Duardi Nonii Leonis ... Censurae in libellum de regum portugalliae origine, qui fratris Iosephi Teixerae nomine circumfertur. Item de vera regum Portugaliae genealogia liber. ..

발행: 1585년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

DE VERA REGUM POR's.

tini, & alijs, aduersus Philippum Augustum Gauliarum Regem commisit,captus est,& multos amnos asseruatus in arce I lipara Lutetiae Parisierit. Inde vero tandem liberatus a Ludovico IX. uiomi moritur,anno M CCXXXIII.

Petrum,qui seu dissidio cum Rege Alsonso setitre, qui in fratres & sorores non fuit benignus, seu peregrinandi studio, in aula Marrochiorum Regis aliqua iiii egit. Postea in Aragoniam pro feetus,Comes fuit Vrgellensis,ratione uxoris Aurembiagis. Hic in compensationem haereditatis, quae ad matrem Dulciam pertinebat in AragoniqRegno, a Iacobo Rege Regnum Maioricae accopit in vitam. Sed quod ad illud tuendum a Sa racenorum iniurijs, vires ei non suppetebat, Regnum Iacobo restituit, &ab eo urbem Segorbia,& Morellam obtinuiti Huius Petri auxilio, Gululelmus Mongrius eleetus Archiepiscopus Tarra. conensis, insula Ebusum debellauit, anno MCCXXXV. Sine liberis autem decessit. Henricum, qui adolescens obiit. Tarasiam, quae cum Alsonso Legionis & Galle.

ciae Regi nupsisset, de filios procreasset, ob magna

152쪽

. AE

lepestatu vim, terremotus, & peste Undiq; grassa tem,atq; alias calamitates,quas incestuoso Tarasiq& Alfonsi coniugio Portugalenses imputabant, quod fratrum essent f iij, a Cristino III. separa

tionem obnixe contendebant. Pontificis autem

iussu,Episcoporum Portugaliae,& Legionis CVncilium Salmanticae est indietum, sub praesidio Guillelmi Cardinalis Sancti Angeli: in quo di

uortium eorum Principum decretum est. Tar sia autem rediens ad patrios lares, monasterium Loruaniense ordinis Diui Benedicti, quod an tea monachorum erat, instaurauit, & virginibus

dedicatum, magnis donarijs, S Esguerae oppidi ditione auxit, in eo* sepulta est. Mahaldam,quae cum sormosissima esset & multis animi dotibus ornata, Herico .I. Castellς Regi. nupsit, suo etiam propter sanguinis necessitu. dinem,inparatur sententia Munionis Episcopi Burgensis, dc Telli Palentini, quibus Innocentius III. causam commiserat. Illa autem ad suos reuerosa, monasterium Aroucense condidit, quo se a didit, &ineo sepulta est. Sanctiam,quae caelebs vixit, & monasteriti Lor uaniense moderata est. Haec in proprijs aedibus

. Ge.

153쪽

. v I E VEIPA REGUM PORTUI. Gerabricae,quae nunc Abinquera vocatur, Vittente

adhuc Diuo Francisho, eius ordinis recenter insti iti primum coenobium fundauit. Cuius aut v stigia adhuc apparent, & integra cubicula. Sepe litur Conimbricae in coenobio Saninae Crucis cupatre Sanctio. Blancam Guadat arae dominam. Haec caelibem vitam egit, S: in Castella mortem obhi. Ossa autem eius in coenobium Sanct et Crucis delata sunt. Berengariam, quam a pueritia Regina Tarasia soror in monasterio Lortianiensi educauit. Cinlebs h c vixit, in coenobio Sanctae Crucis sepul

ta iacet.

' Mortua Dulcia Regina, sustulit Sanctius ex Maria Ioannide a Forneliis concubin Urracam Sano stiam, & Martinum Saninium, qui Tr amarae . fuit Comes, i uxorem duxit Ello filiari etri Fernandi a Castro cognomento Castellani. Decessit autem sine liberis. Ex Maria Pelagia Riparia alia concubina ha buit Taralia Sanetiam, quet nupsit Alians Tello Seniori,qui Albu querquium oppidum condidit, ex quo natus es: Alfonsus Tellus. aE -

154쪽

AEgidium Sanctium, qui coilebs moritur. Constantiam Sanct iam, quam coenobio Sancti Friaisci apud Conimbri cesses, quod in vita ipsius

