장음표시 사용
71쪽
res ti , qui eos excipient ad celebrandum, paenis subjacebunt in novissima Synodo constitutis . . Io. Per haec tamen Parochis & Regularium Ecclesiarum Praepositis quibuscumque facultas non censeatur adempta , quin in propriis: Ecclesiis Presbyteros ad hanc Metropolim recta contendentes admittere valeant; si tamen pro- I rii ordinarii, aut alterius ex vicinioribus commendat itias iteras O , quae suspicionem non pariant, exhibeant; nul- laque Eleemosynae spe duci videantur. rr. Dioecesiis quoque Nostrae loca contermina incolentesin, finitimis Nostrae Ditionis Ecclesis , ubi probh noscuntur, ad sacrificandum recipi non prohibemus, vestigiis insistentes Praedecelsorum nostrorum .
- II. In altaribus nihil , quod ad Sacrificium necessario requiritur, dest; quin & ipla supellex , ut cujusque Eccle-sae reditus patiuntur , esto decenter ornata ; semper verbmundissima , ea praecipue , quae Christi Corpori & Samguini continendo destinatur; quam enim absonum , quam indecorum est , mensam Domini sordibus iis respergi &contaminari is , a quibus in epulis suis ingenuus quisque abhorrereti Quamobrem negligentibus comminamur severissimas poenas . .
x3. Calix cum Patena laevigatissima ex metalli genere ab Iure iis 3 permita adhibeatur, ac deauretur sub poena trium aureorum. Conficientes verb in Calicibus adeo vel state consumptis aut perforatis , ut Christi Domini Sanguis in illis tuto contineri non valeat, ad multam damnabimus aureorum decem.
14. Missae non nisi debitis horis c=3 sub arbitrii poena celebrentur ; in eisque distribuendis populi universi, non privati cujusquam ratio ducatur . Qui vero pluries , quam semel in die, nisi in casibus Iure is 3 permissis c
72쪽
lebraverit , biennali suspensioni ipso jure incurrendae, &
quinquennali triremium poenae obnoxius esto. Contra verbunumquemque Sacerdotem , ut ter saltem aut quater in anno i ii , nisi aliunde saepius id facere teneatur , Sacrificium offerre non negligat , monemus atque praecipimus .
rue. Ruri nullus Parochorum fiat congressus ad deca tandas Missas , celebrandave Anniversaria pro fidelibus defunctis, a Passionis Dominica usque ad octavam Paschatis inclusivh tD ; ne quum summopere grex optat Past ris operam & auxilium , incul oditum sele impastumque deseri conqueratur; contra facientes aureis tribus multabimus , aliisque arbitrariis poemis assciemus. I s. Onera Missarum a Fundatoribus imposita unlicum conditionibus suis impleantur quam exactissimh , ad normam reductionis a Nobis nuperrimό constitutae , ex Po tificio Indulto huic etiam Dioecesi communicato. Ob eam rem diligenter observetur Edictum generale a Nobis editum super norma satisfaciendi Missarum obligationibus, praescribens formam retinendi in Sacristi is codices Missi rum dictos Vaeebrete , quod etiam habetur per . extensum in Additionibus . Si secus saetum fuerit , Clerici beneficiati Beneficiorum suorum fructibus privabuntur; transigressiores ceteros arbitraria animadversione coercebimus .
