Vita Joannis Mabillonii Presbyteri & Monachi Ordinis S. Benedicti, Congregationis Sancti Mauri, a Theodorico Ruinarto ejus socio olim Gallice scripta, nunc vero ab alio ejusdem Congragationis Monacho in Latinum sermonem translata, rerumque nova acces

발행: 1714년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

22쪽

VITA

Presbyteri oc Μohachi ordinis Si nedicti, Congregationis

Sancti Mauri Amplilsinio Viro

Majoris Britanniae Regis IACOBI Sac DrModeratoeri, ejusdemque primo Cubicularis Ametsi defunctorum Μonachorum acta publicam in lucem proferre, a Congregationis nostrae moribus longe alienum sit . Vir Claris ii me; votis tamen precibusque tuis adductus , quae patris ac magistri mei Mabit lani i vitam simul di obitum spectant , brevi ac compendiario stylo lubens referenda suscipio I. arbitrorque fore nemianem, qui Perpensis egregiis , iisque quaquaversus disseminatis Μabillonii in rem litterariam atque ecclesiasticam meritis, virtutum ac doctrinae splendore , hunc, quem ipsi deferri cupis honorem , sit vel minimum improbaturus : honorern, inquam , tanto in is demortuo debitum, quanto viventi semper ingrtium fuisse testatus ipse non semel est . Enimvero Λ ob

23쪽

UIT Aob singularem, quae in eo potissimum eminuit, animi modestiam, caeteris sodalibus liberalius haberi detrectavit; ac saepe etiam ipsis longe inseriorem se gessit; talisque ut haberetur , vehementer stu

duit.

Si quid igitur , Vir Amplissime , quominus voluntati tuae morem geram, me teneat; id unum erit, quod tantae sustipiendae provinciae viribus me longe imparem sentiam profitearque : at timorem limul & pudorem tollere ipse videris :quandoquidem praeclara, quae vel ipse vidi, vel ab aliis accepi Μabillonii gesta simplici nec fucato stylo me tibi narrare jubes. Nec certe dissitebor, cum ab ineunte mea aetate sub tanti viri magisterio eruditus, seXque supra Viginti annos rerum ab eo gestarum testis fuerim oculatus , quin etiam multos ejus aequales, a quibus non pauca accepi, familiariter no verim I me si non caeteris ingenio parem,

at in praesenti negotio fide digniorem videri Caeterum in hoc compendio , uti jam

inter nos convenit, ea potissimum memorabo, quae ad virtutes , eximiamque,

Mabillonii pietatem pertinent: , si quid vero aut de iis, quae in lucem emisit, Operibus , aut quae Christianissimi Regis , Praepositorumque jussu suscepit itineribus, obiter attingam; id certe ad illustrandas at-

24쪽

IO. MABILLONII. 3que adstruendas 'us Virtutes, teXendamisque narrationis seriem a me dictum velim

. Ad sui suorumque decus . nec non Be- Τnedictinae atque Ecclesiasticae Reipublicae ornamentum in Campaniae finibus ortus est Ioannes Mabillonius die xx III. Novemb. MDCXXJgtortuque suo Vicum Sancti Petri de Monte Remensis Dicere. sis , duabus circiter gallicis leucis a Mussi ponte supra Mosam , Belvallensem Abbatiam inter & nominatissimum Cariusianorum Montis-Dei Coenobium, positum, mirum in modum illustravit. Ibi sacro fonte ablutum , quam in eo hauserat vitae innocentiam, ad mortem usque illibatam custodisse cum ex morum in ritate, tum

ex assidua gratissimaque baptismalis sanctitatis memoria , ac ne illam pueri violarent, sed continuo in Deum adfectu studiose severent , singuIari propemodum sellicitudine , tum denique ex piis quas ea de re passim adhibere 1olabat adhortationibus . haud temere, conjici potest is ere inbillonio parentes Stephanus Ma- , billonius, &Ioanna cauerin , ambo honesto loco prognati; atque hoc uno ma-χime insignes , quod insignem adeo filium in lucem ediderint, omnibusque studiose curaverint imbui Christianae vitae

documentis: ex quibus eorum' in primis memor erat, quae ab optima sed pra: ma- Λ a tura

