Pomponii Melae De situ orbis libri 3 ad splendidissimum Abrah. Gronouii exemplar recusi et indicibus copiosis adornati a M. Henrico Adamo Meisnero Schleizensi

발행: 1738년

분량: 232페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

31쪽

POMPONII MELAE

CAP. II.

' . Breuis Asiae descriptio. .

Tribus hanc e partibus tangit Oceanus, ita maminibus ut locis disserens. Eous ab oriente, a meridie Indicus, a septentrione Scythicus. Ipse ingenti ac perpetua fronae versa ad orientem,s tantum ibi se in latitudinem effundit, quantum . Europe & Africa, & quod inter ambas pelagus immissum est. Inde cum aliquatenus solida processit, ex illo Oceano quem Indicum diximus, Ahabicum mare & Persicum, ex Scythico Caspia

recipit: & ideo qua recipit angustior. Ru sus expanditur, & fit tam lata quam suerat. D inde eum iam in suum finem aliarumque terr rum confinia deuenit, & media nostris aequoribus excipitur; reliqua altero cornu pergit ad Ni Is tum , altero ad Tanain. ora eius cum alueo de

Nili amnis ripis descendit in pelagus, & diu, sicut illud incedit, ita sua litora porristi nde fit venienti obuiam, & primum se ingenti ambitu incuruat, post se ingenti Donte ad Hellespon-zoricum fietum extendit: ab eo iterum obliquat ad Bosporum: iterum iterumque ad Ponticum Iatus curua, aditum Maeotidos transueris margine attingit. Ipsam gremio ad Tanain usque complexa , fit ripa, qua Tanais est. In ea primos ushominum accepimus ab oriente, Indos, Seres &Scythas. Seres media ferme Eoae partis inc lunt, Indi-Sothae ultima: ambo late patentes, nsque in hoc tantum pelagus tausi. - Spectant 3 enim

32쪽

DE SITU ORBIS LIB. I. s

enim etiam meridiem Indi, oramque Indici maris nisi quoad aestus inhabitabilem essiciunt diu 3o

Continuis gentibus occupant. Spectant septentrionem Scythae, ac litus Scythicum nisi unde frigoribus arcentur usque ad Caspium sinum postident. Indis proxima est Arbiane, deinde Aria, & Cedrosis, & Persis ad sinum Persicum. 3s Hunc populi Persarum ambiunt, illum alterum Arabes. Ab his, quod in Africam restat, Aethiopum est. Illic Caspiani Scythis proximi sinum Caspium cingunt. Ultra AmaZones, Ultraque eas Hyperia rei elle memorantur. Interiora ternarum multae variaeque gentes habitant, Gandari & Pariani, Sugdiani, Hacinatotrophi, Comari, Coamani, Paropanisi, Dahae: super Scythae, Scytharumque deserta. At super Caspium sinum, Cliomari, Massagetae, Cadusii, Hy 4scani, Iberes. Super Amagonas & Hyperboreos, Cimmerii, Cissianti, Achaei, Georgi, Moschi, Coraxi, Pterophoritae, Riphaees : atque ubi in nostra maria tractus excedit, Manliani, Ibarani:& notiora iam nomina, Amariti, Armenii, Com-Fomageni, Mariandyni, Veneti, Cappadoces, Gai graeci, Lycaones, Phryges, Pisidae, Isauri, di, Syrocilices. Rursus ex iis quae meridiem spectant, eae lem gentes interiora & litora tenent usque ad sinum Persicum. Super hunc sunt Parthi, & Assyrii: super illum alterum Babylonii, &super Aethiopas Aegyptii. Ripis Nili amnis &mari proxima iidem Aegyptii possident. Deinde Arabia angusta fronte sequentia litora attin

33쪽

cogit. Ab ea usque ad flexum illum, quem supra retulimus, Syria; & in ipse nexu, Ciliciar extra autem, Lyci & Pamphylia, Caria, Ionia, Aeolis, Troas usque ad Hellespontum. Ab eo Bithyni sunt ad Thracium Bosporum. Circa .sPontum aliquot populi, alio alioque fine, uno Omnes nomine Pontici. Ad lacum, Maeotici had Goain , Sa. Omatae.

