Antiqui chronologi quatuor Herempertus Langobardus Lupus Protospata Anonymus Cassinensis Falco Beneuentanus cum appendicibus historicis. Ab his variae exterarum gentium in Neapolitanum Regnum irruptiones, praelia, ... veridico stylo describuntur. Nun

발행: 1626년

분량: 432페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

421쪽

sibi evulsit .Rex itaque continuo furore accensus, &vltra quam credi potest,admirans cursu rapido vocari secit Iudices Troianorum , Tranensium, & Barensium,ut de pacto iudicarent, quod Rex cum Ciuitate Barensi posuerat, videlicet, ut ex utraque captiui,sani,& incolumes redderentur. Quid plura a Iudicibus Barensibus iudicatum est, ut Princeps ible Iaquintus Ciuitatis,qui ei oculum iussit euelli,&eius Consiliarij in potestate essent Regis. Cofestim Princeps ille,& Consiliarij eius Guaiserius quidam,& Abiut,caeterique eorum consocij ante Regem c&fessi sunt, iussu, & consilio eorum lumen oculorum militi praedicto euelli fecisse. Nec moras Principem illum, & prqdictos viros,aliosque decem laqueo fecit suspendi praefatus Rex,& dece alios oculis,& membris truncari,ciuesque alios prudentes ligari,& vinis culis teneri,eorumque bona auferri,ficque de Ciuitate illa Barensi inauditam fecit ultionem . Timor itaque, & tremor tantus Ciuitatem illam inuasit, quod nemo virorum,& mulierum per plateas, & vicos incedere palam audebat. Lacrymis quidem, && suspirijs Saluatoris misericordiam inuocabant,ut eorum afflictioni subuenire dignaretur. His ita gestis, consilio accepto, Rex ipse exercitum diuidens Salernum adluit quinto die stante mensis Octobris, ibique de negotiis suis, & actibus tractauit. Octo retro diebus intrantibus mensis Octobris Ciuitas , illa Barensis sic afflicta,& exagitata est. Cumque S

lernum Rex ipse aduenisset,inimicis suis terras omnes eorum abstulit, & sacramento eos perstrinxit, ut ultra montes festinarent:quod & factum est. Comitem vero Rogerium de Ariano eius aduersarium

422쪽

ssa FALCONIS BENEVENTANI

simu I cum uxore sua nauigio palato in partes Sic liliae captiuum mandauit, sicque vindicitam perficiens super inimicis, quinto die intrante mensis Nouem, bris nauigio armato Panormum transsi etauit. Hoc anno XI. Κalend. Februarii primo pullorum cantu terremotus magnus factus est ta quod domos

corruere putabamus: eumque, ut praediximus P pa Innocentius Ciuitatem Beneuentanam recupem

raret , Guidonem Diaconum Romanae Sedis virum valde discretum,& moribus ornatum Rectorem Ciuitatis Beneuetanae ordinauit. Qui Rector usque ad Talandas Mart in Ciuitate permansit. Deinde Apostolicus a Iium misit Rectorem Ioannem nomia ne,consanguineum suum,Subdiaconum& Guido

ille Romam repedavit. .

Anno II o .ec undecimo anno Pontificatus prPdicti Domini Innocentii mense Martio tertiae I bctionis. loc anno praedictus Reae Rogerius Amph sum filium suum Principem Capuanorum magno cum exercitu miIitum, de peditum trans Ciuitatem Piscariam misit,ut Prouinciam illam suae subiugaret potestati;qui vero Princeps exercitu illo accepto ficut Rex pater eius iusserat,labore multo peregit, &Piscariam transiens castelIa copiosa ibi conrigua ,& vicos comprehendit ,& spolia illorum praedatus est,& quaedam eorum igne consumpsit. Diebus au-

tem non muliis interigis praefatus Rex Rogerium Ducem filium iuum mille cum militibus , di peditum manu copiosa in auxilium praefati Principis delegauit. Dux itaq; cum Principe fratre suo simul alligati Prouinciam illam prope Romanos fines a iacentem timore multo ad eorum Imperium iu

423쪽

miserunt, unde praedictus Apostolicus Innocentius turbatus, consilio accepto Romanorum, ad eos per Cardinales direxit,ne aliena inuaderent, di Romanis fines non usurparent, qui Apostolico rescribentes responderunt,non aliena petere, sed solummodo terras ad Principatum pertinentes velle redi

te areis

Dum haec, & alia geruntur, nominatus Rex mem dio mense Iulio, nauigiis paratis Salernum vonit, ra, filiorum Ducis,& Principis facta, quos, ut supra dixi , cum exercitibus miserat , agnosceret. insuper cum Domino Apostolico Innocentio alloqui, disimul esse excogitabat. Continuo Rex ille, consilio habito,Salernum exivit, ct ducetis militibus aggregatis prope Ciuitatem venit Beneuentanam,& cum Ioanne Subdiacono Romanae Sedis tunc Beneuentano Rectore, & alijs Beneuentanis de pace,de Ciubtatis utilitatibus, & Domini Apostolici fidelitate tenenda satis,abundeque locutus est,&inde proc dens Capuam ingressias est,ibique diebus non mul- ais commorans de quibusdam suis negoths tractauit,deinde apud Sanctum Germanum festinauit. Iblico habito consilio Legatos Duci, & Principi filin

suis mandauit, ut ad eum re rterentur , audierat

enim Rex ipse, Apostolicum Innocentium de Pto- uinciae illius inuasione valde turbatum esse, & co tristatum. Dux autem, & Princeps nunciis acceptis ad Patrem eorum reuersi sunt, uniuersa vero oppida, quae comprehenderant,necessariis omnibus m niuerunt. Et his actis Nuncios Rex ipse praefato