Qui vero quotidie per se ipsum Celebrare tenetur, nedum sibi nimium indulget , pias Fidelium voluntates defraudet , Decretum Sacrae Congregationis ta super hoc
emanatum diligenter observet . II. Huc etiam pertinet, ne privata quis auctoritate onera Missarum reducere, etiam sub praetextu imminutionis redituum , Apostolica Sede inconsulta praesumat; & ut nullus a Fidelibus eleemosynas Miffarum acceptet , quibus saltem intra trimestre i 3 te non satisfacturum praevideat , salvo semper elargientium arbitrio & voluntate . Quod si quis sorte intra praescripti temporis spatium assumptis oneribus
73쪽
eorre,pondere non posse conspexerit, ea de re, sub intermia natione divini judicii , certiores Nos fieri quamprimum
I 8. Et ut omnis avaritiae suspicio ab Ecclesiae ministris penitus abstergatur ci , capsillas illas , quas mortuorum di Cunt , i ad . eleemosynas captandas in Ecclesiis & Oratoriis quibuscumque, si quae sunt adhuc appositae vel circumferuntur, contra Praedecessorum Nostrorum Constitutiones, statim amoveri praecipimus; contrafacientes arbitrio Nostro ob noxios fore sancimus. I9. De collectis vero auistoritate Nostra eleemosynis . quoties celebrandae sint Missae , julius unus dumtaxat cele brantibus erogetur; festis autem vel ex praecepto vel ex devotione diebus, usque ad libram unam , & solemnioribus etiam ad duos julios eadem possit extendi elargitio . .
UT animam esurientem satiaret bonis, multiplices do
Coelo Dominus paravit mysticos panes , quorum a dispensationem ministris Ecclesiae suae committi voluit ; ut eos pro fidelis cujusque indigentia frangerent opinportunἡ . Quum igitur horum nobilissimum & excellentissismum eo cupientibus exsaturari, ut rite sumeretur, proposuerimus; ad alterum modo progredimur populo Nostro exhibendum , quem semel atque iterum panem lacrymarum appellat Psalmista ea .s r. Panis itaque lachrymarum Poenitentia est ; cujus quum saepe quamplurimi propter humanam imbecillitatem indigeant , praecipimus Parochis , ut non solum dispositionem Generalis Concilii iι,, quo sancitum est , ut omnis utrius, que sexus Fidelis , postquam ad annos discretionis venerit, omnia sua solus peccata, saltem semel in anno, confiteatur
74쪽
proprio Sacerdoti, populo revocent in memoriam ; sed etiam
Sacramentalis Confessionis frequentationem iii usumque commendent; plebemque hortari non desinant. , uti in celebrioribus saltem anni festivitatibus , Domini eae videlicet Nativitatis, Pentecostes, Beatissimae Virginis Assumptionis,& Omnium Sanctorum , a Diaboli laqueis, si quibus captivi
tenentur ca) , per hujus virtutem Sacramenti eximere sese Curent, coelemque alimonia recreari.
a. Nullus autem sive secularis sive regularis Sacerdos . nisi Parochialem Ecclesiam obtineat ira , Sacramenti hujus populo sese ministrum exhibeat, nisi a Nobis fuerit approbatus, neque deinde reprobatus ulla de caussa aliter ipso facto incidat in excommunicationem ) ς & tunc Paroreiarum lim, tes , in quibus excipiendis Consessionibus a Nobis praepositus est , nullatenus praetergrediatur c 3, etiam Parocho l ci consentiente , sub poena facultatis a Nobis ipso jure sev catae. Parochi verci in tota Dioecesii, atque adeo in Civitate , conscio & annuente Ecclesiae Rectore, sacramentaliter absolvendi jus habeant, Metropolitana Nostra excepta ; ni
si forte ipsi quod etiam de Consessariis quibuscumque in
Congregatione aliqua Presbyterorum Civitatis adscitis imtelligatur divinorum ossiciorum caussa eo collegialiter comvenientes ad invicem confiteri voluerint . . Confessarii autem ceteri , quicumque snt is , aegrotantes illos, quorum, dum essent incolumes , consessiones audire consueverant, ubique in Dioecesi valeant absolvere.