Breuis Europae deseriptio. Furopa terminos habet in oriente Tanain de

Maeotida & Pontum; a merulie reliqua nΘ-sri maris; ab occidente Athinticum; a 12Ptea trione Britannicum Oceanum. Ora eius sermas litorum a Tanai ad Hestespontum, qua ripae est amnis, qua flexum paludis ad Pontum redigit qua Propontidi & Hellesponto latere adi siet, cootrariis litor bus Asiae non oppositis mis-dox verum etiam similis est. Inde ad fretum

4 OUans Vaste retracta, nunc prominens, tres mari.

mos sinus efficit, totidemque in altum se magnis. frontibus euehit. Extra fietum ad occidentem inaequaliς qdmodum ., praecipue media. Q. Procurrit ad septentrionem, nisi ubi semel it i rumque grandi recessu abducitur, paene Vt directo limite extema est. Mare, quod primo sina accipit, Aegaeum dicitur: quod sequenti, in ore, .lani m; Adriaticum, interius: quod ultimo nos, Thulcum, Graii Tyrrhenum perhibent.. Ge

34쪽

DE SITU ORBIS LIB. I. ν

nai in media serme Pontici lateris; hinc in Aegaei partem pertinens Thracia. Huic Macedonia adiungitur. Tum Graecia prominet, Aegaeumque ab Ionio mari dirimit. Adriatici la- itus Illyris occupat. Inter ipsum Adriaticum Thuscum Italia procurrit. In Thusco intimo Gallia est, ultra Hispania. Haec in occidentem, diuque etiam ad septentrionem, diuersis frontibus vergit. Deinde rursus Gallia est, longe & a nostris litoribus huc usque promissa. Ab3oea Germani ad Sarmatas, illi ad Asiam. CAP. IIII.

Bressis Africae descriptio.

Africa ab orientis parte Nilo terminatur, pelago a ceteris. Breuior est quidem quam Europa, quia nec usque Asiae, & non totis huius litoribus obtenditur; longior tamen ipsa quam latior, & qua ad fluuium attingit, latissi- ς ma. Utque inde procedit, ita media praecipue . in iuga exsurgens, pergit incurua ad occasum, fastigatque se molliter: & ideo ex spatio paul tim adductior, ubi finitur, ibi maxime angusta est. Quantum incolitur eximie fertilis. Ue-Iorum quod pleraque eius inculta, & aut arcnis sterilibus obducta, aut ob sitim caeli terrarumque deserta sunt, aut infestantur multo ac malefico genere animalium, vasta est magis quam frequens. Mare, quo cingitur a septentrione, Li-r ς bycum; a meridie, Aethiopicum; ab occidente, Atlanticum dicimus. In ea parte, quae Li- A byco

35쪽

s POMPONII ME LAE

byco adiacet, proxima Nilo prouincia, quam Cyrenas vocant. Deinde, cui totius regionis xovocabulo cognomen inditum est, Africa. Cetera Numidae & Mauri tenent. Sed Mauri & in Atlanticum pelagus expositi. Ultra Nigritae sunt, & Pharusii, usque ad Aethiopas. Hi & reliqua huius, & totum latus quod meridiem spe-Σsctat, usque in Asiae confinia possident. At se per ea, quae Libyco mari abluuntur, Libyaegyptii sunt, & Leucoaethiopes: & natio frequens multiplexque Gaetuli. Ibeinde late vacat regio, perpetuo tractu inhabitabilis. Tum primos ab 3Ooriente Garamantas, post Augilas de Troglodytas, & vltimos ad occasiam Atlantas audimus. In- . tra si credere libet) ViX iam homines, magisque semiseri, Aegi panes, & Blemmyes, & Gam

phas antes, & Satyri, sine tectist passim ac talibusas vagi, habent potius terras, quam habitant. Haee summa nostri orbis, hae maximae partes: hae formae gentesque partium. Nunc exactius orassitusque dicturo , inde est commodissimum inci. pere, Vnde terras nostrum pelagus ingreditur: o& ab iis potissimum, quae influenti dextra sunt. Deinde stringere litora ordine quo iacent ; pedia gratisque omnibus quae t ' mare attingunt, legere etiam illa quae cingit Oceanus: donec curiasus incepti operis i utra eXtraque circumvectus

s urbem, illuc unde coeperit redeat. i

36쪽

Porticularis Africae descriptio. MAVRITANIA.