Patriarchae coeptum fuerat, ultimam manum

positisse dicunt. Sepelitur in coenobio Sanctae Crucis cum patre Sanctio. Rodericum Sanctium,qui in pugna ad Portue, iam ciuitatem occubuit. Sepelitur in monasterio

Ecclcsolensi. . Huius Sanctij tempore, appulit vi tempestatis in Olisponensem portum LIII navium classis Danorum, Phrisiorum,& Hollandorum,qui sacribelli causa in Syriam nauigabant. auorum auxi lio Sanctius Sylvensem ciuitatem a Sarracendruiugo liberauit, dic Regno suo adiecit. Ita enim cuclassis Pr fectis conuenit, ut ipsis praeda, sibi autem cederet urbs. Ibi ecclesiam cathedralem innouauit, quae olim Ossonobensis erat: cuius in antio quis Concilijs mentio habetur. Erat autem Osib. noba ciuitas magna Episcopalis,ivia nunc Oppidulum Stombar. Huius etiam tempore, morbi nunqilam antea visi ingruebant, feruentissimis intra viscera ardoribus, quibus homines quasi quadam rabie in

155쪽

gitabantur. Exorta etiam sames, frugibus tam vi tempestatis, quam vermibus corruptis, & lues. non minus noces pecori, quam hominibus. Agrivastati sunt: & multorum relictς vacuς possessio, nes. Nulla denique domus non lugubris fuit. Abellis autem pauca, aut nulla quies. Nullo enim tempore,Sarraceni Principes cum maioribus co p ijs Portugaliam invasere. Initis autem cum Sarracenis inducijs in quinquennium, non defuit Saninio bellum quasi domesticum cum Alson Legionis Rege, nepote ex sorore, & genero. V de ad Sanctium ciuitas Tudensis, Pons Vetus, &Sanctus Pelagius peruenere oppida. Quae postea, pactis vltro citroq; conuentis, Reges Portu galiae Legionensibus restituerunt. Obst anno M CCXII. Regnauit annos XXVI. Vixit LVIII. Sepelitur Conimbricae in coenobio Sanctae Crucis, iuxta aram maximam,e resione

tumuli Alsonsi patris.

DE ALFONso. II. REGE III.

LFON SVS II. cognomine Crassius, Sanctij. I. filius,uxorem duxit Vrrataim Gliam Alfonsi IX. Castellae Regis, & Leo

norae

156쪽

norat Henrici II. Regis Angliae filiae,ex qua stilulit Sanctium Regni haeredem. Altansium Comitem Bononiae, postea Regem. Femadum Insantem Serpae dictum, qui habuit uxorem Sanetiam Fernandidem Fernandi Comi. tis Larae filiam, ex quibus nata est filia quςdam, quam primogenito Regii Daciae nupsisse dicunt. Leonoram, quae Daciae Regi nupsit.. Fuit Alsonsius in fratres animo non satis frater no, aut liberali . Sororibus autem oppida testameto patris legata, sine causa voluit aclimere. Sed nihil profecit, tam armis Regis Legionensis,qui Tarasiae fuerat maritus, quam Summi Pontificis interminationibus & interdictione sacroru coactus.

Tempore huius Alsonsi, anno MCCXVII. cum ciuitati Olisiponensi multarum nauiu classis applicuisset, pelagi tempestatibiis adta, quae ex Hollandia, Phrisia, tu Gallia Belgica soluerat in Syriam ad sacrum bellum, Matthaeus Episcopus Olisi ponensis, vir pius & impiger, classis Praeo sectos, quos benigne excepit, hortatus est, dum

157쪽

DE VERA REGUM TORTVI. moram in reparanda classe faciebant, Salaciam populi Romani olim Coloniam,nunc vulgo Ab cassere salis dictae,ad quam stuario duci poterat, e Sarracenonim potestate liberarent. Se cum Lusitanis militibus, dc commeatu affuturum. Asenati utur illi:& cum viginti militum millibus, quos ex Oli sipone & Ebora collegit,Gallis iuuantibus, oppidum obsidet, & expugnat. Obiit Conimbricae anno M CC XXIIII. Vixit annos XXXVIII. Regnavit XII. Sepelitur in coe nobio Alcobaciensi cum uxore Hraca.

