De annulo pronubo Deiparae Virginis qui Perusiae religiosissimè adseruatur, Io. Baptistae Lauri Perusini P. A. commentarius. Ad illustriss. ... Franciscum Spataphorum ..

발행: 1622년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

1e gloriamur, a metu ultuario, &Grepto e medus Aulae turbiv ac fumis tIo, Confectum, valcse,ut assirmas, placuisse etli video facile posse hoc tribuite1timonio vocis tuae, quo me sicmper ornas) ausipicatissimi ominis instar haDu1. . Vt enim inter honorifica retulerim , quae Var tantus non improbari . quantular ponderis ac dignitatis hs accessurum scriptis putem, quibus candia dissimi ingem) Princeps candidum C

ir te plurimum Commendante, hominis vobis deuinctissimi industriam He rabili , -'' ' Vm Senere ine

excreuaslet an magnum modum

222쪽

Testimonia & Elogia , contexto quasi serto , pro coronide,siue auctario ad li- . brum,aut pro pala ad Annulum hic exposui. Expecto in id & alios aliorsi foetus, qui lyras S plectra iam expedi ut , 'auditurus & tu Vir humanissime, graece,latine,etrusce modulatas cantiones;

quaru iam nunc iucuda praesumptiosa ciet, quae subiecero, longe iucundiora. Gaudeo equidem rem compluribus . . ignotam , & incuria temporum neglectam, in posterorum animis fore per nos aliquanto notiorem : qui persepe viri Principis querelam usurpauimuS ; indignum videri, Quod Thersites, Busiris, Nero, aliaque mort lium porten- . ta tantum Di me ac celebritatis in omnium memoria saeculorum obtinuerint; contra,suistagijs hominum & praedic itione dignissima diu in obscuro iacuis . se, in quibus exornandis vel vulgarium ingeniorum industria laudabiliter desudasset. Sed nec, quia nobilissimo argu mento haud ita pro dignitate fuerim calamu admolitus, me nostrorum prae- iudici; s ciuium, vel emunctioris cuiuppiam cessura damnatum iri arbitror aut sit damner utique, non tanti est decre

tum improbum scribentium nihil. Hoc

223쪽

b84 De Annulo M. Virg.

ctutem vere affirmauerim, expressum a nobis syntagma illud iugi labore,in mama obliuione rerum, & negligentia maiorum . Porro ecquid in eam me se tentiam impulerit, ut a tam praeclara materia situm excuterem, & interpes tam memoriam perpetuo scripto duxerim persanandam , usquedum medico manus hisce, antiquitatis cicatricibus felicior admoueat Machaon; non multis accipe. Invitaram per litteras Perusiam amnis superioribus, Aestate ineunte, Rob. Bellarmini tui multo studiosissimum, &valde amantem mei, Ioannem Barciatum is qui tamen caussatus familiat imeommoda , recusauit inuitus, cum miram visendi Perusini ANN I cupidiatatem ostendisset. Ad Urbem reuersus, nihil habui antiquius, quam ut ad ipsum, hoc est, ad modestiae atque eruditionis exemplar, me conferrem. Continuo de Annulo institutus sermo . Vbi audiuit de silentio nostratium. Itane pinquit,de tam specioso argumento Cain me nus, Ansidaeus, Cardanetus verbum nullum hunc enim scio eloquentem virum Manutio ac Mureto fuisse acceptissimum et prioris nometa quaepiam in

224쪽

la. B. Lauri Comm. xos

Amphitheatro sapientiae Socraticae indicarunt: alter a Pisana conditione Vatia canae Bibliothecae a Paulo V. praefectus est. Enimuero si vestratibus honori datur, ii plurimum facere,inimum de se loqui ; at secris de rebus, deque praestantissimo Viminis Deiparae Anathe- tionibus male silere, nimisquam absurdum est; idque pene in sacrilegij confinio posue rim. Vides Carthagenam nostrum,n

tione Hispanii , affectu Perusinum subinde paginas aliquot Voluminis secundi Homiliarum euoluit qui de vestro