Dictum est Atlanticum esse Oceanum, qui

terras ab occidente contingeret. Hinc in nostrum mare pergentibus, laeua Hispania, Mauritania dextra est. Primae partes illa Europae, haec Africae. Eius orae sinis, Mulucha: caput satque exordium est promuntorium, quod Graeci

Ampelusam, Asti aliter, sed idem significante

Vocabulo, appellant. In eo est specus Herculi sacer: & vltra specum Tinge oppidum Perum rus, ab Antaeo ut ferunt) conditum. Exstatro rei signum, parma Elephantino tergore exsecta, ingens, & ob magnitudinem nulli nunc usuro 3 habilis; quam locorum accolae ab illo gestatum, pro vero habent traduntque, & inde eximi o- μlunt. Deinde est mons praealtus, ei, quem eras aduerso Hispania attollit, obiectus: hunc Aby-Iam, illum Calpen vocant, columnas Herculis 'utrumque. Addit fima nominis sabulam, He eulem ipsum iunctos olim perpetuo iugo dir misse colles, atque ita exclusiim antea moleao montium Oceanum, ad quae nunc inundat ad missum. Hinc iam mare latius landitur, sin cmotasque vastius terras magno impetu inflecticii

Ceterum regio ignobilis, & vix quicquam illustret 'sortita, paruis oppidis habitatur, Firua numinat semittit, solo quam viris melior, segnitie gen--tis obscura. Ex iis tamen quae commemorare i A s non

37쪽

non piget, montes sunt alti, qui continenter &quasi de industria in ordinem eaepositi, ob nume-3orum septem, ob similitudinem fratres nuncupantur. Tamuda fluuius, & Rusadir, & Siga, parvae urbes: & portus, cui Magno est cognomen ob spatium. Mulucha ille, quem diximus, amnis est, nunc gentium, Olim regnorum quoque te

3s minus, Bocchi Iugurth que. C A P. ULN V M I D I A. - Λ b eo Numidia ad ripas exposita suminis Am.

Psagae, spatio quidem quam Mauritanis angustior est, verum & culta magis & ditior. Vr-hium quas habet, maximae sunt, Cirta procul aue mari, nunc Sittianorum colonia, quondam regum domus; sed cum Syphacis foret, opulentisina. Iolad mare; aliquando ignobilis, nunc, quia Iubae regia fuit, & quod Caesarea vocitatur, illustris. Citra hanc sitam in medio fermexolitore sta est Carteiana & Arsinna fiant oppida, ct Qui ga castellum, & Laturus sinus, & Sardaba-

. . Ie fluuius. Vltra, monumentum commune re-' giae gentis, deinde Icosum & Ruthisia urbes,&fluentes inter eas Aues & Uabar, aliaque quae ta- Isceri nullum rerum famaeue dispendium est. Interius, & longe fatis a litore si fidem res capit mirum ad modum, spinae piscium, muricum Ostreorumque fragmenta, saxa attrita suti solent fluctibus, & non disserentia marinis, infixae 'cauetotibus anchorae, de alia eiusmodi siPa atque u

i stigia

38쪽

stigia effusi olim usque ad ea loca pelagi, in campis nihil alentibus esse inuenirique narrantariCAP. VII.

AFRICA PROPRIE DICTA.

Regio, quae sequitur a promuntorio Metag

nio ad aras Philaenorum, proprie nomen Africae usurpat. In ea sunt oppida, Hippo Regius, & Ruscade, & Tabraca. Dein tria Promuntoria, Candidum, Apollinis, Mercurii, vaste sproiecta in altum, duos grandes sinus ossiciunt. Hipponensem vocant proximum ab Hippone Diarrhyto, qui litori eius appositus est. In ali ro sunt castra Dellia, castra Cornelia, flumen Bagrada, urbes Utica, & Carthago: ambae inclitae, Ioambae a Phoenicibus conditae. Illa fato Cat nis insignis, haec suo: nunc populi Romani colonia , olim imperii eius pertinax aemula: iam

quidem iterum opulenta, etiam nunc tamen PriOrum eXcidio rerum, quam ope praesentium cla-Isrior. Hadrumetum, Leptis, Clupeli, Acholla, Taphrure, Neapolis, hinc ad Syrtim adiacent, ut inter ignobilia celeberrimae. Sybi sinus est centum fere millia passuum, qua mare accim,

