Pomponii Melae De situ orbis libri 3 ad splendidissimum Abrah. Gronouii exemplar recusi et indicibus copiosis adornati a M. Henrico Adamo Meisnero Schleizensi

발행: 1738년

분량: 232페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

61쪽

clivetiis fontibus, & aliunde delapsi. Nam Ger- ros inter Basilidas& Nomadas, inpacaris per No- 4omarita euoluitur. Siluae deinde sunt, quas maxi- .mas hae terrae serunt, Panticapes, Nomadas . Georgosque disterminans. Terra tum longe dylenta eXcedens, tenui radice litori annectitur.

Post spatiosa modice, paulatim se ipsa fastigat, osti quasi in mucronem longa colligens latera, sa- cie positi ensis allecta est. Achilles infesta, classe mare Ponticum ingressus, ibi ludicro certamine celebratie victoriam,& cum ab armis quies erat, is ac suos cursu exercitauisse memoratur.

soldeo dicta est sacς Tum Borysthenes gentem sui nominis abluit, inter 1 cythiae amnes amoenissimus: turbidis aliis liquidissimus defluit, placidior quoque quam ceteri, potiniique pulcherrimus. Alit laetissima pabula, naagnoS-ssque pisces, quibus & optimus sapor & nulla olla sunt. Longe venit, ignotisque ortus e sontibus, quadraginta dierum iter alueo stringit: tantoque spatio nauigabilis, secundum Borysthmidata Olbiam, c raeca oppida, egreditur. Callipi-6odas Hypanis includit. Ex grandi Flude oritur, quam matrem eius accolae appellant: & diu qualis natus est defluit. Tandem non longe a mari, ex Fruo fonte, cui EXampeo cognomen est, adeo amaras aquas accipit, ut ipse quoque iam sui ci illis smilis & non dulcis hinc defluat. Axiaces pwXimus intra Callipidas Axiacasque descendit. Hos

ab Istricis Tyras separat, surgit in Neuris: qua exit, sui nominis oppidum attingit. At ille, qui Scythiau

62쪽

DE SITU ORBIS LIB. II.

Scythiae populos a sequentibus dirimit, apertis in Germania fontibus, alio, quam desinit, nomine7o

exoritur. Nam per immania magnarum gentium diu Danubius est: deinde aliter appellantibus accolis, sit Ilior, acceptisque aliquot amnibus, ingens iam, & eorum qui in nostrum mare decidunt, tantum Nilo minor, totidem quot ille7s ostiis, sed tribus tenuibus, reliquis nauigabilibus, effluit. Ingenia cultusque gentium disserunt. Esedones sunera parentum laeti di victimis ac festo coitu familiarium celebrant. Corpora ipsa ilaniata, & caesis pecorum visceribus immista epu-8o Iando consumunt. Capita ubi fabre eApolluere, auro vincta pro poculis gerunt. Haec sunt apud eos ipses pie aiis ultima ossicia. Agathyrii ora

aletusque pingunt: Vt quisque maioribus praestat, ita magis vel minus: ceterum iisdem omnesῖς notis, & sic ut ablui nequeant. Satarchae auri S argenti maximarum pestium ignari, vice rerum commercia eXercent. Atque ob saeua hiemis

admodum assiduae, demersis in humum sedibus, specus aut suffossi habitant totum braccati corpus;46 de nisi qua vident, etiam ora vestiti. Tauri, Iphi

geniae & Orestis aduentu maXime memorati, immanes sunt moribus, immanemque famam habent, solere pro victimis aduenas caedere. Basilidisi ab Hercule δ: Echidna generis principia sunt, mores regii, arma tantum sagittae. Vagi Nomades pecorum pabula sequuntur, atque ut illa durant, ita diu statam sedem agunt. Colunt Georgi eXercentque agros. Axiacae furari quid sit igno-C E Iaut:

