장음표시 사용
71쪽
3O UITA re , ac ea omnia tibi polliceri poteris , quae ad ejusdem Congregationis, tuique ipsius commodum pertinere intelliges . Hactenus prae- laudatus PontifeX.Dj- Cum Μabillonii praefationem in priationem e- main partem tomi tertii actorum in
h. :lymis caetera disseruerat de materiata fermen. Sacrificii Eucharistici; probaveratque contra Sirmundum , perpetuum fuis1e solius agymi panis in Ecclesia latina usum ; nec a tempore Photii adhiberi coeptum lGgisset Eminentissimus Cardinalis Bona ;suamque de panis azymi & fermentati usu, quem promiscuum, & indifferentem fuisse ante Photii schisma contendebat , sententiam oblique saltem impugnatam vidisset : scripta ad Mabillonium epist
la , non gravatus est promere quid sentiret de argumentis ab eo propositis: quibus etiam responsiones suas cum eximia
dignatione reposuit. subindeque submisso Eldephonsi Hispaniensis Episcopi opusculo, quod eatenus inquisierat Mabillonius, autoritatem in eo suam interposuit, quo totum aZymi argumentum novis commentariis eX planaret; accuratitas& enucleatius pertractaret residuosque scrupulos excuteret . Votis libenter an- inuit mΟXque adornatam atque anno
MDCLXXIV. publici mris factam de pane Eucharistico disquisitionem laudato
Cardinali nuncupavit : In ea resumpto
72쪽
IO. MABILLONII. 31 toto argumento, dissicultates longe uberius expendit; sententiam suam novis rationibus & auctoritatibus communivit :rem demum ut erudite sic luculenter more suo tractavit e ostenditque in primis , ut non ita pridem annotavit vir doctrina perinde ac pietate conspicuus, quantum foret veri sincerique amans Mabillonius, atque ab assentando magnatum animis longe alienus. Qua de re Μabillonio, cujus probe noverat morum animique canindorem , gratulatus non semel eu candia
dissimus ipse Cardinalis : neque enim erat eX eo genere hominum , quibus id unum sapit quod sentiunt atque inde profecto nata mutua eaque religiosissima utriusque consuetudo ; inde reciproca cujusque operum communicatio ; inde demum jucundissimum atque ad mortem usque assiduum, quod indagandae aut illustrandae veritatis studio simul inierant,
Nonnullis post evulgatam de pane Eucharistico dissertationem interjectis annis , Norisius Augustinianae Familiae alumnus , praestantis ingenii vir, ac praeclari in tota Republica litteraria nominis, quique non ita post ab Innocent. XII. Pontifice Maximo Sacra Purpura insgniri meruit, suum ann. MDCLXXXI. sub Augustim Fclsei nomine elucubratum opus Μabillonio nuncupatum voluit. Pari D a quin
73쪽
sa VITA quoque honore eum non ita post dignatus est spectatae apud Omnes doctrinae &pietatis Thomasius Clericorum Regularium Sodalitii Presbyter, incredibili bonorum omnium plausu ac gratulatione renunciatus Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis , nec minori omnium moerΟ-re , totiusque Reipublicae cum Ecclesiasticae , tum Litterariae jactura nuperrime nobis ereptus , cum suum ipsi de Theologicis veterum Patrum Institutionibus indiculum Romae ann. MDCCI. editum inscripsit . Quid memorem Eminentissimum totiusque Benedictinae Familiae decus & ornamentum Iosephum Aguir- reum , qui illum dc versibus eXornare , fuamque Hispaniae, & Americae Conciliorum collectionem ad eum in Gallias transmittere , atque illi hoc pacto gratificari non est dedignatus λ quid virum inter Germaniae litteratos eruditissimum , qui suum Argentinae ann. Μ DCXCVI. impressiim opus eidem Mabillonio dedicavit λ caeteros, eosque sane non exiguos taceo , quos Variis in locis a Germanis,
Hispanis , Italis , & Gallis accepit, sed
pro innata sibi modestia hominum notitiae subducere studuit delatos sibi honores . Nulli enimvero ignotum arbitror, apud inclytae mem. AleXandrum VIII. Pontificem Maximum , de Sodalitio S. Mauri praeclaro meritum , fuisse Mabillonium
74쪽
IO. M AB ILLONII. 33lonium in magno pretio : sed pauci norunt , voluissae Pontificem de rebus ab eo litterariis assidue per epistolas erudira; atque ut ejus modestiae, qua id certe mun is refugisset, aliqua ratione consuleret praecipuum curiae suae administrum, qui suas hac in re vices ageret, delegisse. Idi sumi insuper cum Ferdinando de FurstembergΡadebornensi simul & Monasteriensi Antistite epistolarum commercium habuisse, opera Patris oversitam alumni Benedictini , nulli quoque adhuc compertum putaverim . Eum doctissimus ille princeps , ac eruditi quique suis interdum operibus non solum litteris cohonestabant Caeterum ab ignotis, longeque ab eo p sitis litteras accipere , adeo ipsi novum
