Hermanni Conringii De nummis ebræorum paradoxa. Accesserunt ejusdem de republica ebræorum exercitatio academica, ac de initio anni sabbatici et tempore messis ebræorum commentariolus

발행: 1675년

분량: 268페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

NUMMIS EBRAEORUM

Accesserunt ejusdem

EXERCITATIO ACADEMICA,

lNITIO ANNI SABBATICI . .

,T TEMPORE MESSIS EBRAEORVM MMENTARIO . ..

5쪽

SUMMA PRIUILEGIOR VII.

CAutum est interregni tempore Privilegiis Serenissimorum poten- tissimorumque S. R. I. vicariorum Principum, ne quis libros Hermanni Conringi; cura striptos vel editos, citra eius heredumque consensum, unquam vel inprimat, vel alibi impressos divendati poena delinquentibus dicta omnium eiusmodi librorum amissionis, resolutionis decem marcarum auri. Prout utilis definitur ipsi mea

6쪽

AC DOMINI

P. ANTONII VLRICI,

. DOMINI SUI CLEMENTIs SIMI

FILIO PRIMOGENITO

D AUGUSTO FRI

SUMMAE EXSPECTATIONIS PRINCIPI

FELICIA OMNIA

7쪽

Agna selicitas iuveni contingit, si claro

sit natus genere: major, si animi, corpo- ris, & rerum dotes illum instruxerint:

maxima, si ad virtutem, atq; ad illud vitae genus, quod jam adultus posthac obibit, probe educatus suerit. hil horum Tibi defit, PRINCEPs OPTIME: omnium est assatim. Natus quippe

es isthac domo, quae Ducalis dignitatis vetustate nulli in universa Europa est secunda, Caesarum ad- pacis simul bellique artibus illustrissimos, &gest, rur' toga sagoque rerum magnitudine in exemplum quod imi ere clarissimos Duces: acre ad omnem virtutent callas. Rerum ea suppetit copia quae tanto generi par est, ad magna quaevis idoneum satis instrumentum. Corporis illa forma, qualem Graeci laudavere αξιον τυγeaque sanitas, quae magni aevi inusitatam vitae diuturnitatem polliceatur. Animi cumprimis dotes ibias natura ipsa liberali manu largita est, ut liquido jam tum appareat, destinatum Te a Deo prius etiam quam nascerere ad ingens aliquod fastigium. Saapiente stremo Serenusini P notis ductu a teneris

8쪽

ad pietatem , prudentiaeque civilis studia uia,

verti ita es institutus, ut jam octavo decimo hoc aetatis anno ipsiusmet Augusti Imperatoris

L E O p OL DI, magni utique & acris ingeniorum virtutumque aestimatoris, calculo dignus sis judicatus, cuius imperio integra legio concrederetur. Deus Te servet, PRINCEPS, ut pacis bellique artibus pergas eminere, atque ad majorum gloriam assurgere ue imo ut illos omnes quamvis maximos possis aliquando virtute si lista teque superare. Etiam hoc enim fas est, nec

illis siet aegre ferentibus. Haud equidem dubito, votum illud Heum non futurum irritum ue ne sim vero aliquando tantaeTuae spectator sertuna prohibebit fortassis aetas jam tum septuagenario proxima. Quamdiu tamen vixero, non desinam Deo Te & res Tuas commendare, imo pro virili,

ceu hactenus, fideli consilio atque opera Tibi timservire. Illius autem mei animi publicam.arrham equide cupio esse hoste libellos: quos nunc adeo perfeci, dum Tu, PRINCEPS OPTIME, ex Italico itinere redux Serenissimos Parentes prinpediem invisere habes propositum, & hela lacorum tenero omnium desiderio exspectaris.

9쪽

Quamvis enim jam arma tractes , etiam charta.cea tamen scio nequaquam te imposterum dedi gnaturum; quia abunde satis novisti, armis qη que ipsis literas esse longe & utiliores in publicum & suaviores. Et vero haud dubie obve satur animo Tuo saltim Avi & Parentis sacrosancta veneratio e quorum uterque maximam

voluptatem ex libris hausit, imo etiam ipsi prae clara ingenii sui monumenta orbi ac posteritati tradiderunt: ne nunc quidem agere hoc desinit Pater, Avus adhoc vere Augusta condita Biblio. theca immortale sibi & exemplo carens nomen comparavit. Caeterum & argumentum hujus operis cura principali haud indignum esse arbitror; Tibi certe, PRINCEPS, non posse ingratum esse. Enimvero primus ejus libellus, agens de Nummis Gradrum , saltim studium Antiquariae rei, quo in exemplum Serenissimi Parentis jam tum puer assiciebaris, poterit dolectare. Etiam nimirum magnam satis veterum omnis generis nummorum vim collegit Parens, eaque κ λιααιον suum, perinde atque thesa ris aliis, ut est exornavit. Cum autem Italiam omnem nuper, non prolςxdria Iation*

10쪽

sed usque adeo exacta diligentia volueris iubare, ut meo etiam in id consilio uti placuerit, non equidem dubito, praeter alia, sacra cumprimisac

civilia, naturae item atque artis opera, nummorum quoque veterum thecas, quales Roma praeser

. tim & Florentia habet ditissimas, justa attentione Tibi spectatas esse: imo & Vindabonae visam abs Te Caesaream id genus gazam incon parabilem. Igitur cum Caesares Reges Princi . pes, inque his ipse Serenissimus Parens, hoc ibberale atque ingenuum studii genus noluerint ab sese alienum esse, non equidem dubito, cum annis etiam Tibi, PRINCEPS, crevisse aliquam hujus quoque rei aemulationem 3 ac proinde neu liquam insta Celsitudinis Tuae curam hasce quoque meas de Ebraeorum' vetustissimis nummis meditationes existimatum iti. Alterum de Ebraeo ,rtim republiea libellum non ingratum fore, vel sola pietas Tua & Sacrae Scripturae a puero Culta veneratio, credere me jubent; Etsi enim non intersit salutis aeternae comparandae, rei publicae illius formam statumque pernovisse, ad melio

rem tamen veteris divini foederis monument

tum intelligentiam plurimum adjuvat , saltim

SEARCH

MENU NAVIGATION