De arcanis rerum publicarum, iteratò illustratus A. Ioan. Corvino Ic

발행: 1644년

분량: 732페이지

출처: archive.org

분류:

11쪽

tavi, non animum. Defixus is est,quxta patriam, in eam Provinciam, in qua non ipsemet modo,

sed & majores mei dissicilibus

temporibus quietem invenere.' Adfectum augent quos posteri consecuti sunt honores, & dignitates. Debitum modo testor

hujus libelli oblatione. Exigui s

ne, si ex corporis pensetilr quantitate; minime, si ex argumento.

Solent Typographi, quam um intuentes, minoribus formis excudere opera excellentissima; inde, licet istac ratione peregrinantibus inferriant, minime metienda. Hoc munusculum ex argumenti dignitate, nec minus sine ero offerentis affectu T. C. ut penset,laturum confido.De arca unis agit Rerumpublicarum, eaq; ex variis Historiarum libris comportata exponit.Ιmperii sunt ista, sed occulta stabilinuna. Quae revelare

12쪽

Velare nefas esse iudicant; utpQ-

te eis επυκῆῖς ωναξι obsignari solita. . Non tamen minus laudandus

Clapmarii labor, si sparsim obser

Vanda , exemplis ornata intercise proposuit. Nec est ista rc velatio, sed ad singularem usum ea adhi- .hendi Principatum tenentibu Smonstrata via.. Sane historiarum superficiem modo vulgus spectat, rerum corpus & animam Prin ceps rimatur. Si ex Romana historia sua arcana formavit Clapmarius; firmari multo magis ea possunt ex recentioribus. Nemo in

ficias ire potest qui in praesentem

veniunt meditationem, & prae teritorum magis firmare memoriam,& futurorum providentiam. Nunquam stat haec circumspecta do strina, nu quam est eadem. Variant Rerum publicarum formae, variant regimina; fucantur varie& teguntur artes seditiosorum ci-

13쪽

rium , & machinationes. Quantacunque vero sit ista varietas , ad eam hujus generalis doctrinae prodest accommodatio. Omnino mihi gratulabor, si T. C. aequo animo accipiat, me audere profiteri, T. C. liberis, & imprimis futuro imperii hqredi, hoc studiuinmaxime convenire. Exsurgunt

quidem in ortum suum generosa semina; fortes creantur fortibus: sed omnino adjuvat ars naturae felicitatem . Est & ex arcanis imperii, quod curare Princeps debet, Principalis soboles magnis adhibenda negotiis, in imperii ut crescat magnitudinem. Tenera aetate virilis virtutis prodere germina, maximam imperii haeredibus apud subditos conciliat autoritatem. Unde non minus ad civilem prudentiam, quam ad militarem cst cxercenda fortitudinem. Legibus armata non minuS, quam armis

14쪽

mis decorata debet esse Maiestas imperatoria. Didium est Imperatoris Justiniani,& ratio, ob quam in unam compagcm redegit jus

civile. Privatum quidem ma XIme. Sed non min is, imo vero magi S,

juri publico attendere Princeps debet, sive leges privatis ferat, sive abroget, si ve subroget. Boni enim publici in his omnibus est intui tus, & limitanei ut loquunturὶ

juris ex eo mensura. Ad cujus prudentiam sit tener imbuatur PrincepS, nae ad eam natus potius,

quam institutus videbitur. Est ista arcanorum scientia in tali maxime utilis imperio, quod in proprio non consistit regimine. Equidem in eo, si ullo alio, Princeps debet esse circumspeetissimus. Constat T. C. imperium sua forma; at non desunt in ea, ex quibus metiri pos

simus usum arcanorum . Ausum

quod hoc opus T. C. offerre non erubui

15쪽

erubuimus,ista nititur meditatione.Non est quidem proprium:attamen nec est in eo illustrando labor noster exiguus. Cum scholiis marginalibus, tiri conciso Breviario totum opus ad analysin reduximus. Et hoc in priore editione . Hac recognita scholia auximus, Breviarium in discuria sum, qui id ipsum comprehenderet , mutavimus . Laxius sane &majore cura argumentum dignissimum, quam ante, nihilo tamen minus conci Se eXposuimus.

Ad gustum id fecimus gratiorem,

cum Leotorum; tum maxime Magistratus gerentium. Equidem iis, quae in ipso opere sunt generosa frangendo, caetera simplicius meia ditandi praebemus occasionem. Sane delumbatae sententiq magis,

quam laxa rerum merito placet tractatio. T. C. rogo, ut ex sincero affectu oblatum benigne acci- Pere

16쪽

pere dignetur hoc munusculum.

