Onuphrii Panuinii ... De praecipuis urbis Romæ sanctioribusque basilicis, quas septem ecclesias uulgo uocant, liber

발행: 1570년

분량: 292페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

rigeiusdem sancti linea tunica. Theca argeιea plena offibus s. Mariae Magdalenae.Spatula B. Laureti, mart)ri. Interula linea D. P . Iesu Christi quam ei E. Uirgo fecit,in capsula argentea . Linteus quo Christus apostoloru pedes tersit. Pars harundinis qua percusius suit in capite in domo Pilati.Forfices quibus B. Io.Euangelista attonsus fuit. Velum quo velatum fuit corpus s. Saluatoris in cruce pendentis. Sudarium quo capus Christi insepulchro positi inuolutum fuit. Cineris s. Ioanis Bapti tae.Vestes Capilli s. dei genitricis sarie. Dens s. Petri apostoli. Praeputium circuncisionis Christi, quod tepore direptionis Vrbis amisiu fuit,nup uero invetu. Varin quo est sanguis et aqua, q fluxerunt de latere D. V. IesuChristi. Frustulum crucis Christi. Plurimae aliae sene nomine sanctorum reliquiae.

In sacrario est capsa lignea cum multis sanctorum sine nomine ossibus, puluere, ue cineribus,q olim in eiciesa s. Ioannis ante portam Latinam inuenta fuit, seo translata. Item caput s. Gordiani,dcranium s. Epimachi auiae multa sanctorum reliquiae. Precadi formula. Ad altare sacramenti. Miberere mei deussecudu magna misericordia tua. Et fleeundu multitudine miserationu tuaru dele iniquitatem

meam. Amplius laua me ab iniquitate mea,et a peccato meo munda me. Quonia iniquitale mea ego cognosco:

peccatu meu cotra me est semp.Tibi soli peccaui, πmalu cora te feci;vι iustifceris in sermonibus tuis,et uincas cum iudicaris. Ecce enim in iniquitatibus conceptus fum,sein peccatis concepit me mater mea. Ecce e

vim veritatem dilexim : incerta N occulta supientia

172쪽

tuae maniferiasti mihi. Asperges me domine basiopo, s mundabor: lavabis me, o Juper nivem dealbabor . Auditui meo dabis gaudium latitiam, o exultabiat Ia humiliata . Auerte faciem tuam a peccatis meis, cy omnes iniquitates meas dele. Cor mundum erea in me Deus, Q spiritu rectum innoua in uisceribus meis . Ne projcias mea facie tua spiritum sanctum lusine auferar a me. Redde mihi talitiam salutaris tui, π1piritu principali confirma me. Docebo iniquos vias tuas: Nimpii a te conuertentur. Libera me de sanguinibus deus, seus salutis meae : s exultabit lingua mea iustitiam tuam. Domine labia mea aperies, s os meum annuntiabit laudem tuam. Quoniam si uolui sessacrificium, dedissem utique: holocaustis non delectaberis. Sacrifcium Deo, spiritus contribulatus: cor contritum N humiliatum, deus, non despicies. Ben gne fac Domine in bona uoluntate tua Sion,'aed centur muri Hierusalem. Τunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes s holocausta: tunc imponent stuper

altare tuum uitulos . Oratio .

Deus, qui ut salutarem abstinentiam exempla s lingua doceres, cornis nostrae mortalitate assumpta qua draginta dierum ieiunium mirabiliter obseruasti, non in solo pane hominem uiuere , sed in omni verbo quod ex ore diuino prodit, tentanti Satanae restodissi concede nobis, lautissmos cibos, exquisitasque epulas, o omnia gulae irritamenta respuere ς π tale S taliter uictum quaerere, quasi er qualiter ad salutem, S uita, uti alataria praecepta tua praecipiant; vita autem praesentiam'corporalis salutis vina ira aeternaeqι uitae

