Decreta synodi diœcesanæ Florentinæ celebratæ in ecclesia metropolitana die 24. Septembris 1732

발행: 1733년

분량: 253페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

64 TlΤ. III. CAP. II.

tiationis facere audeant , eo severiorem experientur ultionem ci , qud essicacius exemplo suo a Dei laudibus &sacrificio fideles retrahunt ; quod in sacris dicitur Literis c 13 peccatum grande nimis. 3. Ut autem in Templo Christianae Plebi , cui jam est humilis ac devotus paratus ingressus , quieta si conversatio , mendicantes omnes cujuscumque generis sint, Apost licis innixi Decretis i 33 in eo circumire , & eleemotynam flagitare prohibemus ; mandantes praeterea sub poenis Iuris arbitriique Rectoribus atque Custodibus Ecclesiarum , ut in eis, si quando in Ecclesias irrepserint, expellendis omnem adhibeant sedulitatem ; hortamurque Fideles , ut nullas ibidem pauperibus, nisi ad sores consistentibus eleemosynas largiantur , ut eo facilius Constitutio nostra suum sortiatur effectum. 6. Nullas triginta cubitos prope Ecclesiam nundinas

seu mercatus , rerum venditiones nullas , quantumvis ad

pietatem spectare videantur, institui volumus , indicta contrafacientibus quatuor aureorum satisfactione Christi pauperibus dispertiendorum; ac longὶ minus choreas , ludos , icenicas repraesentationes , aliasque hujus generis nugas i tra illud spatium exerceri , ex quo vel divinis officiis impedimento vel perturbationi esse queant. . Ecclesias autem sive Parochiales sive simplices ; sive principales aut alteri annexas, vel etiam Oratoria, etiam si in eis divina officia quacumque de caussa conticescerent, in profanos usus, veluti in horreum, cellam vinariam, fenile, aut simile quidquam converti omnino prohibemus is); quartam rerum ibi reconditarum partem contrafacientibus amissuris. Quam poenam ii quoque minime evadent, qui Gemeteria , atria Ecclesiae vel Porticus quandoque in

areas commutant.

8. Grammaticae quoque , vel literis humanioribus, aut

16. Iul. retor. in Bullar. coni. pari. x. x Reg. 1. B. 1 t 3 a Pius U. Const. Cum primam edit. ann. 1366. s. Pauperer. Clemens XI. in liter. cire. x6. Iul. 17 I. num. 11. in Buli. conti Paret. 1

92쪽

TIT. III. CAP. II. 63

cuicumque arti tradendae nemini in Templis operam dare permittimus ; quemadmodum in eis quandocumque dormire , vel etiam , excepta quadraginta horarum oratione , immorari per noctem unicuique vetamus. ς. Altaria in Ecclesiis quibuscumque aut Oratoriis, nova non licet erigere , cujusvis Solemnitatis praetextu , nisi Nobis consultis & annuentibus et .

Io. Nullis in Ecclesias prospectus sive senestras habere permissum est O , demptis Principibus & ejusdem Ecclesiae Rectoribus; quamobrem neminem hujusmodi privilegio Parochus uti sinat , & si qui sunt, qui eo se gaudere contendant , Nos ea de re quam primum certiores faciat. II. Constitutionem denique S. Pii V. Ecclesiarum decori ac venerationi impensh consulentem c33, omnibus Ο servandam in memoriam redigimus & inculcamus.12. Coemeterii quoque , ii , ad quos pertinet , curam assiduh gerant i a , & ut nullis , quoad fieri potest, pateat injuriis, muro aliquo sive maceria , aliove repaguli genere Circumsepiatur , nullaeque in eo quaestus gratia satae sint arbores; sed vivificae talitum Crucis erecto vexillo , loci religio sese statim offerat intuentibus.

APUT III.

DE ECCLESIIS REPARANDIS .

