장음표시 사용
11쪽
Iucerna fulgoris electi fimum Gregem il
luminaret iii Nobis divisitus commenda
de re confidentes in Domino δε- su futurum esse , ut qui coepit in Nobis opus bonum ipse perficiat iri ; in unum omnia libellum , mois quidem exiguum , sed grana finapis baud absimilem , decreta refer mus , quae peculiari diligentia prius
ventilata , ct communi deinde consecrata sunt reverentia ; vestrarique in manus pu
blica luce donata quod felix faustumque - libenti μὰ tradimus .
Quare agite , Venerabiles Fratres , Filii dilectissmi, gaudium meum utque corona
mea Di suscipite in mansuetudine insitum
verbum ac custodite volumen Legis
hujus , ct alacriter omnia facile , quae in eo scripta sunt ira ; Vobiscum animo reputantes factores legis apud Deum justi
cari , non obliviosos auditores ιεὶ . Dum
12쪽
lucem habetis oculis obversantem , credite tu lucem iii ἰ ct nou modo abjicientes
opera tenebrarum , ac nemini dantes uia
iam offensionem : sed etiam honestὰ ambulantes , sicut in die , satagite ut Filii lucissitis . Ex quo pland fiet, ut fructum in sanctificationem habeatis , Mem vero vitam aeternam tra . Interes , dum putemno vos amore complectimur , Pax Christi ,
quae multa jampridem promissa est diligentibus legem Dei si in , cujus quidem lex
Nostro est quasi pedissequa ct admini
stra , exultet quotidie magis in cordibus vestris i a ; quemadmodum omnibus cp
14쪽
T Ioeus hic ad dicendum amplissimus, & splendor , ac dignitas hujus consessus , & ingens populi frequentia , qua circumfundor , me admonent , quam arduam provinciam susceperim ,& quantis de rebus disserere aggrediar ego omnium , qui in hoc consilium convenerunt , insantissimus. Etenim eum vos ministros Christi , dispensatoresque mysteriorum Dei, in hoc celeberrimum Templum , a praeclarissimo , praestantissimoque Pastore congregatos convenisse video , cum solemnes ad divinam opem implorandam , preces adhibitas animadverto, statim intelligo maximis de rebus esse deliberandum universo Gregi , in quo vos posuit Spiritus Sanctus regere Ecclesiam Dei prospiciendum esse , & consulendum , & vineam Domini exercituum , vineam electain , quam Christus ipse plantavit , di propriob a san-
15쪽
sanguine irrigavit a noxiis herbis , & vepribus esse purgandam . Quam ob rem cum mihi, nescio quosato , munus injunctum ist, ut oratione mea vos impellam , atque inflammem ad D in bona non tan. tum coram Deo, sed etiam coram hominibus providenda , praeter quam quod rei magnitudo me ter. ret, ac maxima dissicultas ἰ injuriosum , ac prorsus inutile esse arbitror, zelo vestro , tamquam est ignis ignis accenso , incitamenta admovere. Quemadmodum tamen velox equus, qui in stadio currit, licet
stimulo minime indigeat, nihilominus sestivo inspe. stantium plausu , vulgarique clamore , magis, atque imagis ad cursum accenditur , ita pariter , cum ego , veluti unus de populo Dei, hodierno die: ad verba facienda, exurgam , absit, quod velim mea voce stimulos currentibus addere , solo en iniri plausu , nec meo tantum , sed liniverso Christianae4Reipub blicae, vos jam de animarum cura in azimopere sollicitos ad id , quam prudentissime cum c naritate , & sedulitate perficiendum eo facilius me incitaturum, plane confido Laudanda squidem est Pasto. ris in primis cura , solertia , ac diligentia , qua nihil , quod optimi regiminis est , praetermittens huc vos omnes accivit, ut quod periit, requiratis, quod abjectum est reducatis , quod constat tum est alligetis , quod infirmum est consolidetis , quod pingue , & sorte custodiatis . Nec siae laudibus , maximaque commendatione , vel ira etiam Ρ. A. praetereunda est vigilantia , qua vosmetipsos, sicuti Dei
rὶ Ap. Ep. ad Rom. e. xx. v. s3ὶ Ap. Ep. 1. ad Cor. e. 6. v. 4. io Ezechiel e. 34. v. 4.