non erat, ut pene esset quotidianum. a
Principibus , Episcopis , Abbatibus ve- niebant undequaque litterae ; illum Gal-i Ii , illum Itali, Germani, Scoti, Angli,s Batavi, Helvetii , Hungari, quin etiami elarissimi Hispaniarum Praesules litteris j dignabantur suis : ex iis Indiarum Pa-l triarcha ut sibi res mitteret litterarias, non semel precibus invitavit : Litteras mitte, ros gabat Hispanus Episcopus, doctrina con-- 1picuus, mitte ut oblecter', idque mihi, quaeso , ob grassaηtia bella . Galliae libris de Risuto solatii tribue. tacitus Insuper mitto assiduam, quam multis ante obitum annis necessitudinem inierat cum eruditis D et Pa-
principum& erudit riim litteris digna
75쪽
s UITA Parisiensibus , aliisque omnium pene Europae gentium praestantissimis viris ; qu
rum per epistolas de rebus cum eo litterariis agere, non mediocris oblectatio erat. Hos ipse consulebat viros doctissimos; & ab iis vicissim ea fiducia consulabatur , ut, quidquid in re potissimum antiquaria probatum ipsi fuisset, mox publica luce dignum existimarent . &quidem ea erat apud omnes Μabillonii fama , ut quotquot in aliqua disciplina
nomen comparaverant, aut comparare
sibi cupiebant, ad eum undequaque coninfluerent . ex iis Herovallius, Bigotius , Cangius , Faurus , BaluZius , Herbelotius , Renodotius , aliique cum superioris, tum aevi quoque nostri spectatissimi viri e quin etiam Praesules clarissimi in
Sangermanense Coenobium crebro con- veniebant , de propriis, ac etiam alienis recens editis operibus simul cum eo sermonem habituri. Cum adornandis Sanctorum nostrorum Analecta actis animum intenderet , eoque consilio
Galliarum Belgiique Bibliothecas diligentissime perlustraret Mabillonius ; multa
eaque ad rem litterariam , nedum monasticam peropportuna , sorulos eXCutienti occurrerunt veterum Scriptorum monumenta ζ eX quibus ea, quae rerum
antiquarum illustrationi pruutura visa sunt, accurate selecta, subindeque quattuor
76쪽
Io. MABILLONII. 33 tuor in octavo tomis miro delectu colle-.cta sub Veterum Analectorum titulo in lucem emisit : quo quidem nomine non antiquorum modo operum fragmenta quae decetarum curam ac diligentiam fugerant , sed plurima quoque haud exigui pretii monumenta, quae ad sacra religionis mysteria spectant, intelligenda veniunt . Talia in primis sunt nonnulla Patrum , Veterumque auctorum opera, in strumenta publica , opuscula Theologica , fragmenta Conciliorum, Chronica, fundationes Ecclesiarum ac Monasteriorum , epistolae Imperatorum , Regum Summorum Pontificum , & Episcopo-rui , inscriptiones, acta, nascentis Gallicani imperii formulae , & alia id genus religioni & historiae perutilia documenta,
ovibus pretium ac lucem afferunt collectoris notae , & observationes, nonnullae praeterea disquisitiones in aliqua histo-.riae capita obscura ante , nec satis accurate discussa. cujusmodi sunt, nonnulla Venerabilis Bedae simul & Flori commentaria , fidei confessio Alcvino adscripta , iterati peccatorum lapsus , celebris Berengarii poenitentia , quaeque in Monasteriis fieri solebant puerorum oblationes. Accedunt insuper aliae dissertationes, eX quibus nonnullae sejunctim editae: sunt. qualis ea est, quae Hadriano Valesio inscri
pta legitur de Gregorii Magni monacha D tu,
77쪽
36 VITA tu , quam duae aliae excipiunt Domino Abbati Galesio nuncupatae in quarum altera de Dagoberti primi, & Clodovaei Secundi Galliae Regum epochis , in altera vero de Sancti Desiderii Cadurcensis Episcopi obitu edisserit . Primus autem horum Analectorum tomus ann. MDCLXXV. in lucem prodiit; huncque subinde excepere reliqui, quibus plura alia in scriniis Mabillonii reperta ejusmodi
monumenta, addi suo tempore poterunt. xxiv Prae caeteris porro , iisque praeclaris o- ς' peribus , Mabillonii nomen toto littera- poni ii- rio orbe commendavit, illustravitque ne plurimum celebris nullique non probata elucubratio de re Diplomatica . Siquidem subiit eruditorum animos stupor, quod ad artem ac praecepta tam scite feliciterque redigere potuerit , nullis ad eam diem regulis, ac legibus subjectum argumentum . Rei diplomaticae notitia intimis Archiviorum recessibus eatenus conclusa tenebatur, nece tenebris emergere valebat, nullo manum porrigente: vetus etsi ac vulgaris foret ejus professio, utpote quam omnes sectantur homines