AD augendam Christianae gentis pietatem , & cultum

sacris AEdibus conciliandum Parochis assiduh curandum est , ut in eis nihil sit coinquinatum aut abominationem faciens D, sed earum constructio & ext rior aspectus appareat nitidissimus undequaque . I. In iis vero necessario apparatu instruendis, & colla bentibus reparandis , tertiam redituum suorum , quos ab eadem Ecclesia percipiunt , partem dummodo unde cO

93쪽

66 TIT. III. CAP. III.

grud ali queant ci), supersit ) jamdudum fuisse hypoth

catam sciant cai; Nostrumque esse , si negligenter se gesserint , anno post monitionem elapso , eamdem fructuum portionem eo ipso reficiendae vel exornandae Ecclesiae destinare.

r. Quod si eli ventum sit negligentiae , ut AEdium restaurationi jam non pars tertia sussiciat , dimidium praedictorum frutiuum , si pingues fuerint, monitione & contumacia , ut superius , praecedente , assignatum censeatur.3. Quod ut facilius impleri possit, mandamus Parochis universis , ut intra congruum tempus ex rei gerendae qualitate metiendum , Nobis seu Vicario Nostro Generali a testationem exhibeant duorum Parochorum viciniorum &coementarii, si fuerit aedificandum , subscriptione corrob ratam , qua se Decretis a Nobis, praesertim in Visitatione consectis, paruisse demonstrent; si partibus desint suis , plectendi ad arbitrium. . Successores etiam in Beneficiis , quoties acciderit . ut ab heredibus defuncti beneficiati pecuniam exigi iubeamus , ad reparandam ipsus decessoris incuriam , doceant quamprimum de instauratione ab eis solerter confecta ; ne gligentes praeter acceptam pecuniam tantumdem persolvant. s. Ubi vero in Ecclesiis, pro iis instaurandis distincta quaedam portio destinatur , eique administrandae nonnulli viri , quos dicimus Operat , praeficiuntur t3 , eorum Nos curam & diligentiam enixὸ imploramus , quum certumst totum in eos reparandi aedificii & suppellectilis reficiendae onus incumbere; nec nisi in subsidium conveniendos esse Rectoreso. Si verti Ecclesiae alicujus adeo tenues snt reditus , ut vix ac ne vix quidem alendo Rectori sint satis , nee Τridentinae Synodi remedia , nec alia quaecumque t eum habere queant; Matrici, seu viciniori Parochiae omni adhibita providentia eam uniendam esse decernimus , populorum commodo unich consulentes . Cum iis vero , quae

94쪽

TIT. III. CAP. IV. 67

tanta egestate laborant, ut ob earum inopiam nequeant in staurari , ea praestabimus omnino , quae provide constituta sunt in sacris Canonibus i M.

CAPUT IV. DE SACRIS ORATORIIS ET SACELLIS.

AD Oratoria etiam , quae sacra sunt loca , & Divinoministerio deputata, Pastoralem extendimus curam .

cujusque libito cum Parochialis Ecclesiae praejudicio , & populorum construi detrimento ; nullus illorum aedificati nem in Dioecesi aggrediatur in posterum , qui Nostra non

sit auctoritate munitus ca 3. '

di obtinuerit, sacrosanctis non antea deputet ministeriis , quam sacra supellectili decenter fuerint instructa t3a , juia suque Nostro eorumdem vi statione & benedictione per acta, divinis ossiciis idonea constituta sint exercendis.

tionibus assensum non praebeant , quae . Missarum onera inducant, sestis ex praecepto diebus in Oratoriis adimplenda . Si quae verb ita sunt constituta , nullus Sacerdos rem sacram facere ibidem praesumat , nisi privatim , nulloque dato campana signo c 3, antequam prima saltem absolutast Missa in Ecclesia Parochiali i ,3 ; s secus factum iu rit Celebrantem bimestri suspensioni , Oratorium interdicto , & ejusdem Custodes & Dominos arbitrio Nostro obnoxios fore sancimus.