63쪽

as POMPONII ME LAE

rrorant: ideoque nec sua custodiunt, nec aliena con-tlagunt. Interius habitantium ritus asperior, &incultior regio est. Bella caedesque amant: mosque est bellantibus, cruorem eius, quem Primum interemerunt, ipsis e vulneribus ebibere. ιοsVt quisque plures interemerit, ita apud eos habetur eXimius. Ceterum expertem esse caedis,

inter opprobria vel maximum est. Ne foedera quidem incruenta sunt; fauciant se qui paciscuntur, exemtumque sanguinem ubi permiscuere,1icdegustant. Id putant mansurae sidei pignus certissimum. Inter epulas quot quisque ini r ece rit referre, laetissima & frequentillima mentio :binisque poculis, qui plurimos retulere, PeΠγο- tant. Is inter iocantes honos praecipuus est. rasPocula ut Essedones parentum, ita inimicissimo rum capitibus expoliunt. Apud Anthropopha gos ipsae etiam epulae visceribus humanis apparantur. Celoni hostium cutibus equos seque velant: illos reliqui corporis, se capitum. Metiolanchlaenis atra vestis, & eX ea nomen. Neuris

statum singulis tempus est, quo si velint, in lupos,

iterumque in eos qui fuero, mutentur. Mars

omnium Deus; ci pro simulacris enses & cinctoria dedicant, hominesque pro victimis feriunt. ii,Terrae late patent, &, ob eXcedentia ripas suas plerumque flumina, nusquam non ad pabula sedi tiles. Alicubi usque adeo steriles ad cetera, ut

qui habitant, lignorum egentes, ignes ossibus

alant.

64쪽

CAP. II.

. THRACIA.

His Thracia proxima est, eaque a Pontici lat

ris fronte usque in Illyricos penitus immissa, qua latera agit, Istro pelagoque contingitur. Regio nec caelo laeta nec solo: & nisi qua mari propior est, insecunda, frigida, eorumque quae seruntur, maligne admodum patiens. Ram V quam pomiferam arborem, vitem stequentius tolerat: sed nec eius quidem fructus maturat ac mutigat, nis ubi frigora obiectu frondium cultores arcuere. Viros benignius alit, non ad speciem totamen; nam & illis asper atque indecens corporum habitus est: ceterum ad serociam & num rum, Ut multi immitesque sint, maxime ferax.Paucos amnes qui in pelagus evadunt, Verum Ieberrimos, Hebrum &Neston de Strymona emit-Itit. Montes interior attollit, Haemon & Rh

dopen & Οrhelon, sacris Liberi patric & coetu

Maenadum, Orpheo primum initiaille, celebratos. Ex quibus Haemus in tantum altitudinis abit, ut Euxinum & Adriam ex summo verticer Osteiidat. Una gens Thraces habitant, aliis aliisque praediti & nominibus S moribus. Quidam feri sunt & ad mortem paratissimi, Getae utique. Id varia opinio perficit; alii redituras putant animas obeuntium: alii, etsi non redeant, bon e a stilatii tamen, sed ad beatiora transire: alii, em iri quidem, .sed id melius esse quam Viuere. Itaque lugentur apud quosdam puerperia, natique

si a deste

65쪽

defientur: funera contra festa sunt, & veluti 143Ocra, cantu lusuque celebrantur. Ne. seminis quidem segnis est animus. Super mortuorum virorum corpora intersici simulque sepeliri,votum eximium habent: & quia plures simul singulis nuptae sunt, cuius id sit decus, apud iudicaturos magno 3s certamine assectant. Moribus'datur, estque maxime laetum, cum in hoc contenditur, vincere. Moerent aliae vocibus, & cum acerbissimis planetibus emerunt. At quibus consolari eas animus est, arma opesque ad rogos deserunt, paratique 4o ut dictitant; cum sato iacentis, si detur in m nus, vel pacisci Vel decernere, ubi nec pugnae nec pecuniae locus sit, manent dominas proc . Virgines non a parentibus viris traduntur, sed publice aut locantur ducendae, aut veneUnt. 4s Utrum fiat, ex specie di moribus causa est. Probae sormosaeque in pretio sunt: ceteras qui habeant, mercede quacruntur. Vini usus quibus dam ignotus est: epulantibus tamen ubi super ignes quos circumsident, quaedam semina ingestas osunt, simul obrietati hilaritas ex nidore contingit.

In litoribus Istro proxima est Istropolis: deinde a Milesiis deducta Calatis, tum Tomoe, & pomis Caria, & l tristis promuntorium: quod praetem. vectos alter Ponti angulus accipit, aduersus PhasDisco; &, nisi amplior foret, similis. Fuit hie Biagone; motu terrae intercidit. Est portus Cru- nos: urbes, Dionysopolis, odesbs, Mesenlaria, Anchialos; & intimo in sinu, atque ubi Pontus

alterum sui flexum angulo finit magno, Apollonia.

