Vita Joannis Mabillonii Presbyteri & Monachi Ordinis S. Benedicti, Congregationis Sancti Mauri, a Theodorico Ruinarto ejus socio olim Gallice scripta, nunc vero ab alio ejusdem Congragationis Monacho in Latinum sermonem translata, rerumque nova acces

발행: 1714년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Praetatio primi sineuli Bene iilietini.

UITA. dilucidavitque Mabillonius, vix ut hula illustrandae historiae quidquam reperiri nunc queat, aut praeclarius , aut infortunius . nihilo minoris aestimanda videtur haec Actorum Ordinis nostri Collectio ob eruditissimas, notisque passim &observationibus illustratas, quae in cujusque voluminis fronte leguntur, praefationes . ibi namque praecipua cujusque saeculi historiae momenta scite juxta ac concin ne inserta, atque accurate collecta : ibi cum religionis tum ecclesiasticae ac monasticae disciplinae passim elucidatae dissicultates legentibus non sine magna Scriptoris admiratione , ac laude occurrunt.

Et quidem in prima prioris saeculi Benedictini praefatione , exposito propositi sui ordine nonnulla expendit, quae , cum diligentiorem tractationem Gigerent, in quosdam articulos apposite distribuit. in quorum primo strictim agit de monasticae vitae origine ac progressu in Regionibus occidentalibus , in Italia videsicet , Gallia, Gothia , Hibernia, Illirim , &Ηispania : quae solae ex Europa nationes Monachismum ante S. Benedictum suscepisse videntur: dein de regulis illi observatis, deque variis in Italia , Africa , Galliisque constitutis Monachis: ex ruibus celeberrimi sane fuere, apud Indiam Barbaram Lugdunenses, apud Lerinum Lerinenses, apud Massiliam Massilien-

52쪽

IO. M AB ILLONII. 31silienses, duce ac institutore Ioanne Cassiano, qui saeculo quinto in civitate Μai siliens inclytum Asceterium aedificavit: ac quinque millia monachorum rexissis memoratur : Condalescenses in locis Iurensibus , Autlsiodorenses a Beato Germano instituti , Divionenses Sancti Benigni , Ternodorenses apud Burgundiones, Menatenses apud Arvernos, Micia- censes Aureliae , Grinniacenses Viennae

apud Delphinas , Agaunenses octoduri. a. inquirit de tempore obitus Sancti Benedicti, de quo non una semper suit omnium sententia; de regulae suae promulgatione & propagatione saeculo 1exto feliciter facta ; ubi mentem suam de vulgata ipsius ad Sanctum Remigium Remorum Episcopum Epistola aperit . 3. de Sancta Scholastica disserit, quam Virginum Benedictinarum ducem , magistram, &antefignanam libere pronunciat , deque Beniaictinae Regulae usu etiam ad Virgines Deo Sacras transmita, atque in Gallias a Sanctimonialibus per Donatum Vesontionensem Episcopum circa annum DCXX recepto. 4. de Sancti Placidi missione in Siciliam, ac de ejusdem Μartyrii tempore disserit. s. e ponit Sancti muri Iegationem in Galliam a recentiori quotam autore ut temere , ita infeliciter impugnatam . 6. regulae progressum in Hispania. 7. Gregorii

53쪽

Praefatio Secundi saeculi Benedictini.

gorii Magni studium in Sancti Benedicti

institutum e ubi Benedictinam ipsius pro- sessionem contra Cardinalem Caesarem Baronium adserit. 8. de Augustino Mo

nacho , aliisque Grνorii discipulis in

Britanniam missis disputat , quibus omnibus observationes quasdam de rebus cum Ecclesiasticis , tum Monasticis notatu dignis subjicit; in aliud saeculum reis mittens fusiorem Germaniae Benedictinae

ti actationem . .

In Secunda posterioris aureique plane saeculi Benedictini praefatione, ut praestituto a se ordini ac dispositioni insistat, quaedam argumenta sibi tractanda assumit, quae subsequentibus Sanctorum ordinis Actis non parum lucis afferre videntur - quorum primum est de Sancti Columbani Regula & Institutis: an a Sancti Benedicti Regula diversa sint, an cum illa aliquando consenserint . 1. de ΜΟ-nastici status antiquitate in Belgio , ejus demque per Amandum propagatione . . de Sanctimonialium & Canonicarum Virginum origine itidem in Belgio . 4. observationes varias ecclesiasticas & monasticas complectitur. s. denique observationes historicas & chronologicas: quae Omnia antequam latius explicet, nonnulla prius diluit , quae adversus consilii ac propositi sui rationem saeculo primo stabilitam opponuntur.