Sponsali Annaeo meminit. nec ignoras , quae Gianius, Scacchius, Caietanus, Ferrarius, Benius,ald de eodem scri ta reliquere. Q lymobrem aute praeclarius de Patria vestra exteri,quam indigenae mere- iri dicantur λ Et vos quidem rem ab omnibus anxie expetitam putem ac da- bitis verbo veniam non magnifacere& insignem iniuriam vestris maioribus irrogari, qui periculosa adeo alea, pro eo sibi vindicando, cum Senensibus decertarunt. Phyrne,ut a Praxitele,quod haberet pulcherrimum, extorqueret,

submisit, qui obiecta falsi incendi' narratiuae , ipsum pertorrefaceret. Furio

225쪽

1o s De Annulo M. Virg.

fuit opus, ut Clusinis doleret , & fuisse optimum , quod amiserant, Vt agnoscerent: quod nunc Perusini perfrigide vi demini aestimare: dum in amoris ac pietatis alimentum de tam splendido Virginis Xenio minus sepe dicamneλ cogitatis, loquimini parum, scribitIS n1- γhil. Quin tu id oneris, mi Laure,quandoquidem potes,audacter subi, & pate re legi tuum in plausibili argumento nomen , quod publici favores benigne

excepturi sunt. Quid quaerisῖ haec a capite nolirIamantissimo essicaciter disserta, facile, quo prolabebar, impulere. Ab eo digres sus Bibliothecam domi coepi excutere, pluteos OmneS,omnes forulos subuertere,ut, quae olim Adolescens animo meo gratificaturus, in chartophylacus S nensium,Clusinorum, Ciuitatis nolirae, Casinensium apud nos Monachorum,& Laurentianae Basilicae curiose perquisiveram,& mecum huc allataJatere noueram in schedijs, singula eruerem , &conficiundo operi disponerem . Copiolis itaque ad scribendum comparatiS, addito & generosi cuiusdam stimulo, qui in Musaeolo meo,dum prosectionem ab Vrbe adornabam, versabat manibuS

226쪽

Coriaceum sacculum coniicerem me in quibus identidem notabat repetitum τὸ Aeternitatem cogita, ad me conuersus : Vel hoc ipso, inquit,Laure, scriptionem de Annulo urgere debes , ut ad Meursium tuum quam primum mittas, probesque te iuxta de ae ternitate nominis sentire.

Illustri qui euncta notat programmate Frinceps P stantium Meursius Virorum a Si abs te donetur scripto Mn ate, miri Laudabere oppido approbasse ve bum . . Annulus aeteme per te sionei vi me Parentis, At cogitata aeterUtas Annulus est.

I itur per Autumni ferias ad V ri seu Varronis Villam ab Aegyptijs familia est illic primaria) inuidiatus profectus sum: quod illis collibus nihil

esset salubrius,nihil Aniene praeterflue- te amoenius, nihil,ubi seuctuositus ot1arer , accomodatius. Tusculi enim Pontificia rusticabatur Aul a , Tibure A lex.Card.Estensis, Caesius , Priulus, α ex Romana nobilitate complureS. Per iucundum vero fuit quando Ursini Archiepiscopi Tranensis Da Commentario semel atque iterum facienda erat natae

227쪽

tio Aedes illas egregie camerataS & . distinctas , pictura & laquearibys aureis exornatas circumspicere, in quas Sixtum Quartum cum toto Cardinaliusenatu , magnaque Aulicorum multiti dine Ursinus tunc hospitio susceperat cum Perusini oratores pro retinendo Annulo ad eu Magistratu nostro missi, qui Tibure cum Pontifice in reditu congressi sunt . Templum etiam munici-pij in medio suspexi Diuo Iacobo

dicatum , Signaque E marmore quaquauersum artificiose ad LXX. excitata,haerentque etiamnum memoriae inibi inscripta Carmina,quae honori Vrsinorum,Perusini nominis peramantium,

hic subijcere non pavabor .

Taliaestriada comites, sina propago, Fundaueresae iam deuota mente Sacellum. Hae haeres Trani Praesul de prole Ioannes iaetu e Iacobe sibi meri pietate dicauit.