173쪽

vita finem facias ordinare. Qui cum Patre N Spiritu. Ad altare maius basilicae Lateranensis. Antiphona. Gratias tibi deus, gratias tibi vera s una Trinyras , una i summa Deitas, sancta S una Vnitas, Pater , F ili, o Spiritus ancte , miseerere nobis. Vers. B nedicamus Patrem N Filium cum Sancto spiritu. Resp. Laudemus N superexaltinus elim in saecvla. Oratio. Omnipotens sempiterne deus, qui dedisti famulis tuis inibu egione uerae dei aeternae Trinitatis gloriam agnopere , N in potentia maiestatis adorare unitatem , qtasmus, ut eiusdem fidei firmitate ab omnibus semper u niamur aduersis. Per dominum nostrum. De baptister io Lateranes, a eius ornamentis. Quemadmodum magna antiquis patribus, in delige dis clericis, qui sacramenta plebi Dei, Nin his baptismum omnium primum exbiberet, diligentia fuit hine enim muneris prosterorum Cardinalium origo manauit) sic quoque non minus accurati fuere, o praelem tim post pacem ChriIlianis datam, in extruendis opportunis locis , in quibus a Rinistris ecclesiae exhiberentur . Nam sicut ad orationem s uerbum Dei audien dum luculenti imas basticas, ad Euthari liam exhibendam aras s sacella; se etiam ad baptismum trade dum, fontes baptisteria amplissima exaedificarunt. In cuius sacramenti exhibitione adeo diligentes fuere ueteres patres, ut ad id munus non nisi pres teros vitae sanctitate, doctrina, s religione claros crearint: sin multis ciuitatibus unum tantum per singulas urbes

174쪽

fontem , siue locum, quem Baptisterium uocauere, prope maiorem ciuilatis basilicam, quae Mater ecclesiae uulgo dicitur, quod scilicet in unius Episcopi custodia esset, condiderunt. Quod ad nonralisque tempora aliquibus in urbibus obseruatum, quemadmodum Pisis, Florenti ae, Bononiae, Parmae, Vrbcueteri ,. alibi licet intueri. In quo uno tingebantur pueri iuuenes, senes, divites, s pauperes. insare Gregorius Nadanrenus in Oratione de Baptismo obiurgat opulentos, quos pudobaι cum pauperibus simul lingi. Is mos cum alibi, tun Romae in i u olim erat. Vbi prope maiores Vrbisba icas, Lateranensem scilicet, er Vaticanam, Sancti pontifices, Siluester, ex Conflantini Augussi concessione, elegantissma lauacra siue baptι Beria, ermaximis ornamentis referta , s Liberius construxere. In eis porro ueteres Pontifices baptirare olitos intelligitur ex Bom acij Quinti constitutione apud Bibliothecarium, qui edixit, ne acolythus baptiraret cum diacono, sed subdiaconum sequeresur. Ise idem in uita papae Hadriani scribit, Regem Francorum Carolum magnum cum clero,s populo Romano labbatosancto Itetisse in basilica Lateranens, quousque in ba ineriosacramentis pii malis P ontifex coficeret.Illud porro praeter in-getes reddiι',quos paulo post enumerabo, excissatiniAugusti liberalitate bis quoq;donis ornauit B.PP.Siluester. Id antiquitus totum erat ex lapide porporetico: πomni, ex parte extra, intra desuper, ac quantum aqua contineret, ex argento purismo trium millium re octo librarum coopertum. In fontis medio supra coluna

porp reticam erat phiala aurea librarum qμinquaginis o

175쪽

DE VII. URBIS ECCL. 133ra, in cuius annexo bcbnuco, ex stipa ammianti ardebant balsam. CC.librae. In labro sontis erat agnus aureus librarum XXX. aquam eo corriuatam fundens ad cuius dexteram collocata erat imago r. Salnatoris argentea pedum quinum, librarum CLXX. adleuam uerserat signum argenteum sancti Io annis Baptissae totidem

pedum librarum C. In cuius manu erat index: Ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi. Ibidem etiam erant cerui argentei septem, fundentes aquam, singuli librarum XX C. Item thmiaterium aureum librarum X. gemmis prasimis N hyacinthinis XLII. undique ornatum. Aliquot deinde miri operis porphreticas columnas cum elegantissimis enstiti s Imperator Constantinus aduexit, ut fontem ip1um perficereri, uerum impeditus ornamenta illa extra opus intacta dimisit. Qua usique ad X sti III. pontiscatum ita permanserunt. Quarum octo suprapositis marmoreis en lulijs in eam quam nunc cernimus octangi Iam formam, Iupra ipsum fontem ide Fontifex erexit, uersibusque in 'ophoro incisis exornauit, ut in eius vita Bibliothecarius auctore. Quos ia exolescetes, T carie, teporeqsfere consumptos,

quata potui diligetia admotis Aulis descripsi: siit aut bi, Gens sacranda prol is bic semine nascitur almo , Quam fecundatis spiritus edit aquis .