54쪽

IO. MABILLONll. In hac praefatione duas in partes di- Praesitio stributa , quemadmodum saeculum aerae eun BEM

Benedictinae tertium , Christianae octa .dia ni vum, alternantium rerum varietate , factisque memorandis insigne fuerit, potis, simum ostendit . Europa siquidem, cujus fere limitibus historia nostra continetur , pene tota motibus quassata solitis , novos dominos , novamque form msubiit . Fuit in primis Hispaniae luctuosum fatum , quae Vultizae & Ruderici

pravorum regum contaminata flagitiis,

proditore Iuliano duce , in murorum potestatem venit; tumque Visigothorum imperium , quod trecentis & amplius annis steterat , ab immani ac feroci gente extinctum est . Sardinia insula idem fere infortunium experta ; uti & Sicilia

misere a Saracenis devastata . Paullo felicior extitit Italia , non tamen a magnis conversionibus immunis: nimirum Imperii portio, ouae per Exarchas Ravennates administrata diu fuerat, Imperatoribus Graecis erepta , Romanis Pontificibus cessit : & Longobardorum regnum annis ducentis validum , Francorum demum armis succubuit. Nec etiam Gallia ipsa mutationum eXperS :quidquid enim a Pyrenaeis jugis ad Rhodanum usque maritimi soli est , id a

Mauris occupatum ; saevitumque persae

55쪽

vingici generis postremo Francorum reis ge, ad Μajores- domus devolutum est regium nomen , quod eis solum deerat nam regia potestate jamdudum gerebant omnia . Pippinus alterius familiae caput

rebus fortiter. gestis & populi studio Solium conscendit et illudque postea Car Ius ejus filius re & cognomine Magnus Imperatoria dignitate extulit , Germaniae lprovinciis plerisque subaetis.

In tanto rerum turbine quam afflicta publica res fuerit docent nos , inquit Mabillonius , qualiacumque monumen ta , maxime historica, quae veluti quivibusdam pannosae imperitiae centonibus a lse divulsis constant . ex hoc autorum lsordidorum numero excipiendos monet Μabillonius viros pro illa aetate summos , Bedam Venerabilem , Paullum V Varne-fridum, Ambrosium Αuaepinum, Λlbinum seu Alcvinum Flaccum , aliosque non paucos . Carolo imperante debitus Musis honos restitui coepit, rediitque avita celebritas , paullo post Norimann rum tempestate rursus infeliciter violata. Postquam Mabillonius Christianae , ac Monasticae Reipublicae faciem sic exposuit indicavi tque , cura in primis Summorum Pontificum Gregorii junioris , Gregorii item tertii, & Zachariae restau-1atum per Petronacem fuisse Casmense

56쪽

IO. MABILLONII. 33 Coenobium Longobardorum furore du dum solo aequatum , fusius subinde exisplicat ; tum schisma Scotorum occasi ne Paschatis & Tonsurae exortum , ac per Benedictinos sublatum tum Germanorum ad fidem accessionem; tum Ecclesias cathedrales , & litterarum Α- cademias in Germania institutas, cultumque Germanici soli per nostros. Iis

succedunt observationes nonnullae eccle-

fasticae , monasticae simul & historicae, de decreto videlicet celebrandae Missae quotidianae in Ticinensi Synodo edito: de Pane Sacrificii , qui non erat panisi cibarius & usitatus , sed formulae quae- dam instar oblatarum , quibus modo in

Sacris utimur , ex quibus aliae ad Sa-: Crum, aliae ad vommunem usum adhi-i hebantur de Eulogiis, deque pecuniarum pro Μissis eleemosyna , quo tempore & qua ratione introducta : de Pane azymo, ac praediorum donatione pro materia Sacrificii: de Communione Iaicorum sub utraque specie, atque Eucharistia manu accepta i de Altaribus mobilibus , editis, cavis : de Sacem dotum, Μonachorum, &Sanctimonialium consessionibus , deque illa potissimum , quae Confirmationi , peregrinationi, vitae monasticae ineundae, militum

57쪽

Pars alte ra Praefationis secundi saeiaeuli Bene

dictini. Pit alio in

36 VITA Societatibus pro Suffragiis : de Reliquiis super altare eaeponi solitis : de Romano Ritu , deque organis in Ecclesiam Gallicanam primum invectis : de Abbatibus diaconis , ac saecularibus , de interdicto denique steminis ingressu in Monachorum Ecclesias. - In altera praefationis parte , subjectis quibusdam quoque obiervationibus de Childerici regni tempore , deque Dago-berti filiis, de Chilperico, nec non Theodorici regni initio, ac Dagoberti Secundi restitutione, aliisque rebus historicis, m nachos illos vindicat, ordinique Benedi-dtino adserit, qui seXto septimoque saeculo floruere , contra eruditissimum Carolum Cointium oratorii Presbyterum , Francorumque Annalium parentem, qui eos pene omnes ipsi detractos volebat. Praefationem hanc in saeculum ordi-

