Decreta synodi diœcesanæ Florentinæ celebratæ in ecclesia metropolitana die 24. Septembris 1732

발행: 1733년

분량: 253페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

xvi II ORATIO.

quae sapienter, & matura eonsultatione statuta esse cognovit λ Quis tam improbus , ut contemnat ea, quae reistae rationi , quae justitiae , quae relligioni, quam profitetur , credit esse consentanea ; quae civium

saluti, populi tranquillitati, omnium felicitati putat providere λ Ergo leges quae summa providentia , di

accurata deliberatione, &. consultatione sanciuntur , & justae sunt, & utiles , & omnes alliciunt, & non invitos adigunt ad obtemperandum . Quae s vera sunt, ut verissima esse nemo non sanae mentis sateatur , quis non intelligit, quam utile si , atque adeo necessarium , operarios inconsus biles, Pastores, animarum gubernatores , simul congredi, & convenire , ut vineam Dei excolant , Dominicum gregem

pascant, atque custodiant , & optimis sanctissimisque Legibus Temporum vicissitudinibus accomodatis , Ecclesiae disciplinam restituant, collapsesque poepuli Christiani mores adstringant λ Si enim in albcujus ponderis negociis gerendis natura ipse suade. mur plurimorum virorum prudentia, atque doctrina praeditorum sententiam esse audiendam , quid gravius , quam cura populi Dei, quid dissicilius, quam Christianam disciplinam temporum injuria. collabem tem restituere λ Verum multa dixi de Synodorum

utilitate P. A dc quidem talia , Der quae v bis omnibus innotescat , quam necessarium si umpe , ac saepius Animarum praesides , ad communem sngulorum Christianorum caussam pertractandam , simul convenire . Non autem minora de hac re dicenda supersunt . Nemo enim non videt praeci- puam ,

22쪽

ORATIO. XIXpuam , & ab antiquis usque temporibus ad hanc nostram aetatem derivatam disciplinam in singulis Ecclesis per Synodos conservari ; traditiones, quae morum regulae sunt a Christifidelibus per Synodos

retineri rectam scientiarum addiscendarum viam institui , dissensiones , quae non raro exoriuntur sedari , pravas opiniones , erroresque , veluti malum semen inter triticum erumpentes evelli , & protinus

per Synodos extirpari. Quid quod Fidelium morbi , atque animorum aegritudines a recta ratione desciscentes aliter curari non possunt λ An non inse-stis , periculos sque morbis grassantibus doctissimi me. dici congregantur , ut eorum consilio , doctrinaque aegrotantium saluti, atque incolumitati consulatur λEnim verti multa licet unum , aut alterum quan aumvis providum , & perspicacem latuerint plurimorum acumine, & intelligentia perspiciuntur. Non tamen is ego sum Auditores , qui velim in re omnibus nota diutius immorari , longius enim quam par est, mea protraheretur oratio. Quam ob rem multa quidem , α longe maxima , quae mihi enarran. da se se offerunt , libenter praetereo , non quia gra vissima minime sint, sed ne vestra videar abuti tolerantia , atque patientia P. A. , qua me dicentem non brevi temporis spatio excepistis . Quae porro luculentissime in medium proferre si mihi per tem pus copia secta es et , sperarem utique' vos omnes probe intellecturos , ad animarum salutem comparandam , Dominici gregis Pastorum convocationem

praeclarum afferre emolumentum . Unum tamen poestremo loco mihi liceat addidisse P. A. quod nimi.

23쪽

rum , si ut labores vestri, quosquos in cura animurum impenditis in optatum fructum afferant, si ut fructus vester conservetur , & adolescat divino praesidio opus est illud quidem congregatis hominibus a Deo optimo Maximo promissum accepimus . Etenim saepenumero veritatem id nobis denunciantem audivimus . Ubi suerint duo , vel tres congregati in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum : & alio in loco : ι3ὶ si duo ex vobis consenserint super terram , de omni re quamcumque petierint fiet illis a Patre meo. Ad vos itaque demum orationem meam converto Genus electum , Gentem salii tam , Ρopulum acquistionis , regale Sacerdotium ; vos alloquor, quos vocavit Deus in admirabile lumen suum , vosque moneo , vehemente que obtestor , ne consormemini huic saeculo sed Christianae disciplinae restaurandae tantummo,

do solliciti idipsum omnes dicatis, persectique

omnes in eodem sensu stis, atque in eadem sententia . Habetis enim quomodo posti super Ecclesiae muros custodes ex ea non rectas consuetudines arceatis; quomodo pericula ex perditorum hominum pravitate illi imminentia declinetis, quomodo nihil per inanem gloriam facientes per Synodum , & ad invicem communicata consilia , sanctissimis legibus maximum juvamen , utilitatemque universis hujusce Dioecess Christisdelibus afferatis .