16쪽
ministros exhibentes , huc convenistis , ut quemadmodum decet , constitutos super gentes, & regna evellatis , destruatis , aedificetis , & plantetis. In animo itaque proposui hodierno die vobis ostendere , qua per facultatem meam in dicendo, quam sentio , quam si exigua , potero diligentia , quantum I raesto sit , quantamque utilitatem asserat ad Fidcitum mores instaurandos , & ad meliorem frugem redigendos animarum gubernatores in Synodis simul convenire. Qua sane ratione , tum vobis jam in Synodo convocatis , plaudens , tum aditum demonstrans , quem ingressit , Christiano hujusce Ecclesiae
gregi maximo emolumento esse possitis , non stiminium addam , ut languentes commoveam , sed ut hortator incitem , sponte currentes. Ea profecto est, Auditores, miserrimorum mortalium conditio , ut meliora , quamvis videant , laudentque , deteriora semper sequantur , & li virtute illecebris voluptatis facillime abstrahantur , quae Omnium animis mira suavitate subrepit , & occulto quodam , & sens in illabente veneno , improvidas mentes occupat, dc in omni sensu implicata , quas Circaeis poculis delinitos homines in Brutas animantes transformat . Cum enim humanam naturam
ob primi parentis mortiserum facinus plurimae in.
firmitates , calamitatesque magi mae insecerint , cum , ob intimam , quae in unoquoque hominum est , pugnam , ac rebellionem caro adversus spiritum coocupiscat . cum teterrimis ignorantiae tenebris intellectus offundatur , cum demum cunctarum gentium
rὶ Ierem. Proph. c. g. v. Io. λὶ Ap. Ep. ad Galatas c. s. v. r .
17쪽
tium cor sit excoecatum , illorumque aures aggravatae , eo sane si, ut quasi ex adipe proedeat hominum iniquitas , & caro tot , tantisque aerumnis obnoxia viam suam tam facile corrum- lat. Quocirca , cum illa praecepta, quae in snguorum ratione pollentium mentibus, a natura , prisca illa, aureaque tempestate insita erant , penitus evulsa suissent, & quilibet more animalium sua lege viveret, corruptique facti essent omnes , dc abhominabiles in iniquitatibus , supremus , atque optimus rerum omnium Gubernator Moysi omnium primo , Leges lapideis tabulis insculptas tradidit, ut homines iterum dirigeret ad normam rationis , praescriptionemque naturae . At quis non videat Auditores , iussique lacrymis lugeat optime primum institutam collabi disciplinam , Divina praecepta con culcari , sanctissimasque leges , hominum pene ins-nita licentia , violari λ Siquidem tantum in nobis potest illicitae , atque inconcessae voluptatis ardor, ac desiderium , tamque proni ad vitium sumus, ut facillime legum vincula , quibus constringimur, disrumpamus , atque in affectum cordis transea. mus, & Spiritui Sancto , gratiaeque Dei nos ad Legis obedientiam incitanti, resistamus. Quam ob rem tulit Deus de medio populi Sacerdotes , qui veluti lux in Mundo inter caeteros emicanteS , atque in verbo , & doctrina laborantes docentesque omnem hominem in omni sapientia
tεὶ Actus Ap. e. T. V. II. ; Matth. c. I. v. 14. si Ap. Ep. r. ad Timoth. e. s. v. 17. ys Ap. Ep. ad Coloss. c. I. v. 18. io 3 Tliren. Ierem. c. A. v. 4.