ti Sacrificii mysterium peracturus accedit , nec festos in I a e

95쪽

eo dies c , nec jejunia praenunciare, nec rebus benediactiones impertiri , aut id genus alia peragere valeat , per quae Parochiale jus minui , aut laedi quoquo modo videatur a

s. Vagis Sacerdotibus quibuscumque, si pro Missarum

celebratione eleemosynam postulaverint, testimoniales N stras nolumus suffragari ad hoc, ut eos laici, qui hujusmodi Oratoriis custialendis interdum praefici solent , ad Altare permittant accedere , nisi easdem literas Nostras coram praefatis custodibus Parochus loci perlegerit , easque ita se habere animadverterit, ut videantur esse admitte di ; aliter Oratorium ipso jure, Ecclesiastico subjaceat interdicto . 6. Neque vero in oratoriis tam publicis , quam privatis quocumque indiscriminatim die i a 3 Sacrificium novae Legis offerre licet ; nam seria quinta , sexta & Sabbato majoris hebdomadae cit, divinorum ossiciorum & Mita

prohibita est celebratio in publicis Oratoriis; in privatis praeterea celebrari Missa non potest i , in Natali Domini , Epiphania , Paschate , Pentecoste , Annunciatione &Assumptione Deiparae ; in festis denique sanctorum Ap stolorum Petri & Pauli , & omnium Sanctorum; nisi se- eus in Apostolicis literis expressὸ statutum sit .

Compend. ad Consuli. Canonici Iac. Pignateli. pari. h. tit. De Paraeh. a in Can. Si quia etiam . De cons. dist. 1a

Clement. XI. sub die is. Mart. I xx. in eomin. Bullar. pari. . t 4 Saer. Congri Conta x s. Decembr. gros. in Bullar. conti pari. a.

96쪽

i TIT. III. CAP. V. 69

DE CONFRATERNITATIBUS LAICORUM, AC PRAESERTIM DE SOCIETATE SANCTISSIMI SACRAMENTI.

LArco RUM Constaternitates, quibus Christiana pietas

non exigua in dies suscipit incrementa, paterno pro sequentes affectu eo , maximh concupiscimus , ne vana & inutilia conventicula fiant; sed ut in vinculo se ternae dilectionis , ea religionis opera, ad quae unich in- stituendae lant , sedulo exerce/nt. r. Monemus ob eam rem nemini licere, nec etiam Regus latibus in sitis Claustris salvis iis semper, quibus gaudent' privilegiis has Constaternitates , Congregationes , Cen turias , quomodocumque vocentur, erigere ceta, quoties, Apostolicae Sedis, & Nostra desit auctoritas ; aliter constitutae , vel in posterum constituendae, interdictae sint ipso jure. r. Legitimε erectae Constaternitates peculiaribus muniantur Constitutionibus ira , eaeque Nobis examinandae , corrigendae, atque adeo auctoritate Nostra donandae offerantur I quarum unum vel alterum caput singulis mensibus , in publico Societatis conventu legendum statuimus;& Codicem extra locum , quo convenire solent Consta- tres, quacumque de caussa extrahi vetamus . 3. Ad regimen Congregationis Viri eligantur idonei, inter quos in spiritualibus pertractandis negotiis non solum auctoritate , sed etiam prudentia & gravitate CO rector emineat, qui opus faciat Evangelistae es , proponen do inculcandoque Regularum observantiam, quas Capitulas vocant,

97쪽

o TIT. III. CAP. V .