Virgineo foetu genitrix ecclesia natos, Quos spirante deo concipit, amne parit. Caelorum regnum spera:e hoc fonte renati , Nin recipit felix uitasemel genitos. Fons hic est uita, s qui totum diluit orbem , Sumens de Chrini uulnere principium.

Mergere peccator sacro purgande suento ,

176쪽

Quem ueterem accipiet, proferet unda nouum . Insons esse uolens iRo mundare lauacro ,

Seu patrio premeris crimine, stu proprio. Nulla renascentum est dinantia, quos facit unum , Vnκs fons, unus spiritus, una fides . Nec numerus quemquam scelerum, nec formasuorum Terreat, hoc natus sumine sandius erit. Hadrianus papa Romanus ingentis animi uir, pa triae ornamenta uetustale exolescentia renouare aggressus, multos aquaeductus refecit sin quibus formam aquae Claudiae, quae per mediam aream Lateranensem decurrit , renυuauit: ex qua aquam in baptiHerium Lateranense corriuauit, ut idem Bibliothecarius audior est. Hadrianus quoque IIII . muro in eodem baptisserio arribus lateribus e re io, nauim eiusdem ecclesiae coaequauit. Cuius tectum ruinam minans Leo x. N pon Paulas III . nouissime Pius IIII .additis supra plumbeis laminis, s infra ligneis laquearibus exornatum, firmarunt . Baptisterij tholum Paulus III. ressituit, s lignis suppositis reparauit. IXORra porro aetate omnibus Ornamentis, non solum aureis,dargenteis, sed etiam

lapideis, quae insignia fuere, ut uestigia subindicant,

expoliatum, in eam quam nunc cernimus formam,r ductum est. Baptinerium totum est forma o laneula. In medio habet fontem in terra excavatum ad quinque ulnas, to sum tabulis lapideis coopertum, praeter pauιmentum,

quod en e calcer tribus gradιbus in id descensus est y ineuius parte extat pilus lapidis Ddij, quem paragonem vocant, paruus, baptismatis Uui, cum S. Silaeniri pa

177쪽

pa signo. Extremus Baptineri, paries intus totus erar porp reticis, ue marmoreis tabulis albis quadratis Noblongis ad regulam positis, s elegantissime incisis, variisque e toellato opere emblematibus interiectis coopertus. Cuius tectum, quod supremum columellarumpe stillum, contingit, paulo tamen tholo interius, resecit Leo X. Id enim eius insignia tenantur. Iu baptisterio Lateranensi antiquitus Romanus pontifexsabbatis paschae, N Pentecostes baptimum celabrare solebant, π quotquot adferebantur pueros bapti rare, ut ex antiquis libris ritualibus liquet. Proximo uero Paschae die, s feria 11. quibus diebus Papa ter uesperas decantabat, primis Laterani celebratis, secundas in hoc baptisterio, tertias uero in Orato rio S. Crucis concinnebat. De redditibus Baptinerit Lateranensis . Multos N magnos redditus BaptiRerio Lateranesi, quemadmodum basilicae S. Saluatoris , donauit exsuggestione S. Si uestri papae, pius Imperator Constarinus. Quorum seriem , numerum ex Damaso s Bibliothecario hunc fuisse didici. Mam Feni ex territorio praenetano, practans soli

dos ccc.

Massa Gaba ex agro Gabino . praestans solidos cci Masia Pictas ex agro supra scripto, praestans soli

Massa Statiliana ex territorio Sorano, alias coranos μι ccc. Maga Taurana in Sicilia ex agro Paribenicensi,

178쪽

solidos D. Massa Laninas ex agro Carseolano, praestans soliados CC. Massa Statiana ex agro Sabino , practans solidos cCCL.Masia Murina ex agro AIbano, uia Appia solid rum CCC. Mam Virginis ex agro Sorano, alias cor ano, Midorum CC. Massae Transmarinae in Astica Mao Vnicis ex agro Mucario, praestans solidos .