DE sANCTIO II. REGE III LANCTIVS II. Alsonsi II. s. lius nimis remissi, & negligentis fuit animi. Et quod magis admonasticam vitam, & quietem aptus erat, quam ad Regnum, siue ve

alij volunt) quod caputh aliquo genere, ad instar

monachoriim utebatut , Capellum eum appella bant. Ita enim nostrates cucullum vocant.

Duxit hic Mitiam Lopidem ab Haro, filiam

158쪽

Diodoci Lupi Cantabriae Dynastae: quq ante nupserat Aluaro Peresio a Castro, filio Petri Ferna. Hi a Castro, quem Castellanum vocabant. Hanc vero tum quod Salustio propinqua esset,& curri ea coniugi non poterat, ni a Summus Pontifex eos legibus f luisset, tum etiam quia sceleratis quibusdam Regis consultoribus fauebat,qui Rognum depraedabantur, Lusitani quidam nobilese Con imbrica raptam, in Galleciam traxerunt. Inde incastellam migrauit,unde amplius in Por rugaliam reuersa non est. Huic Sanebo propter socordiam de mores Regi non aptos, Innocentius IIII. in Concilio Lugdunenti, vicarium dedit Alfonsum Comitem Bono. niae, fratrem dc legitimum successorem, qui pro eo Regnum gubernaret: illaesa tamen manente Sancti j dignitate, cum Regio cultu,& Regni su cessione, si liberos procreasset. Obijt Toleti, de sepultus est in summo templo. Jn Regum conditorio. Anno M CC XLVI. Regnauit annos XXII. Postremis autem duobus,re xit pro illo Portugaliam Alsonsis Comes Bono

niensis frater. . a , t in

159쪽

LFONSVS III. Alsonsi II. filius& Sanctij II frater, uxorem duxit Mathiidem Bononiae Comitissam, filia Regnaldi Comitis Dampinar, tini, Sc Idae Comi tisis Bononiae, viduam Philippi Citipi filh Philippi Augusti Regis Gallorum &Mariae filiae Ducis Moraulae: ex qua nullos liberos suscepit. . .

Huic Innocentij IIII. Pontificis Max. decreto in Concilio Lugdunensi, interdicta Sanctio ad ministratio, qubd demisso animo esset,& ad M. bernandum minus idoneus, commissa est. Mose tuo vero Sanctio, in Regno successit, ut qui pro ximus ei erat agnatus. Cum vero Mathildis, ta tis causa, qubd iam annosa esset, liberos ei non peperisset, ii e prole & Regni succes re coepit coogitare, & Beatricem puellam nondum nubilem, filiam notham Alsonii X. Castellae Regis, &Maaioris Guillelmiae, duxit uxorem, relicta in Gallia Mathilde. Ex Beatrice autem hos habuit liberos, .

Dionysium Regni succetarem. Alfonsum Dominum Portalegrij,Castelli Vites,

160쪽

Maruani, Arroniij, & multorum oppidorum. Duxit hic Violantem filiam Infantis Emmanueo lis filij Fernandi III. Castella: Regis, & Constamitae filiae Iacobi. I. Aragoniae Regis: ex qua susce. pit Aliansium Dominum Letriae: qui sine libcris decessit. Isabellam, quae Ioanni Lusco Domino Cantabriae nupsit. Constantiam,quq Nonio Go dis saluo a Lara filio Ioannis Nonij a Lara cognomento Boni. Mariam, quae Tello filio Alfolisi Molinae Infantis. Istabellam alteram,quae Ioanni Alfonso Domino Albuquerquh filio Alsonsi Saneth, nepoti autem Regis Dionysj. Sepelitur is Alfonsus Olisipone in coenobio Saneti Dominici, quod Alfonsus pater eius fundauit. Hic vero est, quem falso asserebant; esse Mathildis filium

puerum, dc Petrum,aut Fernandum Vocari. Blancam,quae monasticam vitam professa,Lor

uaniensi monasterio praefuit: ex quo in Burgem sum magnum illud monasterium Holgarum immigrauit. Haec ditissima fuit. Patris enim,&aui Alfonsi Castellani Regis testimentis, ampla ei legata relinquuntur :& multorum oppidorum ditione aucta est, tam in Castella ab auo, quam in Portugalia a fratre Dionysio, qui Montem

SEARCH

MENU NAVIGATION