Amedeus pacificus, seu De Eugenii 4. et Amedei Sabaudiae ducis in sua obedientia Felicis papa 5. noncupatis controuersijs commentarius jussu serenissimi ducis ab eius historiographo digestus

발행: 1626년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

181쪽

rum servitores concessi. Non tamen ostium conclauis statim est clausum , sed usque ad nonam ante medium noetis horam familiaribus patuit, res deferentibus opportunas, permissis usque id temporis sunt amici ad amicos accedere Cardinalis autem sic processionaliter ingressus, sequentibus electoribus in sacello quod celebrandis Missis paratum crat,ante altate, Ac ante ipsum Christi vexillum genibus flexis, sinudo capite orationibus Deo porreetis, domui de habitatoribus benedixit: sicque positis pluuialibus, ini-tris, illuc se quisque recepit, ubi nomen suum recognouit. Cum vero iam

noctis venissent tenebrae, ingressus est Protector cum quibusdam ciuibus ut quisquis locatus esset, visurus voluptatem magnam ex tanto ordine susci piens post eum vero intrauit Lausa-nensis Vicecamerarius seipsum secuti sunt custodes conclauis, aliqui ex Issingulas cameras diligenter rimati, S

personarum, rerum examen habuerunt, excussuri extra conclave, si quid contra leges reperissent, nihilque prae ter ordinem inuenientes abierunt. Et

hora ut dictum est nona, tam intra,

182쪽

quam extra obserata est ianua, undique admoti pessuli, cum catenis tenacibus. LVII. Sed quoniam de Conclaui sermo Conclauis est, necessarium existimo ipsius for ' mam conscribere. Domus erat in me dio urbis,apud plateam cathedralis Ecclesiae loco edito, Set patenti, quam nobiles quondam in usum struxerant chorearum, supra, infra perlatas habentem aulas in superiorem sane, quoniam igne poterat calefieri, hyemi, inferiorem, aestati deputauerant. Hic igiturConclaue haberi posse est visum, ut esset domus orationis, ubi fuerat

lasciuiae campusi succederent mores ubi vitia triumpharant. Construct ergo illic sunt, supra, infra mansiunculae opportunae,quarUnamVmerVs aequatus est electoribus, una superadiuncta , quae caeremoniarum clericis deseruiret. Fuit autem structura carum admodum facilis nec enim aut saxo, aut robore ligneo parietes instruxerunt medios,sed positis in columnarum morem ex abici sudibus cortinas simplices visuque penetrabiles pro parietibus texuerunt Camerarum forma plerunque quadrata fuit,perbrevis tamen, I iis

183쪽

angusti vix lecti, uniusque mensae

capax luce autem omnes fere carebat, exceptis admodum paucis, quae spiracula quaedam in angulis conclauis habuerunt. In mediis vero cellulis perpetua mansit obscuritas nec sine candela , aut legere, aut esse potuit quis piam Noxque una ijs fuit dierum seuptem hac camera inferiores plus etiam incommodi habuerunt, quia in solo

posita frigidissimo loca piscibus magis , quam humanis apta corporibus

praebuerunt. Quocirca omnes, qui eas inhabitaverut rheumaticum morbUme humore nimio contraxertant,& tamquam alter alterum irrideret, tussientes

inuice respondebant, nec illi frigo i vllum erat rcmedium et vestes enim .hvillosa pelles magis grauabant, quam camlefacerent ignem vero habere loci angustia, nec periculum, nec fumus permittebat Murus Conclauis, ingrosius

undique, altus fuit. Omnesque fenestra clausae fuerunt: nec appropinquare muro aliquis poterat, nisi armati custodes qui die noctuque intra ipsos cancellos excubabant. In media vero parte ipsius conclauis in modum fenestra ostiolum fuit, loc quidem dua-