DCCC. Maga Capsis ex agro Capsitano, praestans sol dos

Macta Varia Sardana ,praestans siolidos D. Nasia Camaras ex agro Cirtano, praestanssolidos.

Mam umas in agro Numidico, praeflans solidos DCL. o Mussa Sulphurata ex Agro Numidico,praestansDI. DCCXX. Mussu Baldarioliaria in agro Numidico , solidorum DCCCX. Musiae in Graecia. Masia Cephalaia in Graecia, pr.estans stolidos D. Masa Amaron in Metatula, praeflans solidos CCXXII. Fundus Bas, praenansfolidos. CXX. Fundus Catulli ex territorio Nomentano, praestan' solidos L.

Intra

179쪽

dοι MMCCC. Sumasolidorum Ioa 3 42bstrat is pecuniae I 3sa Quorum reddituum nihil praeterea superest. Quod omnibus his spoliatum Honorius 3. papa cum suis quae supererant pertinenlijs, oblationibus, adiculis quae circum sunt, Canonicis Lateranensibus

donavit.

Precandι formula in baptisterio, ad Spiritu sanctum. Veni an let iritus: reple tuorum corda fidelium,s tui amoris in nobis ignem accende. Vers. Emitte spiritum tuum creabimur. Res . Et renovabis faciem terrae. O ratio. Deus, qui corda fidelium sancti spiria ius illuRratione docuisti, da nobis in eodem spiritu re-- Elasapere, s de eius semper consolatione gaudere. Per Chrisum dominum nostrum. Amen. De porticu s. Venanti' ante baptisterium. Ante baptisterium Laterane e est porticus a proxima aedes. Vena nisi dicta, cuius ueteri tecto ruinam passo , aliud e lignis, imbricibus actum est, quod duabus ingentibus columnis porph reticis cum capitulis corinibi', duabus marmoreis,ecrassismis parastatis cum enstilio omnium pulcherrimojustinetur. Ad terram intercolumnia tabulis marmoreissepta sunt , in cuius porticus dextero primo intercolumnio ita scriptuest: In nomine domini, anno Oerauo Domini Henrici Imperatoris, indictione 'sti,mesis Iunii dierisc.Pro cojumnaru basibus sunt duo capitula Corinthia elegatissima inversa. Porticus habet ex utroq: latere duas absidas labe cicu forma, quarum tessurines pretioso mi suo

exornata

180쪽

exornataesunt. In dextera sunt picti passores armenta pascenteν cum auibus,aviarilique emblematibus scite expressis, Haec absis habet altare marmoream Des Virginibus Rufinae,s Secundae dicatum, sub quo eamdem Virginum corpora recodita sunt ab Anastasio papa IDI . anno Domini MCLIV. Qui quum ante pontificatum esset episcopus Cardinalis Sabinus, o Pasipae Vicarius, ea inuenerat, S pontifex factus id altare ipse consecrauit. Altera uero aedicula, cuius absis soribus varii coloris e musuo exornata eri, habet altare muro fixum in ss. Andreae apostoli, Luciaeque uirginis bonorem ab eodem pontifice dicatum, s utriusque sancti reliqui' reconditis consecratum. Q uae dedicatio facta ess i. Kal. Octobris, die ss. Cypriani, o Iustinae, quorum etiam corpora in pilo marmoreo recondita sub eodem altari locauit, quae sub altari sanctarum Virginum Bion 1 Secundae inuenerat, quum ut ipsamet corpo. ra reperiret, altius terram ea parte fodi t. Vtraeque obsides cum tota porticu antiquitus e tabulis uariis marmoreis, emblematibus diuersis coopertae erant, quibus nunc pro maiori parte sublatis ineptae quaedam pHcturae parietes occupant. Solum fuit,'nunc pro maiori parte adhuc est marmoreis tabulis Rratum. Frons Baptisterii tota fuit opere tessellato ornata e lapillis viridibus, rubeis, aureis, albis, similibus, in quadratam, rotundam, oblongam,s ouatam formam periti artificis manu incisis. Quis porro hanc porticum condiderit adhuc mihi incomperta est, nisi forte is fuerit Ioanes papa Quartus Dalmata, qui proximam s. Venan

ti, aedem aedificarit . Qua de causa etiam porticus san-

SEARCH

MENU NAVIGATION