66쪽

lonia. Recta dehinc ora nisi quod media fer-ω me in promuntorium, quod Thyniam Vocant, exit, & incuruis contra se litoribus obtenditur, urbesque sustinet I almydetan & Phileas & Phinopolim. Hactenus Pontus, deinde est Bosporus & Propontis. In Bosporo, Byzantium; in6s Propontido, Selymbria, Perinthos, Bithynis: amnesque qui interfluunt, Erginos & Atyras. Tum Rheso regnata quondam pars Thraciae, &Bylanthe Samiorum,& ingens aliquando Cypsela. Post locus quem Graii Mακρον appellanico& in radice magnae peninsulae sedens Lysimachia. Terra quae sequitur nusquam lata, atque hie arctissima inter Hellespontum Aegaeumque procurrit. Angustias Isthmon' Dontem eius Mastasiam; totam Chersonesuin appellant: . multa men lorabilonia Est in ea flumen Aegos, nauseagio classis Atticae insigne. Est de Abydo obiacens Sestos, Leandri amore pernobilis. Est di regio, in qua Persarum exercitus diuisas spatia Pelagoque terras, ausus pontibus iungere mirum8 1

atque ingens facinust in ex Asia in Graeciam pe-.

des & non nauigata maria transgressus est. Sunt

Protesilai Ga consecrata delubro. Est & po tus Coeris,. Athesilensibus & Lacedaemoniis navali acie decernentibus , Laconicae classis s-ῖς gnatus excidio. Est Cynosenia, tumulus Id cubae, siue ex figura canis, in quam Conuersa traditur, siue ex fortuna ii quam deciderat, humili nomine accepto. Est Madytos, est Eleus, quae finit Hellespontum. Aegaeum statim Pe-9 a

67쪽

lagus vaste longum litus impellit, summotasque terias hinc ad promuntorium, quod Sunium vocatur, magno ambitu mollique circumagit. Eius tractum legentibus praetervectisque Mastusiam, 9stum sinus intrandus est, qui alterum Chersonesilatus abluens, iugo facie vallis includitur, & ex fluuio quem accipit, Melas dictus, duas urbes amplectitur, Alopeconnesum. & in altero Isthmi litore sitam Cirdiam. Eximia est Aenos, ab Aenea Improfugo condita. Circa Hebrum Cicones. Transeundem Doriscos, ubi Xerxen copias tuas, quia

numero non poterat, spatio mensum ferunt. Deinde promuntorium Serrium, & quo canentem Orphea secuta narrantur etiam nemora, ZOrosiae. Tum Nestos fluuius, & ripis eius adiacens Maronia. Regio ulterior Diomeden tulit, immanibus equis mandendos sblitum obiectare advenas, & iisdem ab Hercule obiectum. Turris, quam Diomedis vocant, signum fabulae remanet: o& urbs, quam soror eius tuo nomine nominauit, . Abdera: sed ea magis id memorandum habet quod Democritum Physicum tulit, quam quo lita condita est. Ultra Nestos fluit, interque euin&Strymona urbes sunt Philippi, Apollonia, Amrisphipolis. Inter Strymona & Athon, turris Ca. tarpea de Καπρου λιαηv, urbs Acanthos, & Echymnia. Inter Athon.& Pallenen, Cleona & Olynthos. Strymon sicut diximus amnis est, longeque ortus, & tenuis, alienis lubinde aquis sitrao amplior: & ubi non longe a mari lacum fecit, maiore quam venerat alueo erumpit. Athos

mons

68쪽

DE SITU ORBIS LIB. II.

mons est adeo elatus, ut credatur altius etiam quam unde imbres cadunt, surgere. Capit opi- cnio fidem, quia de aris, quas in vertice sustinet, non abluitiir cinis, sed quo relinquitur aggere manet. Ceterum non promuntorio, Vt alii, verum totus exstat, totoque longe dorso procedit in pelagus: qua continenti adhaeret, a Xerxe in Graios tendente perfossus transiugatusque est, factus freto nauigabili pervius. Ima eius tenent' Oparuae Pelasgorum coloniae. In summo fuit Oppidum Acroathon, in quo cut ferunt dimidio

longior, quam in aliis terris, aetas habitantium erat. Pallene soli tam patentis, Ut quinque . urbium sedes sit atque ager: tota in altum abit,i3s

angusta latis unde incipit. Ibi est Potidaea. At ubi laxius patet, Mende Scioneque reserendae: illa ab Eretriis, haec ab Achiuis capto Ilio remeantibus posita. CAP. III.