forenses , ct historici, docti pariter &indocti; jacebat tamen illa inculta, sine
regulis , sine legibus , praeter eas quas Rei diplo- pro suo quisque captu ac ingenio confin- ,h ta gebat . hinc nata confuso ingens , falsa utilitas: plerumque judicia de veris instrumentis,
78쪽
inanes passim conjecturae de falsis, Sanctorum diplomatum reverentia ViX ulla, nulla pene autoritas, nisi apud aequiores& magis eruditos, qui animum a morosis pseudocriticorum praejudiciis repurgatum habebant . Hanc indigne ferens Mabillonius rei litterariae plagam tentavit remedium , & quidem opportunum: Οωpem ferre constituit , Arcniviis praesertim Gallicanis , quibus maxime clades haec imminebat . In hunc campum aleae plenum descendit , ut desertam illam ac propemodum neglectam rei litterariae partem pro modulo illustraret , rei diplomaticae adserret lucem aliquam , suam restitueret Sacris Summorum Pontificum reVerentiam, ac praecipue Regum nostrorum diplomatibus auctoritatem postliminio vindicaret . Hoc igitur in opere Veterum Francorum Regum eruuntur , illustrantur , vindicantur diplomata , elucent pia illorum gesta , exprimuntur imagines , itinera, stationes, sigilla, annuli, sormulae , subscriptiones , ac subscriptionum testes , anni denique principatus studiose explicantur , probatur non Pontificiorum modo ac Regiorum diplomatum , sed Monasticorum quoque cum diplomate privilegiorum antiquitas , indicantur varia Scripturarum Veterum genera , diversi generis atramenta , variae
denique ad scribendum olim adhibitae
79쪽
materiae . quae omnia quantum ad illustrandam Regum .nostrorum historiam conferant, nemo non intelligit. propterea quasdam regulas legesque proposuit non pio suo arbitrio confictas sed eX variis diplomatum formulis erutas pro temporum varietate , ut in veris distinguendis a falsis , deinceps juventur studiosi . quod ut clarius intelligant, Veterum eX- posuit cujusque saeculi Scripturarum inses incisa specimina ; quibus accedit veterum multorum diplomatum selecta collectio , ac quod scitu dignum est, egregium de antiquis Regum nostrorum palatiis commentarium . In hoc demum opere unde curiositati simul & eruditioni fiat satis , unde optima quaeque discantur , abunde reperiri profitentur periti quique Antiquarti . Idipsum uno ore testati sunt litterati omnes , ac ii potissimum, qui concinnandis Parisiensibus ephemeridibus praeficiuntur. siquidem breviter memoratis cuiusdam in hoc opus adversarii objectionibus, una cum Μabillonii responsis, sic in laudem effantur diplomatici operis . In eo , inquiunt , ij
scilioribus ac inorosioribus criticorum animis mirum in modi m facit satis Mabillonius , omnibus respondίt , argumenta omnia dilucidat,
leviora quaeque soluit , obscuriora illustrat ; e-
,sque responsa non . Uanis conjecturis, aist ra
tiociniis vagis , sed factis potissimum historicis
80쪽
IO. MABILLONII. 39 innituntur , . Iidisque confirmanum ex rei via seeribus deductis a gumentis . Sub haec eX-
plicatis. quae in posteriori laudati operis
parte continentur , ista subjiciunt , . his omnibus miro ordine nec minori perspicui
tate edisserit , ea eruditis passim obser tioniabus illustrat , sepultam scribendi artem susci
tat , restituit ollitteratas litteras , revocar antiquos apices , vera audacter asserit , dubia Eubie proponit ubique demum iacet aut oris. sinceritas , ejusque studium veritatis . . ἔ., a
Huic tam praeclaro edendo operi honparum contulit assiduum quod elaborandae ordinis historio studium impendit Mabillonius . Cum enim hujus causa rimandis forulis , Archiviis scrutandis , revolvendisque chartis ac diplomatibus totus
assidue versaretur; tantam eX earum re
rum usu ac studio prope singulari, potissimum vero eX innata animi sagacitate, peritiam assecutus est, ut omnium in se moverit litteratorum admirationem , nedum universalem ubique applausum.
Ann. 168 I. publici juris facta est pri- xxv ma eximii hujus operis editio; jamque
sub vitae finem alteram praelo maturam, - ed tio multisque locupletatam diplomatum ac rerum accessionibus paraverat, praeter ejusdem operis supplementum ann. 17 2. CVulgatum , de quo nobis mox occurret sermo. Haec autem propria ac propemo