Vestrum igitur est , qui sensum Christi habetis

24쪽

ORATIO. XXI hodierno die illud unum curare , & ex toto animo eXquirere , ut omnes oves , quae vel ob Ρastorum incuriam vel ob suam malitiam perurahi ad proprsum ovile reducantur , ut illa impedimenta , atque illecebrae, quae veluti Lupi rapaces 'gregem vestrum dissipant, atque dispergunt , protinus amoveantur, ut tandem omnem animam in Christo Iesu persectam exhibeatis. Monet id exemplo,& imperio prastantissimus Ρastor , qui vos omneS .huc accivit, ut in omnibus consilio vestro Iaboretis, ut omnes salvos .faciatis . Precantur Christi fideles , qui cum nihil ad mores informandos sagnin scant opportunius , quam Synodos convocari , sperant , sbique pollicentur labefactatam disciplinam vestra diligentia curi in antiquum statum restituendam . Cohortatur demum Ecclesia Dei exhibe re vosmetipsos probabiles Deo recte tractantes verbum veritatis , scientes quod labor vester non erit inanis in Domino Quibus sane vocibus nihil addendum esse censeo , nam cujus oratione sperem

vos posse commoveri, si praeclarissimi Episcopi, si omnium fidelium , si universae Ecclesiae sanctissi

ma , gravissimaque authoritas non commoverit λ

.ὶ . . . . '

it Ap. p. ad Coloss. e. r. v. 28. t 3ὶ Ap. Ep. ad Timoth. c. 2. v. 2s.sa Ap. Ep. r. ad Cor. c. s. v. 1 . t 4 Ap. Ep. 1. ad Cor. c. II. V. Is.

25쪽

XXII ' '

IN NOMINE SANCTISSIMAE ET INDIVIDUAE . l

PATRIS ET Fi Lii j ET SPIRITUS SANCTI

os JosEPH MARIA MARTELLI omnipotentis Dei Sanctaeque Sedis Apostolicae Gratia Archiepiscopus Florentinus , ad incrementum

Divini cultus; Deiparaeque Virginis Immaculatae , ac Sanctorum Ioannis Baptistae & Ioseph Patronorum s Zenobii & Antonini Antistitum Tutelarium honorem & laudem ; in hac prima Dice- icesana Synodo , ut Clerus ac Populus 'universus Nobis divinitus commendatus declinet a malo magis in dies, &faciat bonum , & tandem perfectus fiat, has Nostras Constitutiones edicimus , promulgamus , observandasque proponimus atque mandamus .

26쪽

XXIII

TITULO RUM E ΤCApITUM SYNODALIUM CONSTITUTIGNUM.

DE U , .mIR AD FIDEM PERTINENT

TUENDAM ET PROPAGANDAM . . . . ,

De Pradicatiouo Verbi Dei , ct de marina Chri ama. CAP. V. sDe Iudais ct Hareticis , reterisquo in His suspectis. CAP. VI. Io De Sanctorum Inmoearis, , Vena rima , Itali iis ct Ima ginibus. CAP. VII. De Indulgentiis . CAP. VIII. De Fe ram dierum observantia. CAP. IX. , m jejunis. CAP. X. De Piis Legatis adimplendis. CAP. XL

DE SACRAMENTIS CUM IN GENERE TUM IN SPECIE. M

'E Sue mentis in genere. CAP. I. De Baptismo . CAP. II. De Sacramento Confirmationis. CAP. III. De n. Euebarisia Saeramento. CAP. IV.

De Merosancto Missa Sacrificis. CAP. v.

27쪽

De Paenitentia Sacramento . CAP. VI. 45 De Sacramento extrema Unctionis. CAP. VII. 3 aDe Sacramento ordinis CAP. VIII. 33 De Sacramento Matrimonii. CAP. IX. .

DE SACROSANCTIS ECCLESIIS.. E Ecelesiarum Immunitate. CAP. I. De Remerentia Merosanctis Melesiis exbibenda. CAP. II. 62 De Ecelesiis. reparandis. CAP. III. i essDe Sacris oratoriis Sacellis. CAP. Iv. . GTDe Gnfraternitalitas .Laisorum , ae prasertim de Societatera. Deramenti. CAR 'V. 59 De rebus Euloga tuendis ae reparandis. CAP. VI. Is De mira edi bone te Clericoram. CAP. VII. 83m Sebola Eugeniana , or de Seminario Clericorum . '

De O is Paracti. CAP. IX. 9 De Residentia . CAP. X. 93 De Congregationibus habendis a Paractis aliisque . CAP. XI. s m Diminis metis. CAP. XII. 99 De Sacris noe oribus . CAP. XIII. roo De Funeribus. CAP. XIV. Io De Praeedentiis. CAP. XV. . III De Regularibus. CAP. XVI. x IsDe Monialibus. CAP. XVII. IIs De Iudieiis. CAP. XVIII. IasDe Constitutoribus . CAP. XIX. II

TITULUS IV.

DE DIUERSIS ECCLESIASTICIS OFFICIIS.CAPUT UNICUM. 129

28쪽

SYNOD ALIUM

CONSTITUTIONUΜTITULUS PRIMIS

DE IIS , QUAE AD FIDEM PERTINENT TUENDAM ET PROPAGANDAM.