MACEDONIA, GRAECIA, PELOPONNESUS, EPIRUS, ET ILLY

RICUM. Tum Macedonum populi, qua urbes habitant,

quarum Pelle & maxima, & illustris. Alu- mni essiciun Philippus Graeciae domitor, At ander etiam Aliae. In litore flexus Mecybemaeus inter promuntoria Derrim &Canastreum &por- sium qui dicitur: urbes Toronen &Physcellam, atque unde ipsi nomen est, Mecybernam ancingit. Canastram promuntorio Sena proxi-

69쪽

POMPONII MELAE

ma est. Me 'bernaeus autem in medio qua te

Iora dat gremium, modice in litora ingreditur. Ceterum longis in altum immissis lateribus, ingens inde Thermaicus sinus est. In eum Axius per Macedonas, & iam per Thessalos Peneus eX- currit. Ante Axium Thessalonice est; inter utrumisque Cassandria, Cydne, Aloros, Icaris. A Peneo ad Sepiada, Gyrtona, Meliboea, Castanaea; pa- , res ad famam, nisi quod Philoctetes alumnus Me. liboeam illuminat. Terrae interiores claris locorum nominibus insignes, paene nillil ignobile Ioserunt. Hinc non longe est Olympus, Pelion, Ossa, montes Gigantum fabula belloque mem rati : hic Mustrum parens domusque Pieria: hic nouissime calcatum Graio Hercii solum, saltus Oeteus: hic sacro nemore nobilia Temper hic a s Libethra, carminum fontes. obiacet tum iam vaste & multum prominens Graecia, & dum My toum pelagus attingat, a septentrione in meridiem vecta, qua sol oritur, Aegaeis: qua Occi dit, Ioniix fluctibus obiacet. Ac proxime spa-gotiosa Hellas nomine, grandi fronte procedit: mox mari utroque, & Ionio magis, latera eius intrante, donec quatuor millia passuum pateat, media se me prope inciditur. Deinde rursum terris huc se & illuc, verum in Ionium mare magis eXpalm a silentibus, progressisque in altum, non tam lata quam coeperat, ingens tamen iterum & quasi peninsula extenditur, vocaturque Peloponnesos, . Ob sinus & promuntoria, queis ut fibris litora

eius incisa sunt, simul quod tenui tramite in la

70쪽

tus essetunditur platatu solio simillima. A Mace- qilonia prima est Thesthlia,deinde Magnesia, Phthio.tis, Doris, Locris, Phocis, Boeotis, Atthis, Megaris : sed omnium Atthis clarissima. In Peloponneso Argolis, Laconice, Messenia, Achaia, Elis, Arcadia. Ultra Aetolia, Acarnania, Epiros, Vs-4sque in Adriam. De locis atque urbibus, quae .

mare non abluit, haec maXime memoranda sunt.

In Thessilia Larissa, aliquando Iolcos: in Magnesia Antronia: in Phthiotide Phthia: in Doride Pindus, & iuxta situm Eri neum: in Locride Cy s onos & Calliaros: in Phocide Delphi, & mons Parnasos, &Apollinis fanum atque oraculam: in Boeotia Thebae, & Cithaeron fabulis carminibusque celebratus: in Atthide Eleusin Cereri consecrata: & clariores, quam ut indicari egeant, Athe s snae: in Megaride, unde regioni nomen est, Megara : at in Argolide Argos & Mycenae & templum Iunonis, vetustate & religione percelebre: in Laconide Therapne, Lacedaemon, Amycle, monsi Taygetus: in Messenia, Messene & Methone: ingo Achaia atque Elide quondam Pisae Oenomai, Elis, & fanum delubrumque Olympii Iouis, certamine gymnico, & singulari sanctitate, ip quidem simulacro squod Phidiae opus est maxime

nobile. Arcadiam Peloponnesiacae gentes Vn-6sdique incingunt. In ea sunt urbes Psophis, I e-nea & Orchomenon: montes Pholoe, Cyllenius, Parthenius, Maenalus: flumina Erymanthus &Ladon. In Aetolia Naupactos, in Acarnania

Stratos, oppida: in Epiro Dodonaei Iouis tem-το

SEARCH

MENU NAVIGATION