. Ut autem tanti Majestas iudicii loco habituque .d centissimo, & quibus par est, adhibitis cautelis exerceatur, provida Praedecessiorum nostrorum sollicitudo tribunalia quaedam , in quibus Sacerdos Iudex assideat , quaeque iam per consuetudinem ubique fere sunt introducta , descripsit; sanxitque , ut in poenitentiae ministerio superpelliceo , 'stola is a proprioque pileolo Presbyter uteretur , &
75쪽
Metropolitanae nostrae Capitularibus habitum gestare propriae dignitatis indulsit. Nullus itaque iub arbitrii poenis
regulariter . extra praedictas sedes, descriptisque vestibus carens , populum sacramentaliter audiat; permittimus tamen , in magno populi concursu , alias etiam sedes ferrea tiagneave crate utrinque munitas adhibere. Sacerdos nisi ex caussa necessaria nullum, praesertim seminas, ante solis ortum , vel post ejus occasum ci 3 ad Confessionem recipiat; ubi vero necessitate exigente aliter fieri contigerit, consuetudinem illorum laudamus & ubique servandam praecipimus , qui lumine aliquo e conspectu Sacerdotis admoto , tenebrarum incommodo consulere student, maresque a seminis segregant.
5. Poenitentes interim vehementer hortamur & commonemus . ne tanta sese turba ad Sacrum tribunal urgeant ,
atque ita se invicem deculcent , ut jurgia & rixas excitent , quaeque a confitentibus secreto Sacerdotis aurium committuntur , ipsi percipiant . . Nihil inter confitendum a poenitentibus etiam sponte oblatum recipiatur c a 3 sub poena suspensionis ab hujus administratione Sacramenti ipso jure incurrendae die a transegressione sequenti , diesque triginta perduraturae. Excipimus tamen ea , quae forent ex debito justitiae restituenda quod cauth faciendum monemus Missarum eleemosynas neque directh neque indirecte petitas aut intentas , sed sponte oblatas; eleemosynasque sponte itidem datas er gandas in pauperes, qui neque primo neque secundo con-1anguinitatis gradu Consessarium contingant. Nihil etiam e converso Consessarius poenitentibus largiatur. 8. Eorum criminum reos , quae vel supremo judicio suo Apostolica sedes, vel nostro Nos reservanda censuimus, &quorum elenchum hic exhibemus, nullus secularis vel regularis Sacerdos sine legitima facultate praesumat absolvere c33, praeterquam in mortis articulo i 3. Quod si quis
76쪽
auctoritati Nostrae non deserens, in casus Nobis reservatos Iurisdictionem sibi arrogaverit, eo ipso anathemate feriatur, aliasque sustineat severissimas poenas . v. Casus reservati in Dioecesi Florentina . I. Homicidium voluntarium , & oppressio seu suffocatio puerorum ob capsulam non adhibitam . II. Nefaria consuetudine Deum , B. Virginem , vel Samelos blasphemantes . III. Carnes feria sexta & Sabbato , easdemque & alios vetitos cibos Quadragesimae diebus , aliorumque jejuni rum ab Ecclesia indictorum absque facultate comede
IV. Falsa juramenta in judicio proserentes, si in grave
damnum proximi redundent. v. Temeratores Montalium ; & scribentes , mittentes , vel scienter portantes , seu consignantes Monialibus , vel puellis , aliisque mulieribus quocumque titulo intra . claustra commorantibus literas inhonestas & amatorias. etiam praecish quoad Moniales vel res, & actus inhonestos coram quibuscumque in Monasterio degentibus agentes; vel de inhonestis rebus , ipsis, vel coram ipss- colloquentes; dc utriusque sexus personae euntes ad eas larvatae excommunicationem incurrant ipso facto Nobis
VI. Conficientes ementita Patrimonia Clericis ordinandis excommunicationem incurrant ipso facto Nobis reserva-
ro. Nulla quoque si absolutio complicis in re venerea , cujus materia absolute & in se actio indifferens non judicatur; sed per se in actum carnalem sive completum, sive incompletum prodit lethaliter malum . Ir. Earum rerum ignari, quarum scientia omnino necessaria est ad salutem , breviter , si fieri potest , doceantur im; sin minus absolutio differatur, donec se rursus opportunὸ instructos exhibeant. ra. Et quamvis in satisfactionibus , quae Poenitentiae. vocantur a , imponendis , vetus Ecclesiae rigor nostris hi-