184쪽

PACIFICAE S. Is Z

bus exterius clavibus,Vna interius claudebatur. Et illarum quidem alteram Vicecamerarius, alteram Protector custodiuit Illam vero Cardinalis Arelatensis habuit nec ulli unquam tradidit, nisi ceremoniarum clerico Eneae, cum aut admittendi cibaria, aut emittendi coenarum reliquias fuerat tempus' bis namque ante prandium , totiens post prandium reserabatur ostiolum. Et bis

quidem recipiebantur fercula, bis au . . sitem remittebantur fragmen ta Ministe is Quibus in rebus hic modus obserUa oldo. batur. Eranti ut antea diximus in conclaui familiares, qui dominis suis electoribus seruiebat, Doctoribus singuli, praesatis biniri extra vero , vini usque potuit, sic habuit scruitores Et illi quidem qui extra remanserunt , cibaria comparabant, quae horis indiciis in lignea capsa depicta quam cornutam appellant, usque ad conclauis ostium deferebantur: SVnc suspicio vcnc ni ger, degustare tam pocula , quam cibaria

cogebantur. Exinde per custodes conclauis examen fiebat, ne vel litera, vel

aliud quiduis praeter eorum scitum intromitterentur. Quare omnia in manu

Vicecamerari priuentabantur. Et ille

185쪽

is A ME DE vs

extendens ad ostiu manus praesentabat Eneae ceremoniarum clerico, cui solicum socio licebat adhaerere fenestrae. Itaque nec qui extra erant, mandare aliquid in conclave poterant, nisi per Vicecamerarium nec qui intra, dictare aliquid foris,nisi per clericum. Et opor-tcbat omnia alta voce, Latina dicere, ut qui Protectoris erat inter pres, intelligeret, quaeritandarentur: cum Ver emittendi reliquias coenarum hora aduenerat , vocabantur per clericum caeremoniarum familiares cum cornutis qui venientes ad cancellos interiores ipsi clerico omnia assignabant, desipse extra fenestram Vicecamerario contradebat Mittebantur etiam extra paropsides, Malia mensarum ornamenta, quae lauacro indigebant. Et ea etiam perquirebantur, ne quid ab intra emitteretur litteratum fueruntque aliqua deprehensae, quae stultitiam magis familiarium, quam rem proderent: nonnulli etiam in ipsis vasorum fundis sculpentes iteras, commonere amico ten in

tauerut sed inuentis omnibus,nec graue aliquid, nec quod ab electoribus proueniret compertum est. Vt vero perquisita singula erant, quae extra

186쪽

PACIFICUS. I sy

mittebantur . quidquid coenarum supererat, pauperibus Christi dabatur:

qua ex re plus quam ducenti vitam trahebant quocirca cum omnibus longissima videretur conclauis moras solis huiusmodi pauperibus est visa breuissima. Illud etiam custodes Conclauis libenter obseruabant, ne ad electorum escam diuersae species cibariorum deferrentur. Et oportebat quide aut car . Victrum' a'nibus tantum, aut piscibus vesci aut si neque hoc, neq; illud placebat, ouis de caseo. Rursusq; qui carnibus utebatur, una specie contentari debebat nec quibouem habuit, uti etiam oue potuit.

Id quoque in piscibus fuit, nec enim

cui murena est intromissa offerri quoque anguilla potuit. Si quis autem in legem comisit, partem alteram in ostio perdidit idque cum prima die familiares incaute commisissent, indominis suis quasi nuptias celebratibus dubiam

afferrent coenam , omnes in ostio spoliati sunt, nec plus una specie intromis sum est. Quos interCracouiensis etiam Lepidata Archidiaconus diminutionem tulit. 'v'

Cui cum aues,&arietinae carnes afferrentur, subtractae uicula sunt, orante

in porta famulo, ut quod plus esset id

187쪽

Domino dimitteretur: sperabat namque ex ariete partem, ex auibus autem partem non sperabat Dominus tamen auiculas praeoptasset, ideoque cum spolium sensit ubique conquestus est, publiceque testatus, nunquam se diem postquam Sacerdos fuit tulisse peio 'rem. At cum rogaretur , ne admirationem haberet, quoniam idem obtigi Cardinalis et Cardinali Prohi inquit Cardi-.bstitieriti, natem mihi aequiparas, hominem Gal-

mira licum, parcum , euentrem , aut sVt Ve-

rius loquar non hominem pago apud eum meo infortunio sum Iocatus , omnia quae facit perlustris mihi cortina indicat, nec adhuc aut bibere eum, aut comedere vidi de quod mihi molestius cst, insomnes noctes, insomnesque dies ducit quamquam nulla est apud nos dies aut legit semper, aut negotiatur: nullaci minor, quam ventris est cura, mihi nihil cum eo commune est. Ego Polonus sum, ille Gallicus mihi ardet illi friget stomachus illi sanitas, mihi mors ieiunium est. Ego ni multum comedam, At multum dormiam, cito deficiam. Illi e contrario omnia sunt Ictunent Gallici, de Poloni comedant. Quo dicto cunctos in risum