25쪽

4 v ITA tura sibi, morte erepta matre adolescens acceperat. Vixerat Μabillonii Avus sex

decim supra centum annos ; Pater vero quem anno aetatis centesimo non sine stu-

re vidisse me testor exquisito judicio,

roboreque florentem , annos ViXit cenis tum circiter octo. EX multis porro quos

iste susceperat liberiII superstes illi re-- mansit Mabillonius noster, eum alte ro fratre, qui morum ejus suavitatem , vitaeque innocentiam mirum in modum reserebat; quique ut pie admodum vineaxat , pie similiter quinquagenario ' pr ximus e vita migravit a R. by parentum oculis primis litterarum studiorum elementis , duce potissimum ac Magistroii ui. avuneulo, cujusdam vicinae Ecclesiae Pa rocho, primum instituitur Mabillonius rsubinde provectior factus, cum eum v. terque parens litterarum peritum ac imgenuis artibus perinde ac Virtutibus exis politum vehementer cuperet, Remos litis terarium cursum peracturus mittitur I ubi non pecunia modo , quam pater ad idi ' . paraverat, sustentatus est, sed opibus etiam Clarissimi Abbatis Boucher Remen sis Ecclesiae Praeposti, simul & Regis ab eleemosynis, qui illium ad 'studia pergenu

tem & domo & sumptu , & quod plus

est, animo liberaliter excepit . In hac eloquentiae palaestra moX praeclari ingenii specimen dedit, brevique caeteris is

26쪽

dalibus longe antecelluit . Iam tum in Mabillonio elucebat singularis illa quam

postmodum tantopere iuspexere omnes mentis sublimitas sagacitasque ingenii , qua magistrorum captabat amorem, simul & existimationem sodalium , nullam istis ea erat ejus modestia, animi. que moderatio invidiam concitans; il los vero, quorum ipse nonnullos novi, ob magnos ad studia progressus incredi. bili laetitia afficiens , adeo ut ab iis velut virtutis ac doctrinae assequendae eXemplar caeteris ad imitandum proponi soleret

unde haec ei, rara caeteris, felicitas con 'tigit ut ab omnibus ex aequo probaretur & amaretur : neque enim aut eis'

xistimationi ossiciebat livor , quem eXimis ingenii dotibus superabat; aut amori : odium, cujus causas propensissima de

omnibus bene merendi voluntate procul amandabat . Necdum humaniorum deposuerat litterarum tirocinia , cum primam publice dixit orationem; quam subinde non sine auditorum applausu eyce pere aliae non paucae: in primis vero o ratio illa gratulatoria , qua , ut fertur,& ab ipsomet, ni fallor , accepi, --minum de Nemours post initam Remen-ss Ecclesiae Metropolis possessionem, Α- cademiae gymnasium perlustrantem pro secutus est : quo in commisso sibi prae aliis munero, Obeundo , Archipraesulem ς ε Α 3 min

27쪽

In Semi narium Reniense

suscipitur, arisque de

vovetur .

s v I T Amodo laudatum , omnesque auditores in tui admirationem convertit. Iis animi dotibus , quibus omnium ad se studia animosque rapiebat, ornatus adolesςens Μabillonius, de grauissimorum virorum consilio aris devovetur; hujusque rei gratia a Georgio de Aubusson per tonsuram clericali militiae adscribitur vII. Ianuar. ann. ΜDCLI. in Ecclesia Sanctimonialium Benedictinarum Parthenonis Petri. Anno proxime, sequente , ineunte Iulio , Μagistri artium laurea insignitus , Theol giae dat operam in Academia I emens; subindeque cum Sancti Patricii , . tum Sandionysiani Coenobii magistros audit. Haud ita pridem locum obtinuerat: in Remensis Ecclesiae Seminario, quod e Concilio Tridentino redux Cardinalis Lotharingius , illius instar Sancti Ca roli Mediolanensis, etarmandis ad pietatem ac disciplinam ecclesiasticam Clericorum animis, institui , extruique curaverat . Horum munus est in Ecclesia Metropolitana chori ministerio pervices interesse; ex iisque deinde non pauci ad varia Dicec eos obeunda munia deputantur . Id porro ossicii. eo libentius obibat Mabillonius , Quo divinis inde ossiciis saepius adesse cogebatur ἱ indeque vitabat continua lascivientis juventutis discrimina. Diebus a schola seriatis ,

28쪽

Io. MABILLONII. eos unos frequentare solebat studiorum socios, quos noverat optimis Vitae moribus institutos ; cum iisque lectitandis libris , qui vel ad pietatem vel ad studia

juvare magis poterant, libenter animiam relaxabat . Suo muneri juXta ac Ecclesiae ministerio intentus , eju1dem discendis ritibus, rebusque in ea decantari solitis sic animum adjecerat, ut ea pene

omnia eXtremis etiam vitae temporibus memoria teneret . id a me nuper ann.