Patens: trecenta, qua cingit. Verum impo 2 tuosus atque atrox & ob vadorum frequentium brevia, magisque etiam ob alternos motus pelapi amentis & refluentix infestus. Super hunci Ingens palus amnem Tritona recipit, iis a Triwnis: unde & Mineruae cognomen inditum est, Has

incolae arbitrantur, ibi genitae: faciuntque ei fabulae

39쪽

. POMPONII MEI AE

fibulae aliquam fidem, quod quem natalem eius putant, ludicris virginum inter se decertantium celebrant. Ultra est Oea oppidum, & Cinyps 3 ossuuius per uberrima arua decidens. Tum Leptis alterati Syrtis, nomine atque ingenio par priori: ceterum altero sere spatio qua dehiscit, quaque sexum agit, amplior. Eius promuntorium est Bryon, ab eoque incipiens ora; quam Lotophagi 3s tenuisse dicuntur, usque ad Phycunta & id promuntorium cst importuo litore pertinet. Arae ipsae nomen ex Philaenis fratribus tra Xere, qui contra Cyrenaicos missi Carthagine ad clirimendum conditione bellum, diu iam de finibus, &4 euin magnis amborum cladibus gestum, postquam

in eo, quod conuenerat, non manebatur, ut ubi legati concurrerent, certo tempore utrinque

dimissi, ibi termini statuerentur: pacti de integro, ut quicquid citra esset, popularibus ced 4s rei s mirum & memoria dignissimum facinus' hic se vivus obrui pertulerunt. CAP. VI IL. ' CYRENAICA Inde ad Catabathmon Cyrenaica prouincia est,

in eaque sunt, Ammonis oraculum, fidei inclitae: & fons, quem Solis appellant: & rupes quaedam Austro sacra. Haec cum hominum, manu attingitur, ille immodicus exsurgit, arenasque quasi maria agens, siccis saeuit fluctibus. . Fons media nocte feruet, mox & paulatim tepescens, fit luce frigidus: tunc ut sol surgit, ita

40쪽

DE SITU ORBIS LIB. I. 33

frigidior subinde: per meridiem ma Xime riget. Sumit deinde tepores iterum, & prima nocte Io 'calidus, atqueCVt illa procedit, ita calidiori rutius cum est media, perseruet. In litore promuntoria sunt Zephyrion & Naustathmos, portus Paraetonius, urbes Hesperis, Apollonia, Ptole-Inais, Arsinoe, atque unde terris nomen est is ipsa Cyrene. Catabathmos vallis devexa in Aegyptum, finit Africam. Orae sic habitantur, ad

nostrum maxime ritum moratis cultoribus, nisi

quod quidam linguis disserunt, & cultu Deum,

quos patrios seruant, ac patrio more venorantur. 2 Proximis nullae quidem urbes stant, tamen domicilia sunt quae mapalia appellantur. Victus asper, & munditiis carens. Primores sagis Velantur, vulgus bestiarum pecudumque pellibus: humi quies epulaeque capiuntur. Vasa ligno 2 sfiunt aut cortice. Potus est lac, succusque hac carum: cibus est caro, plurimum serina. Nam

gregibus squia id solum opimum est) quoad

potest parcitur. Interiores etiam incultius, si quuntur vagi pecora: utque a pabulo ducta sunt,3 oita se ac tuguria sua promouent: atque ubi dies deficit, ibi noctem agunt. Quamquam in familias passim & sne lege dispersi, nihil incommune consultant: tamen quod singulis aliquot simul coniuges, & plures ob id liberi agnatique sunt 3 snusquam pauci. Ex his qui ultra deserta esse memorantur, Atlantes selem exsecrantur,&dum oritur, & dum occidit, ut ipsis agrisque pestife- m. Nomina snguli non habent: non vescun

tur Dii by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION