De dignitate Genuensis reipublicæ disceptatio Petrus Baptista Burgus F.

발행: 1646년

분량: 108페이지

출처: archive.org

분류:

61쪽

Genuensis Reipublicae. Cap. VII. sue

ad cuius rei memoriam , feria sexta in Parasceve, inter lennia, quae illa die celebrat Ecclesia, monimentum illud coram populo recitetur, ac legatur. At Sarraceni, hac Insula potui, Ducem suum ' Lanzam Ancisam eius Rege salutarunt: cui Mus νs, 'us, Alusius Ferrandinus , huic Scalaber, Scalabroque demum Nugolonus, Sarracenorum Regum in Corsica postremus, successere . Haec eius Insulae Annales. Caeterum ex aliarum historiarum fide comstat, ' Caroli magni tempore , ab Audemaro Genuae C mite , Sarracenos ea Insula expulsos suisse, anno IDCCCVI. cumque consuessent ex Afrisa, ex Hispani js, in Corsicam quotannis expeditionem suscipere , eos iterum expulit anno sequenti Burchardus. Donauerat inter alia hanc quoque Insulam Apostolic Sedi Pipinus,e usque filius ' Carolus, Rex ille Francorum, hic Romanorum etiam Imperator , eamque donationem ratam habuerat filius Caroli Ludovicus, habuitque deinceps ' Otho magnus , ambo Imperatores, &Cςsares; quare Romani Pontifices, data ea prouincia Magistratibus, Insulae imperarunt, donec cim citer annum IDCCCLV. illam iterum Sarraceni occuparunt . Fuit Corsica sub Sarracenorum tyrannide usque ad annum serme CIDV. quo 'tempore Ioannes XIX. Pont. Max. eam Insulam, una cum Sardinia, proposito diploma

te ijs concessit , qui inde Sarracenos eiecissent. Aggressi igitur Genuenses Corsicam, pulsisque Christiani nominis hostibus, ea sunt potiti. Hinc deinceps Regnum illud in

Genuensium potestate fuit. Innocentius vero secundui Pont. Max. cum iure belli, tum ex diplomate Ioannis XIX. iuxto nempe titulo, totam Insulam obtinerent Nostri, atque insuper eius dimidium a priuatis dominis aut emissent, aut alias legitime acquisijssent, Innocentius inquam, dimia diam partem alteram, sub .annuo tributo unius librae auri, Nostris pariter ''concessit , anno CIDCXXXIII. recipien- tibus id Genuensibus pro innata religione ac pietate, qui

mallent Apostolicet Sedis beneficium Insulae illius domi-

. sub isdem

62쪽

de cev in Ball.

,ue ' De dignitate

nium agnostere , quam armorum suorum fructium . At paucis post annis Nostrorum , qui bene mereri de Christiana Re p. ac de Catholica Eccleua nunquam cessarunt, gra. tificaturus obsequi js' Lucius II. Pot. Max. anno CIDCXLIV. annuum illud tributum remisit, Insulamque Nostris pie no iure concessit. Bonifacius tamen VIII. Romanus itidem Pontifex, Nostris fortasse minus aequus, Corscam cum S a

dinia,sub clientela Apostolicae Sed is possidendas, Iacobo Aragonum Regi largitus est, quo iure usi Aragonenses, Insulam si pius sunt aggressi , irrito quidem conatu, Nostris semper fortiter repugnantibus, qui legitimum dominium,

possessionemque optimo iure partam, iustis armis tuerentur. Hςc autem tum ab eius Insulae historijs , ac nostris

annalibus, tum a scriptoribus exteris traduntur uberius.

Quod ad propositum spectat, sertur ante Christiam tiatum Reges in Corsica esse dominatos, eamq; Regnii suisse, ac dii Sarracenom seruitutis iugu est passa, constat illam proprijs Regibus, Regni nomine paruisse . Atqui dum in Romanorum , Vandalorum Gothorumque ac Longobardorum potestate suit, titulus ille Regius est neglectus, quemadmodum Nostri etiam , iusto illius dominio naturalique possessione contenti, eumdem titulum , veluti inanem, &

ambitiosum omiserunt; Alij vero Principes, qui ad eam Insulam sibi ius arrogant aliquod , quandocumque in eius

mentionem incidunt, regiJ tituli nequaquam obliuiscuntur. Complura Romanorum summorumque Pontificum, complura Caesarum, complura Regum, grauissimorumque aliorum virorum habemus testimonia, quibus regius ille titulus huic Insile tribuitur; ex quorum numero huc excerpta nonnulla transcribemus , quo Regnum esse hanc In fiala demonstremus. Leo itaque VIII. Pont. Max. 'in diplomate quarumdam largitionum, anno IDCCCCLXIII. Othoni Magno C sari factarum, tertio Kal. Maij, indictione sexta, Pontificatus sui anno II. Insulam Corsicet Regnum appellat. Bonifacius item VIII. Iacobo Aragonum Regi.

63쪽

Genuens s Reipublicie. p. VII. fr

ui retulimus, Sardiniam, &Corsicam Regnorum nomine concessit, reique gestae dicitur exemplar extare in Vatic no tabulario. Ioannes XXII. imperatum pro duobus his Regnis tributum eidem Iacobo remittens, utrumque regio titulo exornat. ' Pius V. tribus diplomatibus, quorum primum tertio Nonas Martis, alterum tertio Idus Iunij, postremum XXVI. Septembris, anno CID ID LXVII. est datum, easdem Insulas Regna appellat , enuncians, Archiepiscopum Calaritanum Primatem esse Regnorum Sardiniq&Corsice, quales etiam suisse nuncupatos Archiepiscopos illos a Victorio tertio, Callato itidem tertio, Alexandro VI. Gregorio XIII. Sixto V. alijsq; Sumis Potificibus resert 'Augustinus Barbos a. ' Extat apud Fridericli Friderictu, Patritia optime de Patriae dignitate meritum, exemplar diplomatis Eugeni j IV. Pont. Max quo ille Ponti lex Monaldum de Paradisis suum Nuncium, ac, ut appellant, Commissarium, di Procuratorem destinat ad eundum in, possessionem Regni Corsicae. Clemens V. in suis literis ad Ioannem de Valente Gubernatorem ,& ad Concilium.nostrum scribens; Carsesum, inquit, quia memoratus Aragonum, non solum occa

sione Tnionis, Ist confiderationis facte eum eodem Duce de Veneto loquitur sed occasione occupationis facte per vos, Trabserit, de Regno Corsice, di certis locis Regni Sar niae,Walias

contra Vos querelas deaucit. Dicuntur etiam Benedictus XII.

Clemens VI. Innocentius VI. Vrbanus V. PP. M M. in suis literis Sardiniam,&Corsicam Regna appellauis te, Regna inquam non Regnum , S: Nicolaus V. in publicis documentis, Regnum Corsicς expresse e nunciasse . Inter Celares vero Ludovicus Bauarus Regna Sardiniae, & Corsicet spectare ad Apostolica Sede declarasse, Ad Carolus IV .id cofirmasse anno CIDCCCXLVII. feruntur. ' Carolus autem V. Caelaraperte se Corsicae Regem , in proemio suorum diplomatum passim inscribit, ob Hispaniarum Regna, hereditatis iure

ad se delata, hunc titulum assumens ., Aragonum etenim Reges, quamuis Corsicam obtinuerint nunquam, praetem H dentest ijdem ibic

Genua anno

64쪽

18 De dignitate

, mi δευν dentes nihilominus ius illud a Bonifacio VIII. Regni huius

L t. c. s. Gaie titulum sibi usurpant. Sic Iacobus, sic Alphoni iis , ste e s . . ' Petrus, sic Renatus, sic Ferdinandus, sic Aiagonum Re Gai r. ges alij ante Carolum Caesarem, se Corsicae Reges dicebant,cumdemque titulum, quamuis nudum, quique suit nunquam cum possessione coniunctus, ad nostra usque tempo- exempl/rμ ε ra Reges Catholici mordicus tenent; eumque palam pr is . . nauis sirentur, in suis diplomatibus, quae veluti omnibus nota, 1edi nasiit. huc esse transcribenda non duximus. Ex Archiepiseopis prP3-G h Calaritanis, Petrus anno CIDCLXIV. Antonius ann.

Ib d. CIDCCCCIII.&CIDCCCCX.Ludovicus anno CIDCCCCLXVIII. Petrus Pilares anno CIDI DUII. pluresque ' alii, se ...' Primates Regnorum Sardiniae , & Corsicae in publicia do-

ρι om.imn 1 cumentis appellatu: ac de eorum Regnorum Prima tu diaciliis. Me in. est causi, inter Archiepiscopos Calaritanum, & Tum d Petro S ritanum , Romς coram amplissimo eo Collegio, quod Ro-zminem. Porro Diuus Thonias Aquinas, 'sub Regibus ac Principibus Siciliam, Sardiniam,& Corsicam viuere ait, 'GMer scriptores frequentes Sardiniam, & Corsicam Regna 's. R-tu . a appellant, ipsamque Corsicam Regnum, cuius insigne esse P rbos est . M aiulit caput AEthiopis, seu Mauri, fors in ob Mauros Sarracenosque in ea Insula contrucidatos a Nostris. Tot igitur Io. G erat. Summorum Pontiscum, tot Caesarum, tot Regum, tot grauissimorum virorum testimoni js, Corsicam esse Regnum G e TD. confirmatur. Antiquus igitur huius Insulae titulus regius, uti si ib Romanorum Vandalorumq; ,&Gothorum , ac Lonso bardorum imperio suppressus, quasi postliminio reuersus , . scribit ρ ε Summis Pontificibus C saribus, Regibusque , atque alij iantis sus est agnitus, eidemque Insulae tributus, quapropter non est

bos eod hum indagare necesse , an in ea Insula is numerus Ciuitatum ut,

.. - Ω' ex recentiorum sententia Regno institue a- u. ad ram. Io. do admisimus. Titulus namque ille non est nouus in Corsica , neque parti Regni alicuius antiqui accomodatur, quo docere oporteat , partem illam obtinere amplitudinem Regni, sed aliti quislimus est , traditusque per manus ad no-

65쪽

Genuensis Reipublicae. p. VII. 19

stra tempora, totique Insulae, cuius initio suit, tribuitur, non

parti . Quod si addubitet adhuc aliquis, tollent illi omnem

dubitationem Maximorum Pontificum, C sarumque aut ritates, qui cum Regna possitit instituere, etiam eas regiones, quς praestitutum a recentioribus numerum Ciuitatum

non habent, dum Corsicam Regnum esse dixere, Regnum quoque illam constituisse , etiamsi ea dignitate caruisset alias, sunt dicendi. Recepta namque est Iureconsultorum sententia, ut quando de probanda dignitate agitur, prout in quaestione, quam habemus, sola nominatio ab eo, qui

tribuere dignitatem potest, etiam enuntiando prolata, pia ne probet, eam esse in illo dignitatem, cui a nominatione tribuitur. Allata praeterea a nobis testimonia, quamquam per solas assertiones&, ut aiunt , per enunciati uas, videa tur proserri, cum nihilominus illa historiarum fides adminiculetur, quibus docemur, praeter vetustos illos Reges, Nauros etiam ac Sarracenos, dum in ea Insula sunt domi

nati,Reges tuisse appellatos, ' probant illud e nunciatum ; idque eo apertius, quo de antiquis est quaestio, in quibus probandis dubio procul verba eciam enunciata ' siissiciunt; At

que hoc est adeo verum, ' ut duς enunciatiuae,centum annis

antiquiores, plene probent. Quanto magis in hac nostra quaestione, in qua non duas, sed sexcentas habemus enu ciatiuas huiusmodi i in cum sumpta a nobis testimonia maiorem partem sitit Principum supremorum, iuxta' commune iuris Interpretii sententiam, plenam faciunt fidem. Audio quosdam obi jcientes, verba a Summo Pontifice Caesareue, aut alio sit premo Principe enunciata, probare tum demum, cum sit per ijs sundatur gratia, seu intentio Principis, rem a se gestam narrantis. Non est meum hoc loci Principum tueri grauitatem, quam het calumnie in si spicionem vocant leuitatis, perinde ac si parum considerate Principes aliena gesta narrarent, S: quodammodo inconsulto ac temere verba effutirent, & quod est amplius, conscriberent.

Decemb. I g. qua est inter ces.

autoritates .

de probata con el. Iaa 3. per totam, cum sese eemtis ab eo lus. duris .

66쪽

.a Este lib. s.

Foliet. Hi l.

nesti muri sib

6o De dignitate

ba enunciata a Principibus fidem, nisi ut volunt , qui ita dissicile credunt . Ne tamen error radices agat, profit ri non omittant, 'receptissimu esse,verba eiusmodi plenam fidem facere etiam de aliorum gestis. At sane, sine cola

trouersia qualemcumque praesti mptionem faciunt, quae vim habet famae , ac proinde pro plena probatione in antiquis sumetunt Famam namque in antiquis plene proba

re: antiqua autem dici, quae memoriam hominum, aut centum annos excedunt, compertum est, eoque annorum

spatio tantum virium assumit fama, ut non modo probet, sed etiam notum faciat, notum inquam eius generis, quod notorium dicunt iuris Interpretes , quodque negari potest 2 nemine. Sed velint adhuc , ut super enunciatis verbis fundetur gratia , & intentio Principis; respiciant concessi nem, vulgato verbo, Inuenituram , Corsic ς uti Regni a B nifacio factam Iacobo Aragonio ; ponderent impositum trisbutum, prae Ilitum sacramentum pro Regno; perpendant destinati im Nuncium ab Eugenio, veluti in Regnum, viciebunt his enunciatiuis niti intentionem Principis , nisi

calumnientur, de gestis alterius loqui illum, qui Regnum ipse concedat, tributum imperet clienti Regi, Magistratum leget in Regnum , pro Regno se obstringat sacramento. Quid multa Carolus V. Caesar, Reges Aragonum, Reges Catholici, dum se Corsicae Reges dicunt, proculdubio intentionem huius tituli regij in eo fundant, quod Corsica Regnum sit. Verumtamen ne manum de tabula,priusqua, ij, etiam occuramus, qui negare solent, Sardiniam , & Corsicam Regna esse distincta, asseuerantes, duas illas Insulas

unicum Regnum conficere. Confutant horum opinionem pleraque ex allatis a nobis testimoni js , quibus Sardinia &Corsica non Regnum dicuntur, sed Regna. Certum est sane, Sarii in iam Corsica non egere, ut Regnum sit, cuius Regem Barris sonem Fridericus AEnobarbus fecit , atqueta 'Hencium suum filium deinceps alter Fridericus; & ii qua Principatum eodem tempore tenentes duo . Barisso Log

67쪽

Genuensis Rcipublicae. Cap. VII. 61

Logodori, Torcitorius Calari, ambo Reges vocabantur. Liquet praeterea ex auibusdam allatis a nobis testimonijs,

Corsicam ipsam se omni ac nominatim Regnum appellari; Sed ut causa prorsiis esset in tuto, sententiam tulit Carolus V. C sar, d um enumerans sua Regna, inter alia s pius so' Regem dicit, Sardinia, Corduba, Corsicae, quibus verbis imter Sardiniam Corsicamque, dedita opera , ut puto, Cordubam collocans , duas illas Insulas Regna declarat esse distincta. Veruntamen si testimonijs laisce non contentus quis piam exigat adhuc ex recentiorum sententia a nobis admissum Ciuitatum numerum, sciat in Corsica esse totius Regni Metropolim Bastitam, unde sit premus Gubernator toti In

sulae ius dicit ; dein Caluium , Algaiolam in prouincia Baiani , Aleriam, Adiacium, Bonifacium, Insulamque cum arce ac portu Caprariam, loca singula muris cincta, cum iurisdictione, ex quibus Aleria atque Adiacium Episcopos habent. In sunt praeterea tres aliae sedes Episcopales, Mariana, Nebium, Sagona, ut omnino sint decem Civitates cum Metropolitana. Sunt insuper in ea Insula pleriq; ius dicentes alij, sed quoniam in vicis cum non secus ac Liguria vicatim habitetur Corsica) muros non habentibus, ius administrant, vicos illos Ciuitatis nomine appellare non ausim. Demonstratum itaque astatim esse putamus, Regnum esse Corsicam, non ex antiquissimo titulo, non ex Pontificum C larumque ac Regum, & aliorum autoritate, non ex se tentia scriptorum sbium, sed ex potentia reque ipsa , etiam iuxta seueriorem opinionem: ideoque dubitandi ansam nullam cuiquam cense inus esse relictam .. Erat autem alioquin satis ante oculos politisse, non minus posse iubere Genuensem Rem p. populum liberit,ac nemini obnoxium, suam hanc Insulam Regnum appellari, licet antea caruisset hoc titulo, quam potuerit olim Portugallic Rex Dionysius euehere Algarbiam ad Regni fastigium, caeterique quos recen suimus, pleraque Chri itian et Rei p. Regna constituere; Qusin re etiamsi , ut probaremus, Regnum esse Insillam Corsicci

68쪽

61 De dignitate

summorum Pontiscum atque C larum usi simus testimoni js, neutiquam tamen concedimus , hanc dignitatem ab

eorum priuilegijs manasse ; sed cum habeat Insula illa sis. tutum Ciuitatum numerum s si antiquus titulus regius non probetur alicui) iure a Genuensibus potuit ad Regiam dignitatem promoueri ; ideoque & re , & .iure Regnum est, non ex priuilegio. In Genuensi Rep. Regiam esse dignitatem, quod illa Liguria,

Corsicamque obtineat. Caput. VIII.

Rit proculdubio persuadere facilius, eum Principem,

qui re corpore que postideat Regna , ornatum esse regia dignitate , quam fuerit eamdem accomodare ei, qui olim Regnx obtinuerit. Cum itaque in Genuensis Rei p. potestate duo sint Regna, Ligusticum & Corsicanum, duplici titulo regia eius dignitas nititur. Aiunt ' Iureconis sulti, eum dici Regem, Ducem vel Marchionem, aut C

mitem , ijsque dignitatibus frui, qui ad Regnum , Ducatum

Marchionatum, aut Comitatum ius habuerit , siue, ut e rum utar verbis, de aliquo horum fuerit in uestitus , idque nos etiam attigimus supra . Reperio prςterea non a iure

solum, a iusto videlicet titulo, regiam disnitatem esse tributam, sed ab ipsa etia occupatione. Consultus a Francis Zacharias Ponti Max.uter habendus Rex esset in Gallijs, an Chil dericus, ineptus quide ac stupidus,sed ad quem Regnum iure spectaret, an Pipinus, Regij Palati j Praesectus, seu Maior domus, ut appe ilabant, n omine, re autem supremus admistrator Rei p. satius esse respondit, Regem illum appellari, penes quem suprema potestas consisteret, Pipinum videlicet, qui summae rerum prςesset. Haud secus 3 Plus II. cum Regis Christianissimi Oratores expostularent , detractum de iure Re nati Andegavensis, cum Neapolitani Regni titulus Ferdinando Aragonio est concessus, respondit, re

69쪽

Genuensis Reipublicae Cap. VIII. 63

gium titulum Regni possessori denegari non posse. Regnum igitur , siue ad illud ius habeatur , siue corpore o cupetur . regiam tribuit dignitatem. Quanto magis eam obtinebunt , qui & iure , & reapse Regna possident Cum igitur Liguriam , & Corsicam demonstrauerimus Regna duo esse distincta, duplici, iam titulo eorum Regina Ge nuensis Res p. regia dignitate prouiset; Neque est quod opponi possit iusto illius in duobus nisce Regnis imperio;

a iam si possesssionem naturalem respiciamus, notum est utrumque esse in eius potestate; si ius ac titulum praeuium, quod attinet ad Liguriam, sui ipsius Rex est Resp., neque

xltra hominum memoriam cuiusquam Maiestatem reuerretur in terris, eoque iure se ipsam possidet, quod est optimum, naturali videlicet, quo quisque liber, ac sui ipsius dominus est. Quod ad Corsicam, titulus dominis est ius belli, 'quo illa a Sarracenorum tyrannide est vindicata, ius nempe gentium , Pontifici js diplomatibus confirmatum, ijsque repetitis comprobatum & ne alienum beneficium Regnum illud videri posset, Lucius II. Pont. Max. tributum impositum alias remisit Nostris, in remunerationemoniciorum, quae Apostolicae sedi praestiterant: iamque ultra sexcentos annos adeo iusto titulo acquisitum illud Regnum Resp. tenuit ac tenet. Cum itaque legitimis titulis duo haec Regna Resp. obtineat, manifestum est, quod assumpsimus, eam duplici nomine regia frui dignitate; qua

tamen dum vendicamus Reipub. non dicimus ideo quemquam in ea esse Regem. Hoc etenim nomen viro Genuensi, idest libero, ne nominandum quidem, ut ' ille de Romanis aiebat , neque minus eorum deic stari nomen consuevimus, qui Rem p. labefactare , ac euertere , sibique in suos Ciues tyrannidem usurpare aliquando sunt machinati, quam Romani olim Regii mentione odissent. Patriae

meς haud vulgaris est gloria, genuisse viros , qui Cives esse maluξre , quam Reges; Ianusque ille Rex Cypri, se

Genuensium, apud quos & natus & educatus esset, mores atque

70쪽

64 De dignitate

atque indolem imbibisse dicebat, qui exteras dissitasque

regiones petere, easque subigere silerent, ipsi seruitutem tolerare nescirent. Quamuis igitur in Genuensi Re p. sit resalis dignitas, qui tamen eius gubernacula tenent, Cives sunt, non Reges, & supremus Magistratus Dux est, qui tempore definitam , se stragijsque concessam , & carentem potestate legum serendarum obtinet dignitatem, supremoti . . . , Colle pio reddendis rationibus obnoxius,' ideo-1. araniic de que Rex appellari non pote sit. Non igitur ille ' dominus est, C ae μοῦ qui suopte arbitrio imperet, sed est Magistratus inter alios ' praecellens, quique caput Rei p. repraejcntar; Regnum auriem, atque Imperi; Maiestas penes Concilium magnunia 3. Leg. - r. residet, ' quod Principis ac totius Rei p. persisnam exhibet Rei 'Geri ι. quod nullis reddendis rationibus est . Martis. de obnoxium. Eiusinodi quoque est 'Dux Venetiarum , licet dum vivit ea dis nitate fruatur; ac tametsi Rcges Poloniae,& Daniet, alijque, secundum illorum Regnorum leges, prius regnare non desinant, quam Viuere, cum ta. men leges condere nequeant, Reges alias appellari non

possunt, aut regijs pr rogatiui strui, nisi quia singuli sui

Regni caput reprcsentant. Est in consesso' populum atque hocine. ηam.s. Ciuitatem liberam eligendi sibi Regem perpetuum habe- ficultatem, qua si non utatur, sed temporarijs conten. x . rastrum. . ta st Magistratibus, Regnum nihilominus esse non desinit, si Regnum possideat. Sic regia potestas, non tam dice deos .ses batur immutata Rome , inducto Consulatu, quam veluti annua facta . Sed de his affatim in aditu ad prcsentem disceptationem, cum docuimus, Regiam dignitatem non con-V. bb. r. venire minus plurium administrationi, quam unius imperio. Quod autem praecipue ad Genuensem Rem p. spectat, cum demonstratum sit a nobis, Regiam cius et se dignitatem, de tanto gradu non dei jcitur ab eorum obtrectatio ν' nibus,qui aiunt nanc dignitatem longo temporis interuallo, quo eam Genuenses non sunt professi, esse amissam. Nam etiamsi suam dignitatem Genuenses non fuissent prosessi,

SEARCH

MENU NAVIGATION