vocant, curetque obsecrando arguendoque in omni patientia & doctrina , ut Confratres, quorum Custos positus est , ambulent in Lege Domini , eantque certatim de virtute in virtutem ; scillaras esse inter eos non sinat, mutili minus excitet ipse ; alioquin a Nobis ossicio privandus , aliisque pro modo culpae plectendus poenis, asebitrio Nostro . . Confratrum vero nemini liceat ti , ruri praesertim , eo inconsulto & longε minus invito, de rebus gravioribus agere, de quocumque expungendo ex Catalogo , de bonis ad longum tempus locandis , de insolitis decerne dis expensis, sed consilium semper exquirant a Correet re. Quin etiam ad eum spectat ex eodem Plebatu Sacerdotes ad exequias , ceteratque sacras functiones. quacumque occasione in sodalitio exercendas invitare ; quo Cose rectoris munere fungi extra Civitatem & Castra Par chi sit., intra cujus limites sta est Confraternitas ; nisi Constitutiones a Nobis approbatae disponant aliter . s. Si aliquando , unum ex hisce negotiis , aut aliud quodlibet non mediocre agendum seret , Offcialium videlicet intempestiva remotio , correctio veterum Legum & constitutio novarum , Confratrum ejectio, suscipienda

peregrinatio, aut supplicatio ineunda; quidquid id est, ut

ratum firmumque sit, in Generali convocatione constitu

tur; & nihilominus quidquid in ea decerni contigerit vim

habeat nullam , antequam pondus Nostrae auctoritatis atque approbationis accesserit ca . Tunc autem Generalis

convocatio legitimh censeatur indicta, quum negotio , de quo deliberandum est , in publico prius Constaternitatis conventu proposito , assignataque certa die , qua post integrum saltem mensem expediendum est , omnes & singuli Constatres , in urbe quidem per famulum Societatis ; extra urbem , praesertim intra duo milliaria, per Parochum ab .arutari inter Missarum solemnia invitati fuerint, atque certi res facti de re in individuo pertractanda.

6. Praeterea, ut certa lex statuatur pro extractis ad Otacia

98쪽

TIT. III. ' CAP. V. 7 I

eia quaecumque subeunda in Societate, aut ad alia emol menta cuiuscumque generis sint comparanda; utque omnis via praecludatur eos fraudolenter inhabiles declarandi, qui conuaetas eleemosynas , quas taxas appellant, per ignorantiam , aut oblivionem non persolverunt ἰ pacem se per ominnia diligentes , omnibus & singulis , quibus cura commissa est librum asservandi , cui titulus est Lo Decebis , in quo

debitores & creditores connotantur , indicimus & mandamus , ut non solum in Congregatione eam praecedente, in qua juxta Constitutiones, aut consuetudines loci facienda est Oficialium , aliorumque emolumentorum extractio, quossibet debitores & debitae pecuniae quantitatem palam denumient, eorum nomina publich recensita , ac sngillatim descripta usque ad praestitutam ejus Congregationis diem affxa coram omnibus retinentes ; verum etiam , ut quum dies destinata pervenerit rei peragendae, eadem n mina debitorum cum debitae summa pecuniae coram Con fratribus ad eam rem peragendam coadunatis publich recitent ; atque ita quisquis inter debitores relatus est , debitum quocumque modo contractum , de quo admonitus est , praevia queat numeratione dissiluere , seque ad obtinendum ossicium , aut emolumentum , siquidem extractus

fuerit , idoneum reddere . Alioquin quicumque ille sit , super quem ceciderit sors , incapax esto cujuslibet beneficii quacumque in posterum distinctione , aut exceptione sublata .

. Haec autem omnia exactε a Nobis praescripta, locum habeant tum in ossiciis assequendis, tum etiam in doliabus atque beneficiis , alii ne Societatis eleemosynis , quae aut ex vi Constitutionum, aut legitimae consuetudinis

certis anni temporibus extrahuntur. Nolumus namque ne

cessarias esse hujusmodi cautelas , quotiescumque aut alicui confratri aegrotanti erogandum est subsidium charitativum , aut alicui confratrum puellae quamprimum matrimonio jungendae , dos est assignanda, aut aliquid eorum faetendum , quae moram minimε Patiuntur.