. nis nostri quartum, Ecclesae vero nonum non parum commendant quam plurima

eaque egregia ecclesiasticae historiae capita : in ea namque post descriptum haud ineleganter Europae simul & Ecclesiae statum ; Galliarum sub Carolo cognomenisto Magno , sed animi rerumque gestarum praestantia sane maximo, amplitudinem & majestatem ; erecta ab. eo rein

gali plane munificentia , & autoritate Templa , Episcopatus , & mnasteria ;restauratam denique opera Benedicti Α-

58쪽

plinae observantiam et moX de gravibus , quae ea tempestate Ecclesiam perturbarunt, controVersiis mirum in modum edisserit; & primo quidem de haeresi Feliciana, seu adoptivorum, quae Felicem Urgelitanae sedis Episcopuin auctorem habuit , quaeve Narbonae primum, tum Francolarii ad inenum biennio post , subinde in Synodo Urgelitana , cui Benedictus Anianensis Abbas a Carlomanno legatus interfuit, ac demum in Synodo Aquis granensi, ubi ab Alcvino confutata est, damnata legitur . a. agit de Symboli additamento, nempe RGallis primum facto; cujus occasione eX- orta quaestio est de processione Spiritus Sancti ; ac ventilata , modo in Synodo, Gentiliacensi , modo in Collatione Romae sub Leone Pontifice habita , cui Α-dalhardus veteris Corbriae Archimandrita jussu Carlomanni interfuit. 3. de Sacrarum imaginum cultu , de quo gravis

ac diuturna orientales inter & occidentales Ecclesias contentio intercessit :.cujus rei argumentum , ut fuse, ita erudite ac luculenter prorsus illustrat Mabillonius Hanc de imaginum cultu concertati nem excipit altera de prima regularis diasciplinae in ordine nostro remissione, de-lle ejusdem restauratione per Beneditum Anianensem .: quam restauratio

59쪽

nem, haud primariam esse ut quibus. dam visum est regulae Benedictinae propagationem in omnia Galliarum Coenobia , invicte demonstrat: contenditque regulam Sancti Benedicti ante saeculum Octavum ubique Galliarum fuisse receptam : quod ut facilius exequatur ; &quibuslibet adversariorum objectionibus enutiisque aditum praecludat multis , iisque validis argumentis probat neque Benedictum Anianensem , aut Ludovi- cum Augustum, neque Carolam m-gnum , aut Pippinum Regem, Cari mannumque ejus fratrem generalis Benedictinae regulae propagationis auctores, sed ejusdem potius observantiae restauratores fuisse . Id argumenti aliud haud contemnendum sequitur de Benedictitiis Scholis saeculo nono celebrioribus : ex quibus aliae Parisienses , quarum initia majoribus nostris nonnulli accepta referunt : aliae Palatinae in paIatio Caroli Magni , quae a cIarissimo Alcvino nostro aut institutae aut ocuItae memorantur οῦ in quibus pueri nobiles ac monasteriales litteras docebantur . Inter Palatinarum scholarum rectores , non sine Iaude nominatur Alcvinus proxime laudatus , moderatorum omnium doctrina

perinde ac pietate facile princeps et quem subinde excepere viri clarissimi Scottus , Λmalarius Diaconus, Thomas, ad quem hoc

60쪽

hoc nomine UValafridus Strabus carmes edidit , Remigius Coenobii Sancti Gera mani apud Antisiodorum monachus, I annes denique . Scottus , qui in Palatio

quoque Caroli Calvi scholas Instituit, diu scipulumque inter alios habuit Uribaldum postea Epitcopum Antisi orensem. Praecipua subinde Coenobia 1tudiis liti

rarum saeculo nono insigniora cum Triothemio nostro enumerat , Fuldense, Sanaitigallense , Augsense . Hersseldense, Hir, saugiense, Sancti Albani, Moguntinenἀse , Corbejense Prumiense , . Mediola Anense, Sandionysianum, Parisiense, SaMaximini Trevirense , Stabulense , αVVeisenbergense, Remenses Antisiodo irense , Turonense ; quibus adjunguntur Anianense, Floriacense, samermanem , Ferrariense , Gorziense , Insulae barbarae , Sancti Michaelis Virodunense .

Fontanellenis , Sithiense ; apud italos denique Cassinense , Ticinense , & alia

bene multa . quibus viri omnigena eruis

ditione perinde ac pietate con1picui di. versis temporibus floruere, variasque do cuere stientias Alteram praefationis hu)us partem haud minoris pretis momentique faciunt, illustratae in ea Eucharisticae saeculi noni controversiae ex libro Paschasii Radberti de Eucharistia exonae , Gotescalci fortuna , di turbae ab eo excitatae, modus praeter

Pars alte ra praefari tionis ter ἀtii saeculi Benedictiani.

SEARCH

MENU NAVIGATION