77쪽
sce temporibus non una de caussa , maxima ex parte remisisus elangueat cm: ardentissimh tamen optamus, praecipiamusque Consessariis omnibus , ut Canones poenitentiales , insigne primaevae pietatis ac disciplinae monumentum , cum multis in locis , tum praecipuε in calce aurei Decretorum libri & Provincialis Synodi nostrae ii , nec non in Sacerdotali Romano t; adnotatos , assiduh attentoque animo evolvant ; ut si minus in quantitate, in qualitate saltem satisfactionis γ , quantum nostra sert aetas , ad eorum no mam sese componere sciant , & impositae satisfactionis quandoque immerito redargutam severitatem , eorum com paratione in tuto valeant collocare. 13. Caveat autem omnino, ne verbo, aut signo, aut alio quovis modo aliquatenus peccatorem prodat Confessarius D; eaque de re non mediocriter profuturum m nemus , s satisfactionis onus injungere , verbaque absolutionis proserre submissa voce assuescat; ne forte ex imp sita poenae gravitate , vel denegato interdum absolutionis
beneficio , & in ejus locum benedictione suffecta , sagax
eircumstans statum poenitentis excipiat. et q. Postquam Sacerdos decumbentis cujuspiam exom logesim excepit , aegroti Parochum statim commonefaciat i σ3 ; & Medici non obliviscantur eorum , quae cum ingenti animarum prosectu illis injunxit Ecclesia tν , quaeque se servaturos jurejurando palam professi sunt. as. Quicumque verb ad infirmum Sacramentum hoc
ministraturus accesserit, caveat omnino c8 , ne ullam Curet a confitente in proprium sui ipsus , vel Ecclesiae suae commodum decerni dispositionem ; severh a Nobis, s secus secerit, puniendus ; quin & aegrotum de rebus suis favore piae causae disponere meditantem, ubi debitum pietatis ossicium aliud exposcere videatur, a proposito stu
deat revocare. I 5. Vo- tr in Gn. Fraternitatis dist. 34. ιαὶ Anni 1 17.
t 3 Part. 1. tract. s. cap. R. 4 Cone. Prov. Flor. ann. Is II. De paenit. ω rem. cap. R. t 3 Can. Sacerdos. De poenit. dist. 6.Cap. Omnis utriusque sexus. F. Sacer M. De paenit. 6 c. t 6 Saer. Congr. Episc. apud Gav. verb. Confessariuν nuin. t et a Cap. Cum infirmitas . De pαnit. Fe. Pius v. Const. Supra Gregem edit. ann. Is 66. Benedict. XI H. in appendie. ad Contil. Roman. num. 18. Si Coneil. Cabilonense ann. 8r3. cap. 6.
78쪽
I 6. Volumus autem , ut, juxta laudabilem morem ab Archiepiscopo nostro Praedecessore immediato praescriptum, singulis sextis seriis post Vesperas, in nostro Archiepiscopali Palatio eorum habeatur examen to , quos Ecclesiae necessitas poenitentiae ministros constitui postulaverit, suique S perioris secularis, vel regularis judicaverit attestatio eos esse dignos, quos tanto muneri praeficiamus . Approbati non ante demandatum sibi ministerium exerceant , quam per octo dies spiritualibus exercitiis vacaverint in consuetis i cis ad ea quandocumque peragenda deputatis , in sacro videlicet oratorii recessu Presbyterorum Congregationis S. Salvatoris , in aedibus Societatis Iesu , & Congregationis Missionis. Quae quidem spiritualia Exercitia Clementi XI. t i , placuit pro suo Apostolico zelo, a Consessariis quandoque iterari ad reparandum , ut ait , spiritum Ecclesiasticum ;quum plane compertum sit de mundano pulvere quotidie
religiosa etiam corda sordescere . II. Ulterius, quum a via veritatis errantes in semitam rectam reducere, animarumque languoribus mederi volentem abundare oporteat pietatis ac doctrinae institutis; pr cipimus Confessariis omnibus , ut aliquot de morali, The logia differentes auctores retineant c; , eosdemque identidem versent, scientiam ab eo postulantes , qui dat omnibus
affluenter ; isequentissimh vero ac peculiari sedulitate praecepta & documenta ad Parochos & Consessarios , quae tum in Additionibus Synodi hujus ad hunc locum, tum seorsum in pagina quadam distincta imprimi curabimus ,
79쪽
DE SACRAMENTO EXTREM EUNCTIONIS.