188쪽

PACIFICUS. I r

vertit Et quoniam de hoc faceto, de hilari homine facimus mentionem, id quoque non praeteribo, ea namque infelicitas eius fuit, ut famulus eius, qui extra mansiit, semper ad ostium veniret vltimus cum cibarijs. Ex quo ortum in ostio prouerbium fuerat, ultimum esse, qui priorcsuriret. Fuit autem haec lex de cibaris antiquitus aliter instituta: primis enim tribus diebus nulla erat cibariorum apud veteres limitatio. Quarta die ad unam speciem redigebantur. Non vero sublatis alijs solum panis, Waqua electoribus tradebatur Clemens autem uti clementia cupiens, rigorem legis in modum qui nunc serua. tur moderatus est. Id quoque inter electores seruatum extitit. Patentibus namque pransitatum sed coenitatum est cubiculis, ut sic oculis omnium testibus factis luxuriae modus fieret. Et cibaria quippe inter se missitare non licebat, vinum licebat. Rigidusque huiusmodi legum non solum obseruator, sed custos etiam fuit Ioannes ego-uius,qui non aliter violare alienas leges exhorruit, quam suas proprias apud

Romanos Arrius Restio, de quo illud immorabile fertur, eum foris quoad

189쪽

i et A ME DE vs

vixit, postea non coenasse, ne testis fieret contemptae legis, quam ipse bono LVILI publico pertulisset. ore ruo Sedi ut eo redeam quo sum digre ch. hu suso electores postquam obseratumgendi ratio ostium fuit, ac postquam aliquantis per in suis conuenerant mansiunculis, egressi ad visitandum se inuicem sunt, atque ut quisquis in sua camera esset prospiciebant quibus in locis non aliter se vicissim recipiebant, ac si ex longa peregrinatione redissent eaque vi-utatione ad magnam noctis partem producta, tandem ad quietem est itum: horaque post medium noctis tertia ad matutinas singuli experrecti sunt: orantesque usque ad quintam, exinde Missarum officio se tradiderunt, Mali quidem in suis cellulis , alij vero in communibus altaribus celebrabant. Episcopi namque altaria plerumque portatilia apud se traduxerant, ut possent complurimi celebrare. Vt vero die illuxit, uniuersi ad communem Missam

venerunt: qua completa, indecantato hymno quo Spiritus Sanctus euocatur, habitis in Concilio patribus , de modis in conclaui obseruandis consultatum in medio est. Isque communi

190쪽

PACIFICVS i 3

consilio receptus est ordo statutum est singulis noctibus , quatuor supra , cquatuor infra ex servitoribus assumi vigiles, qui noctes interpartientes, curam haberent, ne vel ignis , vel alia quaeuis res nocumento esse posset. Cui rei nemo vigilantius incubuit, quam Rubinus antiquus Cardinalis de Cyproibilissimi familiaris. Cuius excubatione nequaquam dubitauerim pleraque euitata fuisse discrimina. Exinde cautum erat, ut post mediam noctis horam inter quartam, quintam euigilatio per omnes fieret itimque usque ad septimam,ut cuique animo esset aut

oraret, aut celebraret. Postea vero ad communem Missam omnes accederent. Qua peracta, Spiritus almitata flagitato patrocinio concilium iniretur utque in eo scrutinium fieret, heo finito prandium haberetur. Ac deinde, ut quemque voluptas traheret, sic vel legeret, vel quiesceret, usque ad horam post meridiem tertiamri quo tempore iterum intrantes Concilium illorum merita in examen ducerent, qui praecedenti scrutini nominati fuissent; mature inter se se consulerent,

quo nunc Ecclesiae modo ferri

SEARCH

MENU NAVIGATION