8. Rerum temporalium in s etate Administri, siquidem filiifamilias fuerint, praeter idoneum fidelutarem P

99쪽

' 7 2 TIT. III. CAP. V

tris indigeant assensu & obligatione ; consectoque Repem torio quod vulgo Inventarium appellatur , propria , vel alterius manu si prima scribendi elementa non norint γ c ram se , suoque rogatu subsignato, iis , quibus id muneris delatum est, & quorum seriem ad calcem Synodi r

censemus statuto tempore rationex exhibeant cra juxta tenorem Constitutionis editae a Thoma Bonaventura ex

Comitibus Gherardeschae Praedecessore Nostro immedia

y. Quaestor aerarii nostratibus Camistingo sive Pr visor, aliusve juxta laudabilem loci consuetudinem , libros

rationum , cunctumque ad eas pertinentis scripturae genus retineant in armario ; atque insuper in peculiari codice apud eos pariter asservando res gestas in Constaternitate , quarum memoria necessaria vel utilis fore videatur , fideliter diligenterque conscribant c33. Camerarius off-cium suum ultra annum ferme non gerat, & tamen si eo male functus inter reddendas rationes deprehendatur , aut statim in ipso actu pecuniam in proprios usus distractam

restituat, aut munere , quod obitat, censeatur exutus . Io. Nemo Confratrum judiciali aliqua conveniatur acti ne, ut ea praestet , quae eleemosynae nomine in commune Societatis commodum pendi consueverunt; sed vel ad ossicia inhabilis reputetur , vel alia spiritali poena juxta laudabilem loci consuetudinem assiciatur . Illaesis permanentibus earum juribus Societatum, seu Collegiorum Amtificum , quae Regiis sub auspiciis constituta suas habent

leges peculiares . Ir. Non liceat ulterius etiam sub inani lucrandarum Indulgentiarum praetextu quemquam post obitum in his Congregationibus adcenseri; non obedientes subjaceant poenis a Praedecessoribus nostris i i impositis; gravioribus etiam arbitrio Nostro pro contumacia reservatis. II. Sacrae Conciones in Oratoriis Societatum per Sacerdotes seculares aut regulares , nonnisi eo tempore , quo

100쪽

TIT. III. CAP. V. Τῖ

Parochialis Ecclesia a divinis functionibus vacat iii , habeantur . Si quispiam Laicorum , sermonum quorumdam breviorum ad pietatem incitantium limites praetergrediens in suggestum ascenderit , & ministerium verbi usurpaverit; illius temeritatem ca), & loci interdicto & aliis ad arbitrium poenis compescere satagemus. 13. Confratres ea omnia curent, quae suis in locis ci in Capitibus praecedentibus praescripta sunt.14. Ubi ad alterius Ecclesiae vel Oratorii sestivitatem accedendum sit , invitari Confratres sese nullatenus sinant; sed per se sponte , servata gravitate & ex ordine ince

dant ; & quod servandum est in omnibus processionibus

si minus queant ante meridicm , ut maximὸ optamus &quantum res patitur , inculcamus , saltem sub vesperam regredi omnino studeant, duobus tantum aut quatuor ad summum incensis funalibus t .rs. Societas illa , quae ad funus interdum invitata procedet , ab erigendo vexillo inter efferendum cadaver abstineat; si qui tamen ruri Confratres in proprio Oratorio, quod longe distet ab Ecclesia Parochiali , saccis se induant ; eant ad Parochiam erecta Cruce , deponant tamen in funere , eamque resumant , quum redierint sacra functione peracta. I s. Non sine magno dolore percepimus , Constatres nonnullos , etsi aedes ut plurimum habeant peculiares in Societate ad manducandum & bibendum destinatas , in Oratorium tamen aut Sacellum Societatis convenire in .s unum , atque in eo comessationibus indulgere. Hunc itaque abusum planε intolerabilem tue 3 , ne mensa eorum in laqueum fiat illis & in scandalum , paterna cura veta

x . Non inhibemus tamen hujusmodi, ut vocant , rex crea' , si Concit. Provine. Mediol. sub D. Carolo Qua ad scholas , confra.

SEARCH

MENU NAVIGATION