OU EM ADMODUM ingredientibus in hanc, quae militat
adhuc in terris , Ecclesiam , in eaque progredientibus immensam munificentiae suae largitatem institue do Sacramenta , quorum vim usumque tradidimus , ostendere dignatus est Dominus: ita quoque digredientibus ab ea paravit opem efficacissimam ; atque per Sacramentum Extremae Unctionis ad alteram , quae sursum est , Ecclesiam , viam expedictiorem & immediatum transitum praestitit . 1. Oleum ergo , quod novimus esse hujus Sacramenti
materiam , a Metropolitana nostra i Q , quemadmodum O,
servatum est hactenus , subjectis Ecclesiis per Dioecesim distribuatur, & ea , quam paucis ab hinc annis praescripsimus in hac facienda distributione , ratio servetur exactε . Pleiani vero , aliique Matricium Ecclesiarum Rectores c teris in suo quisque ambitu Parochis constitutis dispe tiant . in eoque deserendo non alsus ministerio & opera utantur , qu m Clerici alicujus sacris Ordinibus insigniti ἔ quemadmodum cautum esse constat a sacris Canonibus ti , nisi justa de caussa a Nobis contigerit super hoc dispensari . Vascula quoque pro eo asservando eX argento dumtaxat , aliove metalli genere ab Iure permita confecta sunto , non retinenda nisi intra Ecclesiam , aut S cristiam mundissimo in loco a, in pariete effosso, sub fideli custodia . a. Illud autem Parochos maximh curare mandamus , Ut aegroto , dum integris adhuc est sensibus, Unctio ministre
80쪽
tur Extrema t M ; & in ea conserenda Superpelliceo semper & Stola uti omnes praecipimus , Regularibus nedum exceptis quocumque praetextu. Cetera quoque in Rituali Romano praescripta satagant omnes accuratissimh implere , pro modo culpae, si secus fecerint, arbitrio nostro puniendi.
NON mediocriter ineffabili Sacramentorum dignitati
consultum voluit Deus noster , quum illorum dispensationi non quemque de populo, sed electas quasdam ex universo Christiano coetu personas, sibique peculiarius Consecratas praeposuit. Nemo igitur dispensandorum Dei mysteriorum s bi sumat honorem , sed qui vocatus a Deo tamquam Aaron , sacrosancto Ordinis charactere praefulget. I. Et quoniam ab Apostolo ci, iubemur non festinam ter, sed magna cum cautela manus imponere in sacris Ordinationibus , quum prius necesse sit ad tantae dignitatis fastigium ascendere cupientium vota probare , quoque spiritu agatur quisque, dignoscere; Clericalem vestem deinceps praesumat nullus induere thi sine Nostra facultate ad calcem supplicis libelli , qui Nobis antea porrigendus est, exprimenda , iisque tantummodo concedenda, de quorum honesta vitae ratione , progressuque in studiis pro cujusque Nobis aetate constiterit. a. Hanc deferendi Clericalem habitum facultatem edicimus nulli Nos quovis pacto concessuros, qui decimo tertio aetatis anno sit minor, nisi aliter faciendum esse iusta