Erg' in Varroniano secessu Comm

tario informato , reuertor Romam, &do confestim litteras Clusiu,Perusia,Senas , siquid ex harum Vrbium statvijs scrini js ad meae lucubrationis uberta istem possim elicere.

Et quia iuuari plurimum videbar posse R

228쪽

se a celeberrimo Ecclesiasticae Historiae, post Caesarem 'Baronitam Cardinalem , scriptore M.Abrahamo BZovio Polono, qui diu est, cum apud vos amoeniorem Vaticani part in Pauli primum Burghesi Pontificis, deinde Gregorij XV. liberalitate incolit, huic quoque humanissimo viro obstrepere non dubitaui. Vides, bdde Reuerendisse. quam non uni fuerim molestus in paterno Cinaelio illustrando, tradendaque posteris, quantum potui, diligenter Historia de

re, quam non nemo ex nostris aut prorsus ignorat, aut nouit perperam. Iam scriptione abQluta, cum animaduerterem supra modum placere doctioribus amicorum meo iudicio diffidebam plurimum ut publicarςtur , nec DS put rem illorum suifragds non subscribere; pos serio cogitare aggressus su ira, incertu S tamen, ecquem Libello Patronum adoptarem . Ride vero, Vir amicissime,calami audaciam,non dico mea, quam damnaui protinus, & meum no .men in Epistola Ad Paulum V. iratus confodi. sed vin' dicam sine fuco3 Pauli Tertij facta in Commentario mentio scribenti blandiebatur,& tanti Pontificis Perusinorum amantissimi cogitatio O me

229쪽

,io De Annulo M. Virg.

me ad aeque beneficentissimum atque amatissimum transducebat. Quique oblatis alijs ingenioli nostri munustulis

adeo humaniter iterum ac tertio fueram a clemetissimo Principe antea exceptus , ut etiam abierim non indon ius; feceram scilicet mihimet animos , quanquam tantula in re nimium elisontes . Scriptionem ubi percurreris , fac

Paula Quinto Pontifici. ,

Lex Persarum fuit, Pater Beatissime, ut non prius ad congressum Regis quispiam admitteretur, quam procumbens in genua,ipsum adoraret: quam legem Ismenias Thebanorum legatus tametsi aversabatur; ne tamen,ob denegatum Regi obsequium,re insecta,discedere cogeretur, perlepidam rationeminijt eius consuetudinis per specie ob eundae , & Thebanae dignitatis retinendae . Ergo ad Persici conspectum Regis adductus, Annulum sibi e digito detra xit , & ad ipsius pedes clam proiecit: ut nimirum in eo colligendo pronior factus, Regem de more adorasse crede- i retur . Quod Thebani Viri inuentum

230쪽

L Io. R. Lauri Comm. Lir

quemadmodum ego, Pater Sancte, non vituperauerim, ita sinceram tuis be

tissimis pedibus debcri demissionem

oscula vere noui. En igitur quando profusissima in altissimo fastigio humanitas obsequentissimum quemq; inuitat , haud quaquam proiecta gemma, sed verissima inclinatione tuis pedibus aduo'luor, ANNUI M sublata manu tenenS,Offerensque, idque tanto aequius fidentiusque; quanto deserri iampridem decebat illum Sixto IV aut Innocen io VIII. Pontificibus, qui flagrantibus Patr1ae meae studijs in eo sibi strenue vindicando, paterne ad uerunt . Et quidem

sub Sixto Ruuereio inter PerusinoS i ac Senenses flammae controuersiarum in genteS exarsere ; neque, quoad vixit, Vnquam compressae . Restinxit penitus

qua sapientia semper inclaruit,liin'centius Cybo, & eiusmodi conditionibus utrinque composuit , quas nostri voti

Compotes toto pectore complexi sunt , S Senenses curarum iam, quas pro so- cijs susceperant, pertaesi, minime recu'sarunt. Potuisset vero maiorum nostrorum alius Paulo III. Farneso ea in re, umisis Et in litteras,gratificari plurariau, Qui creberrime Pronubum Maria: An-O a nutum

SEARCH

MENU NAVIGATION