DE FIDEI CONSTANTIA ET PURITATE.

LECTUM Fidei donum O, , quod a Patre Luminum gratis accepimus, adeo custodire necesse est in sua puritate, ut, quum sit radix immortalitatis car,& sortis in Templo Dei acceptissimae , in id debeamus maximh incumbere , ut omnis prorsus via praecludatur, qua posset inimicus homo cax in Cors Fidelium curae Nostrae coelitus commissorum irrepere , &dum minus cauti , ac veluti dormientes sunt, in medio tritici seminare zizania. I. Hinc, ut ea, quae a Beato Petro & reliquis Apost lis & Patribus accepta , Sanctae Matris Ecclesiae auspice doctrina , corde credimus ad justitiam is, , illibata facilius conse vemus ; quum Fides, ut Apostolus docet, ex auditu sit c σ3, fidelem populum ab Infidelium & Haereticorum quoriam inque colloquiis inanibus, auditum avertere commonemus 'a. Parochi vero meminerint . si quos forte insectos h Α retia

29쪽

: TIT. I. CAP. I.

retica labe , vel de Fide male sentientes, tamquam vulpes , quae vineas demoliuntur ii , intra suae Parochiae limites oberrare cognoverint , Nos statim , vel Generalem contra haeresicam pravitatem Inquisitorem certiores esse faciendos; ovesque sibi concreditas non modo exemplo , sed etiam verbo docendas a 3, quam grave cuique onus incumbat , pestilentissimos hujus generis homines, quos Catholica Ecclesia tolerare hon consuevit, denunciandi. Contra- facientes anathematis vinculo obstrictos esse moneant ἱ ob eamque rem Sacramentali absolutione , quoties ad illam expostulandam accesserint, fore privandos. Quaestiones de Fide , quas cum gravissimo animi nostri moerore a sapientibus & insipientibus, etiam per jocum in otiosorum hominum conventiculis, passim excitari percepimus, ab omnium ore penitus eliminentur D; iis tantummodo exceptis, ad quos pertinet ex officio . Imperiti vero , qui per summam impudentiam de quaestionibus &controversiis, quae circa Fidei dogmata incidunt , effutire atque ita in Coelum ponere os suum is 3 palam praesumpserint , praeter indignationem Omnipotentis Dei . juris σ γ& arbitrii Nostri severissimas poenas se noverint incursuros.

UT linguam interdum, quasi totius hominis guberna

culum refrenare jubemus, ne circa Fidem na fragari c8ὶ contingat : ita quoque , ubi jura praecipiunt, ut ore confessio fiat ad salutem cs , omnino decernimus consentaneum. - ta in Canti a. 1 sata; Coocii. Gen. Later. 4. decret. vers. Adjicimus . Sur. Congregat. Inquic 3. Ianuarii r 613. apud Ni col. in lucubrat. Civ. lib. 4. Iit.

30쪽

TIT. I. CAP. I I. 3

1. Omnes igitur in Apostolicis Constitutionibus co atque a Tridentinis Patribus ti comprehensos & designatos, coram Nobis, seu quovis altero legitimo superiore , sese vata formula, quae a Pio Papa IV. iamdudum tradita est 13, publicam orthodoxae Fidei Prosessionem facere intra praescriptum tempus , sub poenis per Canonicas Sanctiones latis, aliisque arbitrio Nostro inserendis , teneri statuimus . a. Ad Dignitates & Canonicatus in Ecclesia Nostria Metropolitana , necnon ad quaslibet in Dioecesi , quibus cura imminet animarum , Ecclesias promoti , Tridentini Concilii t 3 & Praedecessorum nostrorum Constitutiones trahac in re servent; poenis in transgressores inflictis in suo

semper robore permanentibus. Φ . -

3. Praecones etiam Verbi Dei, antequam circuire Evam gelizantes incipiant cm, nunquam aliti praestitam , coram Nobis praestent Fidei professionem i=3 ; planinue se noverint Regulares, ad eam emittendam in manibus Superi rum suorum , Nobis annuentibus , obstrictos esse . q. Constitutionem quoque ad eos, qui artes liberales, humaniores literas scientiasve docent , vel aliter erudiendae praesunt juventuti 33, extensam innovamus, atque ad prismaevam reducimus observantiam; qui secus fecerint, C nonicas poenas & etiam arbitrarias non evadent. s. Omnes autem ii Fidem publich profitentes cya peculiari Libro accurath notentur; isque in Cancellaria no, stra custodiatur diligentissimh Oο -

cta & Const. 8y. Injunctum nobis editis ann. 1364. Trid. seis. 14. eap. 21. de res de&C a s. cap. a. de res.

t ga Provinc. Florent. anno 1 73.

Rubr. g. cap. 13.

ya Singillatim habentur in Synod.

Rom. ann. 27 s. sub Benedict. XIII. tit. 1. cap. I. per totat tot Provine. Florent. ann. 1173. Rubr. 1. cap. 14.

SEARCH

MENU NAVIGATION