18쪽
petentἱbus panem fiangerent , per Divinarum legum enunciationem filios iterum Ecclesae parturirent, facilemque aditum ad mandatorum custodiam Fb delibus demonstrarent, &: ab omni opinionum per versitate, morumque pravitate ι opere, & sermo, ne potentes Dominicum Gregem deterrerent. Cum enim labia Sacerdotum scientiam custodiant, &Lex ex illorum ore sit requirenda, debent ii pro. secto omnia omnibus faeti . divina praecepta singulis indicere , aperire , atque optimo conullo interpretari , maximamque adhibere curam, ac dili gentiam , ne Fidelium mores ab illis avocentur , atque abducantur . Quae cum ita sint , neminem ex vobis esse arbitror Ρ. A. qui non intelligat , quam utile, quam necessarium sit, Animarum gu, bernatores simul convenire , atque in Ecclesia Dei M. nodos convocari, ut quae hactenus a me , breviter, strictimque dicta sunt, commodius fieri possint, atque ita Ρastores universo Gregi , qui illorum curae creditus est , accuratius consulant , & probabiles
Deo se exhibeant , recteque tractantes verbum veritatis . Minime autem velim vobis suadeatis Audi tores , quod haec prudentissima , laudabilisque convocandorum animarum praesulum consuetudo , nostra aetate inventa , atque oborta si , ab antiquissimis namque temporibus ad nos eam derivatam accepimus , illiusque maximum juvamen semper suit optime perspectum . Quis enim ignorat Deum , stati inae Moysi scriptas Leges tradidit , illi intuper man. dasse,
19쪽
xv I ORATIO et. dasse , ut si quod difficile , atque ambiguum
Iudicium esset, ad Sacerdotes accederet, qui verita
tem Iudicii indicarent λ Quis ignorat in Jerusalem
quoque constitutos esse Levitas, & Sacerdotes,& Patriarchas ex Israel , ut in timore Domini fideliter , & corde persecto caussam Domini habitatoribus ejus judicarent λ Quis demum ignorat nullo alio pacto abi Apostolis , illorumque sectatoribus Christianam Fidem , doctrinamque a Christo Domi. no acceptam , ubique gentium suisse propagatam , difficultatesque sublatas , erroresque proscriptos , nisi per Synodos, conciliaque λ Atque haec P. A. pervetustae consuetudinis monumenta ideo a me exposta vobis , & enarrata suerunt , ut omnes intelligatis Majores nostros ad instituendos juxta divina pilo cepta hominum mores, & ad illorum salutem cinrandam , maximam utilitatem ex Pastorum convocatione prosectam semper agnovisse . Velirum namque munus est , qui secundum gratiam , quae data est vobis Dei adjutores, Dei aedificatio estis, majorum , qui sanctitate , & consilio caeteris praestiterunt e empla respicere, atque imitari , ut ex iis colligere vobis liceat , quomodo in ministerio vestro Domus Domini , & salutis nostrae sundamen. ta jaciatis ; quemadmodum a sapienti artifice seri solet, qui singulis antiquitatum fragmentis, ab aetate pene corrosis, atque consumptis diligentissime coeagmentatis , magnificam domum construere optimo consilio meditatur . Sed cur opus exemplis est in
ti in Deliter. c. 27. v. g. t 3ὶ Ap. Ep. I. ad Cor. c. 3. v. s. x; Paralip. i. a. c. 9. v. s.
20쪽
. ORATIO. x VII re tam nota Quid enim rationis lumini , quod nobis divinitus inditum est tam consonum , quid tam prudens, tam salutare omnibus quam in maximis rebus agendis plurimorum consilium exquirere , in magni momenti negociis expediendis plurimorum sententiam audire λ Natura siquidem ipsa edocemur, quod dissipantur cogitationes ubi non est consilium , ubi vero plures consiliarii sunt, confirmantur , quod humana societas, in eo potissimum sta est , ut unus alteri opera , & sermone praestost; quod tandem ubi multa consilia sunt , ibi salus etiam reperitur. Neque ut id vobis ostendam Auditores plurima a me argumenta perquirenda sunt, plurimaque verba iacienda , unusquisque enim vestrum iaci Ii negocio intelligere potest multo cautius , atque prudentius , ea deliberari , quae plurimorum voto dit cutiunttur, quam ea , quae unius tantum opinione decernuntur . Huic plane consequens est , omnes sponte, atque alacriter obtemperaturos iis , quae prudentum virorum consilio , & coetus universi consen- sone noverint esse constituta . Enim vero nemo volens , lubensque animum , judiciumque submisit illis,
quae unius tantum opinione, nullo consilio , nulla deliberatione, nulla authoritate nituntur . Quocirca veteres legum conditores, ne populus earum defugeret authoritatem , a Deo Leges accepisse praeseserebant , quo in vulgus pervulgato ipsas omnes obsequio, & veneratione , promptoque ad parendum animo prosequebatur. Quis enim tam procax est , tam temerarius , ut instingere, & convellere audeat, eae quae