In funere Jacobi 3. magnæ Britanniæ regis oratio habita in insigni basilica S. Mariæ Transtyberim ab Angelo Fabronio patritio Pistorensi et eiusdem basilicæ canonico

발행: 1766년

분량: 27페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

sundi ostendebat, quantum in animis hominum secundissimi rerum humanarum eventus nunquam excitarunt. Noverat prosecto JACogus ad duas res homines ab immortali Deo faetos esse ad intelligendum , ad agendum Leosque solos stapientes esse qui Deum sibi ante oculos statuunt, unde proficiscantur, Qquo demum perveniant omnes cognitiones, actionesque suae. Hac duce sapientia, nihil aliud is in vita egisse visus est, nisi ut intelligeret quid Christianum Principem deceret, idque re ipsa pro Virili parte praestaret. Desinant igitur homines mirari castam mentem, piet tem , pudorem , religionem in omni loco atque in omni sertuna perpetuas illi comites s ciasque fuisse ; nihil sibi illum unquam conceLsisse quod vel transversum unguem ab honesto& decoro distederet niperare sibi potuisse

longe maximum pulcherrimumque regnum existimasse ue modestia, comitate, humanitateque fuisse tanta , ut quo magis dignitate ac virtutibus vel summos homines superabat, eo magis vel infimis exaequare se velle videretur aliis putasse se se natum plus quam sibi inhexaustam in eo semperfuisse recte collocandorum beneficiorum cupiditatem, ne ullis unquam terminis eximiam illius erga homines charitatem circumseriptam fuiLω Par erat autem, Auditores , ut qua pietate

IACOBUs in Deum fuit, eadem quoque esset in Romanum Pontificem , qui Dei personam in 3 ter.

22쪽

terris sustinet , in quo quidem ille cumulatissime ossicio suo satisfecit Meminerat enim eo se Patre genitum, qui ut Apostolicae Sed is auctoritatem sanctam, inviolatam praestaret, nullum sibi recusandum laborem , nullum detrectam dum periculum putaverat e memoria repetebat Heroas alios qui in colenda propugnandaque Pontificia dignitate maxime excelluerunt, atque ad horum gloriam non modo exaequandam sed etiam , si fieri posset , superandam inflaminabatur. Quare caussam videtis, cur tantis Nneficiis , atque honoribus a Summis Pontificibus, quinquaginta, quibus Romae Commoratus est , an nis assectus fuerit, ut nihil nisi ejus ornamenta atque Commoda Cogitare viderentur. Quam vero bene de se meritis gratum semper se praebuit Viderunt multi illum lacrymantem in record tione ac memoria benefactorum omnia summa illius semper constiterunt ossicia non modo in Romanos Pontifices , sed etiam in Galliarum, Hispaniarumque Reges , ceterosque omnes a quubus se aliquid aliquando adjumenti accepisse, minerat: quos non est mirum fuisse permultos, quod regale nomen magnum, ac sanetum nusquam non habeatur, quodque facile nos misereat assuetae fortunae eorum , in quibus ornamenta vi tutum lucent. Quo animo semper fuit in Briatannos , Colos , reliquosque, quos habuit amicos, studiosos, amantes, observantes sui mosi ullo

23쪽

ullo nunquam tempore non excepit , Corruere non sivit, fulsit .sustinuit re, fortuna, fide; hodieque sustinet, cum reliquerit Filios fidei, liberalitatisque suae heredes, ministros . Age Ver , quae temperantia in illo Plurimi semper cum eo diseumbebant m quamvis sic instrum retur convivium , ut nihil ad regium appar tum deesset, in magna tamen rerum Copia tam tum ipse cibi ac potionis adhibebat, ut vix satis esse ad reficiendas vires videretur. Quid dicam de ejus in domesticos benevolentia a vugilantia, de diligentia in educandis liberis, omni- busque Christianis virtutibus instruendis Hoc unum , in omnes semper partes munera optiam patrisfamilias illum explevisse . Sic vitam IACOB Us ad certam rationis normam dirigens diligentissime perpendens momenta osi Ciorum omnium , essiciebatur in eo quidam actionum concentus , ut nihil discreparet , mirifice in omnium animos influeret. Jure igitur a merito beatos vos ducebatis, quod vestra ille Urbe usus sit tanquam portu, ac perfugio ejus miserae , ac jactatae fortunae 3 Eodemque

perpetuo frui optabatis . Sed nihil in terris stabile ac firmum esse potem ac debebatur lamdabiliter ejus actae vitae illa immortalitatis ac justitiae corona , quam promisit Deus diligentibus se. Sed antequam JAco su 1 beatis in Caeli μdibus contemplemur, animum parumper conVer lites

24쪽

lites, Auditores, ad lectum, in quo aeger , O temque exspectans quinquennium serme Consumpsit. Intelligetis vim diuturnitatemque morbi ea patientia constantiaque tolerasse , qua alia adversa omnia selitus fuit perserre 3 admirari sitis non poteritis viri constantissimi pectus incredubili quadam sortitudine fuisse armatum a munitum videbat enim multa se ante faetis sibi peperisse is habere in animo atque virtute, quae nullo modo posset amitteres ut in ulla prorsus aut vultus aut mentis perturbatione moratis aspectum sustinuerit , planeque ostenderit eam a se , ut S. Paulli verbis utar , in lucro poni . Quoniam igitur ille tot, tam praeclara nobis reliquit constantiaris sortitudinis exempla , turpe prosecto esset , si sic mortem ejus doleremus , ut aliqua mollis, abiecti animi signa apparerent 3 quin potius illi de suo statu gratulari debemus, cum nobis nihil exploratum magis esse debeat , omnibus qui tam religiose christianeque vixerint, ut ille a prima aetate ad extremum usque diem vixit, certum ac definiatum esse in caelo locum , ubi sempiterno aevo jucundissima purissimaque voluptate perfruantur. En domicilium , en patri , en regnum , Cujus desiderio aestuabat JAcosus, cujusque potiundi spes ejus fortitudinem constantiamque excitabat, alebat, confirmabat. Habeant sibi homines honores , sibi imperi , sibi provincias, sibi triumphos,

25쪽

laetetur JAcopus selicem illum illuxisse diem, quo omnis exspectatio diuturni desiderii sui expleta est i gaudeat sicut olim secius fuit calamitatum

periculorumque Parentum suorum , eorum modo elicitatis factum esse consertem . Te Vero, Deus , misereat illorum Regnorum , quorum salus tanti fuit JACogo , ut non semel pro ea vitae periculum adire non dubitaverit : depelle errores, dissipa tenebras , in quibus misere versantur , ut tuo ducta lumine tandem aliquando

reetam in viam redeant. Si te non movent mea Vota , moveant Vota JACOB L, aliorumque piorum Regum , quos ad illa obernanda vocasti, moveant preces Pastorum , qui sancte rexerunt

quondam florentissimam Anglicanam Ecclesiam, quibus proseisto curae esse debet , ut pristinam faciem , dignitatemque recuperet Tuque, Magne Gregori, cui singularis laus debetur , quod ab impietate ad cultum veri Dei Britannos traduxeris , aliorum vocibus tuas quoque adjunge neque precandi finem facies , donec illis iterum aperiatur introitus in aeternum Regnum Domini nostri QSalvatoris CHRISTI.

26쪽

Si videbitur Reverendissimo Patri Sacri Palatii Apostolici Magistro.

IMPRIMATUR.

SEARCH

MENU NAVIGATION