Deus Opt. Max. T. C. una cum

Celsissima Principe conjuge, Principalib usque lib eris, tum Illustrissimae domus, tum imperii bono diu sospitet. Quod vovet affectu sincero

T. C. obnoxius Dan. Arn. Corvinuε I C.

Lectori

17쪽

Lectori bene polo. S.

Ederat nobis Ludovicin sit e virius Dpographus, lviri Clarissmi Arnoldi

Clab marii de Arcanis Rerumpublicarum libros, Iuxta Cl. Christophori Besoldi de eodem argumento discursum, O iret de jura Publico dissutationes re- censendos. Paruimus viro amicissimo, , cum petiti recensus ea esset sententia, ut minore, quam meditabatur, forma, non modo nitidius, sed is eorrectius prodiret Iaudatum, juxta ae avide expetitum o-p-, utrumquestuduimus. Scilicet exemplar nobis traditum ab infinitis mendisypographicis, quibuου scatebat, expurga vim- ; voces a Typothetis hiulcatas resiluimus; textum mavore characterum marietate distinximus. Sed vero etiam, ut majorem libro nitorem induceremus,

Discursum CL Besoldi, simulquo Dispu

tationem additu plane novis ad marginem scholiis i ipsos de Areanis Rerumpubliearum libros,veteribiu interpolatis,iL ifusi vimus.Equidem iis, qua ad Gram maticam potius, quam Logicam pertinebant Goctrinam, omissis, plan ut argu

menti dignissimi major esset cognitio, ad veris

18쪽

AD LECTOREM.

operis analysin omnia accommodavimin.

Non spectav mm , quid ferrent exigui

mar Ines. Tua beneviae Lector, utilitatis habuimm rationem . Fuim in sane in hoc illu stramento eo audentiores, quod Grammatica ista scholia aliunde, quam ab Authore esse persuasium haberemus. Tum vero etiam , quod rerum analytica in usum sit aptior, quam vocum Grammatica un- notatio. Ustas operis siummam conciso Breviario complexam addidim m. Et enim hoc non mediocrem utilitatem habere videbatur. Non earuisse successu operam n seram, Dpographo gratulamur. Equidem ct ipsim commodo statuimin. O eris gloriam Autori sartam tectam esse omnino

voluimm . Prodit nunc ex iterata recen

sione opuου, is quidem ex ea auctis ad ipsius Cismarii libros scholiis, is converso in discursum Breviario nostro. Continetur id eosed paulo laxim. Non alios ne auximm cum marginabibin colenta, tum ipsum Breviarium , quam ut majore eumfructu percipiposset tam dignum argumentum. In alieno quidem adhuc. ve samur opere; sed dum proprium meditamur. De Iure publico dictum accipe. Etenim de eo in Enchiridio datam fidem liberare studemin . Varia inde exspectamin, sed non metuimus,Iudicia. Profectὸ ea non debet

19쪽

debet metuere , qui palam loquitur. Nee poten a vetere nos profusione alienum putari,docere, non esse αί2κείρονα Θεολa-γειν ri πιλιτα ειν; nec ab hac nova, si utramque Iuris civilis tractaresudemus positionem. Tu,benevole Lector,laboribue

nostris fave,'vale. INDIX

20쪽

INDEX

LIBRORUM ET CAPITUM

seeundum summaria singulis Ca

pitibus praefixa.

LIBER PRIMUS D E IU RE IMPERII.

c A P. LOCcultae atque abstruis artes Reip. constituendae atque conservandae. Rationes& Leges quid apud plebem possint. Sumulacra Deorum . C M P. II. Variarum scientiarum atque artium arca na sive πυν-. Belli commenta. δίμυχον. Doli Medicorum' νυμι. Fictiones Iuris. Arcana parietum. Dialecticorum et, peccare in Repub. cum beneficio. P. III. Arcanum,arcere,arhsiUum.οιπορρητον. Arc na sacra.BIcλια απέμπα. Arcani milites, Α canorum praesecti. Arcana Principum qu modo obsignari solita. Arcanum Ciceronis, χοφυον. Cella Imperatorum. P. IV. ' Σοφίσ3 τατω ο λιτείων. κρυφία. artes. delinimenta. blandimenta. tela Patrum. Imperii arcana: arcana dominationis. arcana domus.

Definitio Arcanorum: finia eorundem. b ni

SEARCH

MENU NAVIGATION