libraries and archives are autnorietesto furnis a phoiocopys oth:

3쪽

OUO TEMPORE ET CONSlLIO PINDARUS

MONASTER ll

4쪽

COLUMBI UNIVERSIT LIBRARIES PRESERVATION DEPARMENTMaster Negativa

Origina Materia a Filmex Existin Bibliographic Record

TECHNICA MICROFORM DATA REDUCTIO MATIO:

6쪽

QUAM

IN PUBLICO DEFENDET

8쪽

Αrgumentum et compositionem singulorum Pindari carminum si consideramus, facile perspicimus nonnulla statim post victoriam ipsam eo loco, quo ludi agebantur, a poeta Scripta et in corona eorum, qui ad ludos Spectandos convenerant, recitata esse ). Nam cum brevissimo tempore ea carmina non Olum componenda sed etiam docenda essent, Simpliciora Sunt quam reliqua, in quibus conscribendis poeta plus temporis consumere itaque maiorem urtem praestare poterat. Pleraque autem, quae nobis tradita sunt, carmina a Pindaro conscripta videntur esse, ut postea in victoris patria cantarentur. Cives enim summo honori sibi ducebant, si unus ex ipsorum numero in celeberrimis illis ludis, quibus universa sere Graecia intereSSesolebat, corona ornatus erat. Splendidissima pompa, quae recte cum triumpho imperatorum Romanorum comparata est, victor vans in urbem ingressus primum ad templum dei, cui praecipue ob victoriam reportatam gratia reserenda esse videbatur, procedebat et inde, cum Sacrificia rite peracta essent, prosequentibus civibus domum suam redibat. In ipsa hac pompa nonnulli carmina cantata SSe ea re apparet, quod continuatis iisdem strophis continentur et epodo, quem a choro non procedente, Sed Stante cantatum SSe com-ihis in Sehmidi Pindari Lebem und Tichiunx g. 343. Ol. VIII -10.

9쪽

perimus ), carent ). Sed poster quoque tempore quotannis ad revocandam victoriae memoriam dies sestus agebatur, et acile intellegitur ea carmina, quae eximia argumenti granditate et summa compositionis arte excellunt, a poeta Scripta esse, ut in iis sollemnibus recitarentur, quae publice magno cum apparatu institui solebant. In singulis igitur carminibus quaeri potest, utrum a poeta composita sint, ut statim post victoriam an post victoris in patriam reditum cantarentur, utrum a Pindaro scripta sint, ut ipso die, quo victor urbem intrabat, an ut postea, cum denuo dies festus ad victoriam celebrandam institutus esset, recitarentur. Non in omnibus carminibus hoc certo diiudicari potest, sed in secundo et tertio carmine Olympico satis gravibus argumentis et certa ratione, quo consilio a Pindaro composita sint, videtur demonstrari p08Se, quamquam in partes prorsus diversas discesserunt viri docti, qui de ea re iudicium socerunt. Quae cum ad ipsa haec carmina recte intellegenda summi sit momenti, subtilius hanc quaestionem Xaminare et, quantum per me fieri posset, ad liquidum perducere constitui. Utrumque carmen ad eandem heronis victoriam pertinere ea re comprobatur, quod, quantum no quidem OgDOScere possumus, hero semel tantum Olympiae Victor renuntiatus est. Reynius, quem binas Τheronis victorias Olympicas statuisse ex iis comperi, quae Boechhius ad secundum carmen Olympicum exposuit', sine dubio erravit, tum carminis Isthmici

' CD Ol. XIV, Pyth. I, XII, Isthm. VII, Nem. IV IX. ' Dicit enim vol. II 2 g. II4: errat Heynius binas Theronis

secundi versus 25 28 ad alteram Theronis victoriurureserendo esse contenderit. amque hoc nullo modo statui potest, misi carmen Isthmicum secundum ante eam, quae carmine Olympico Secundo laudatur, victoriam Olympicam scriptum essu demonstratur. Sed illud carmen ri indaro post Olympicum Iecundum compositum esse acile ipsorum carminum argumento O-gnosci potest, quo illud Xenocrate mortuo, hoc auteni