MDCCIII. non sine stupore observatuna in Assumptae Deiparae festo; cujus proli-κo licet ac solemni prorsus ossicio me cum adesse voluit; cujusque ne Verbum quidem aut ceremoniam ullam praetermisit . Porro suspiciens quanta cum dignitate, splendore simul & religione cuncta ibi sacra peragerentur, incredibili pietatis sensu Deo optimo Maximo gratulabatur, quod etiamnum perinde ac Superioribus saeculis seret haec conspicua

Metropolis , caeterarum Galliae Eccle- . c., siarum norma & exemplar, sive ministe-nμ ωσυ s.

rii majestate, sive ministrorum modestia '' prope sinMlari. Nec ossiciebat is , quo in Remensem iv Metropolim tenebatur, amor ac sollicitu-': . hi: ''Rdo, caeterarum urbis Ecclesiarum frequentationi , & earum maxime , quae in eX- celso Remensis civitatis vertice sitae sunt, quasque Flodoardus ob locorum celebri-A 4 tatem

29쪽

8 VITAtatem Basilicarum regionem nuncupare solebat. Quaecumque ibi aut scitu aut veneratione digna sunt, plane noverat; nec umquam ea loca sine pio quodam mentis adsectu aut brevi oratione pertransibat.

Ea in primis erant, sepulchra Martyrum; Ecclena S. Timothei, ubi ingens adservatur reliquiarum copia ; subterranea S. Mauri cessa , in quam, ut sertur, prisci Christiani convenire solebant; Sancti Nicasii tumulus; locus Martyrii Sancti Ar-nulphi; aliaque id genus monumenta Variis in urbis regionibus , in miraculorum S. Remigii memoriam collocata . Clarissimum hunc Remensis Ecclesiae Antistitem praecipuo pietatis cultu Venerabatur Mabillonius ; Opem patrociniumque quotidianis precibus implorabat . nec perperam sane: ejus enim tumulum frequen- tanti primum Deo inspirante menti oc-relitiosae currit ineundae vitae religiosae consilium .' plς ς' & quidem Remense Archicoenobium, in quo sacra Antistitis hujus ossa religiose adservantur, adeunti ita placuit quae ibidem ducebatur religiosae vitae ratio, ut tunc eamdem amplecti, spretisque mundi illecebris Congregationi nostrae nomendare constituerit: ad id potissimum consilii adductus servore ac singulari prope Tyronum modestia, silentio, solitudine, morum integritate,prςsertim vero tenero quodam, quem in ipsis mirabatur, quove, ut ipse te

30쪽

IO. ΜΛBILLONII. sstatus non si ei est, summopere movebaαtur, nascentis pietatis adfectu. Ne in hoc porro tanti momenti negotio temere quicquam moliatur Μabillonius , prius pro bare se, atque etiam oXplorandae vocationis causa, ab iis quibus jam mentem aperuerat suam, probari voluit. nec . diuturna probatio fuit. Siquidem Remensis Archimonasterii Prior Mabillonii consilii conscius , ejusque cum enixis precibus , tum ardenti quo flagrabat ineundae vitae monasticae studio, tum demum assidua nunc Ecclesiae , nunc Caenobii frequentatione permotus, illum brevi admissum voluit . Quis tum fuerit inbil- Mabiit,hiilonii fervor, vel ex eo, quem quinqua-- finia post annis ostendit , abunde coligi potest . mihi enimvero Remis cum

eo moranti, atque ex murorum horti monasterii, quos una circuibamus, aspectu commotum advertenti , ingenue aperuit, incredibili se voluptate captum quod ibidem accepta a Deo beneficia mente recoleret, si hique videretur, ut a--jebat, Remense Archimonasterium tunc primum adire, vitae religiosae consilium

. In hoc Remensi Archicoenobio inter v vitae monasticae Candidatos, seu Postulantes , ut Vocant, adscitus die Sancti suseipit. Ioannis Baptistae Decollationi sacro quem ideo quotannis tanti beneficii memordi pia

SEARCH

MENU NAVIGATION