Xenocrate vivente Scriptum esse apparet Xenocratem, cum carmen Isthmicum Secundum Componeretur, O tuum fuisse ea re cognOScimus quod carmen, quam

quam ad celebrandam Xenocratis victoriam pertinet, non ipsi, sed Τhrasybulo, filio eius, missum est. Idem comprobatur versibus 35-37, quibus Pindarus in praedicandis Xenocratis virtutibus praeterito tempore Sus est, quod facere non debuit, si Xenocrates e tempore, quo carmen Scriptum est, inter vivos suisset Carmen

Olympicum secundum autem Xenoerate vivente compOSitum esse versibus, quibus poeta Xenocratis mentionem

secit ), perspicitur. Itaque dubitari non potest, quili

carmen Isthmicum secundum post carmen Olympicum Secundum Scriptum Sit, neque ullam Vide causam, cur carminis Isthmici secundi versus 26-27 ad eam, quae carmine Olympico secundo praedicatur, heronis victoriam spectare non possint. Itaque, cum illis versibus Theronem bis Olympiae victorem renuntiatum SSe non comprobetur neque ullo alio loco altera heronis vic-

victolias statuens OlympicaS, uana eadem est quae ac d quaeque Isthm. ΙΙ memoratur.

10쪽

toria commemorata sit, Theronem semel Olympiae vicisse apparet. Idem ea re cognoscimus, quod ipso carmine Olympico secundo et tertio indicatum est tum primum Theroni summum in ludis Olympicis honorem tributum esse; s. l. I 51-52:

. . . . O δε τυχεῖν

πειρωμενον γωνίας, αφροσυναν παραλυει.

Nam qui certare conatur, primum hoc certamen suscipit, nisi indicatum est eum iterum vel identidum id

Suscepisse, neque poeta dicere poterat tum ad extremum virtutis terminum Theronem pervenisse, si iam ante Olympica victoria hunc terminum assecutus erat. Τheronem autem eadem Olympiade, qua victoriam reportavit, mortuum esse constat δ), ita ut alteram reportare non potuerit. Quodsi hero semel tantum Olympiae victor renuntiatus est, certe dubitari non potest, quin carmen Olympicum secundum et tertium ad eandem victoriam pertineant.

Iam inquirendum esse puto, quo tempore hero in ludis Olympicis vicerit. Quae in scholiis ad secundum carmen pertinentibus exhibentur, sibi non constant et neglegenter sine dubio congesta sunt. In exordio enim ad inscriptionem carminis septuagesima septima D Olympiade heronem palmam assecutum esse adnotatur in iis autem, quae ad versum 166 - 2 adnotata sunt, Olympiade septuagesima sexta vel septima Theronem

vicisse traditur δ). Sed ea re, quod scholiasta inter Agrigentum conditum et Theronis victoriam centum quattuor annos intercedere dicit, apparet aut eum a se ipso dissentire, cum, si ipsi incertum esse videretur, utrum hero Olympiad 76 an 77 vicisset, numerum annorum, qui ab Agrigento condito praeteriissent, tam definite addere non deberet, aut quod mihi magis probatur illud γ postea ex iis, quae ad inscriptionem carminis de tempore victoriae dicta erant, additum esse Denique in explicatione versus 68 - 93)Olympiad 76 Thero victor renuntiatus esse dicitur'.

Sed haec quoque non satis considerate conscripta SSe ea re apparet, quod scholiasta primum quinquagesima Olympiade Agrigentum urbem conditam esse dicit, postea autem numerum Olympiadum, quae ante urbem conditam praeterierint, quinquaginta esse contendit. Accedit, quod Pindarum numero summatim comprehenSO

usum esse dicit, cum pSe eundem numerum pro Re-

curata definitione habeat. Qua re dubium non est, quin eius rationi non multum tribuendum sit. Itaque, cum omnino nihil certi iis, quae in scholiis de tempore victoriae Theronis memorata sunt, efficiatur, aliunde argumenta ad hanc quaestionem diiudicandam sunt petenda. Rem ita instituere in animo liabeo, ut primum post Olympiadem 6 heronem ito vicisse ostendam, tum etiam ante eam Olympiadem victoriam

SEARCH

MENU NAVIGATION