Apostolico delegauit, suppIiciterimpetrando, ut si feri posset cum illo alloqui,&de multis, variisque

424쪽

s o FALCONIS BENEVENTANI

negotiis terminare desideraret. Apostolicus autem' consilio habito,tum pro temporis tempestate, tum pro alijs negoti js instantibus eum alloqui non posse rescripsit .Rexigit Vr aggregato exercitu Capuam repedavit,& ibi aliquantisper castrametatus exetaeitum omnem dimisit,licentiam ad propria remeandi unicuique praebens. Ipse vero Rex quingentis a ceptis militibus Piscariam tetendit, quam supra diximus filios suos comprehendisse. Inde procedens totam illam regionem a praedictis filiis eius obtentam circumit, ct eis omnibus studiose perscrutatis, Arianum Ciuitatem aduenit, ibique de innumeris suis actibus Curia Procerum, &Episcoporum ordia nata tractauit Inter caetera etenim suarum dispossitionum,edictum terribile induxit, totius Italiae partibus abhorrendum,& morte proximum, &egestam ii, scilicet,ut nemo in toto eius Regno viventiu et Romesinas accipiat,vel in mercatibus distribuat,&mortali consilio accepto monetam suam introduxit, unam vero, cui ducatus nomen imposuit, octo Romesinas valentem, quae magis, magisque arrea , quam argentea probata tenebatur. Induxit etiam tres foliares aereos Romesinam unam appretiatos,

de quibus horribilibus monetis totus Italicus p pulus paupertati, & miseriae positus est, & oppressus , & de Regis illius actibus mortiferis, mortem. eius, & depositionem Regni optabat. Quibus ita mortalibus edictis, & monetis inductis, Rex ipse militibus suis congregatis Neapolim tetendit. Archiepiscopus itaque Neapolitanus, Marinus nomine, Clerum omnem Civitatis congregari praecepiti

simul st Cives , di aduentum Regis eis annuncians

425쪽

hortatur,ut honeste,& laetitia multa eum suscipiat. Ciues igitur simul cum militibus Ciuitatis foris

Portam Capua nam exierunt in campum , quem

Neapolim dicunt, & Regem ipsum honore, & diligentia multa, ultra quam credi poteti, amplexari sunt,& sic usque ad praedicitam Portam Capua nam perductus est. Continuo Presby teri,&Ciuitatis Clerus ad eandem Portam obuiam exivit, & eum Hymnis,& Laudibus ad astra leuatis Ciuitatem introduxerunt. Quatuor illico viri nobiles habenas equi,& pedes Regis ipsius tenetes, alij quatuor usq; ad Episcopium Civitatis Regem illum introduxerunt. Frequentiam vero populi per plateam incedentis,& mulieres viduas,coniugatas,& virgines per fenestras existe es, Lector, si aspiceres, miratus assi mares,Imperatorem,aut Regem alium , siue Principem tali sub honore, & gaudio nunquam Civitate Neapolim ingressum fuisse. Quid multa Rex ipse tali,& tanto honore ditatus ad Episcopium descendit,&in Camera Archiepiscopi hospitatur,die vero altera adueniente,totam intrinsecus Ciuitatem, &foris Rex ipse equitauit, & palatia, & aedificia circumspexit. Inde nauigio parato ad Castellum Sancti Saluatoris Ciuitati proximum ascendit,& Ciuibus Neapolitanis ibi vocatis,negotia quaedam cum illis de libertate Civitatis,& utilitate tractauit. Donauit insuper unicuique militi quinque modia te rae,& quinque villanos,& promisit eis , vita comite,

munera multa,&possessiones largiturum. Interea noctis silentio praefatus Rex totam Civitatem Ne polim extrinsecus metiri fecit, cognoscere volenS,

quantae esset circumquaque latitudinis; inuenit itaque

426쪽

s a FALCONIS BENEVENTANI

itaque studiose metiendo in gyrum pasius duo mis,lia tercentum,& sexaginta tres. Et passibus illis ita inuentis,dum populuS Ciuitatis aggregatus esset,in eius conspectu quasi dilectionis affectu, eos interr gare carpit,virum scirent,quot passus Ciuitas illoruper circuitum habuisset, qui, ultra quam credi potest admirantes,senescire profitentur. Rex autem sicut studiose inuenerat, mensuram passuum, quos Ciuitas eorum tenebat, patefecit. Vnde populus

omnis Regem ipsum sapientiorem alijs antecessorisbus, & studiosiorem praedicabat,& quod nunquam sectum fuerat, super Ciuitatis mensura mirabantur, quomodo Rex ille fieri contractasset. Et hisomniabus ita peractis ipse Salernum properauit,& ibi diem ,

bus non multis moratus, quarto die intrante me

sis Octobris nauigio parato mare ingressus est,deinde Panormum festinauit. Dux vero filius eius in Apuliae partibus remansit, & Princeps alter eius fiblius apud Ciuitatem Capuam mansitauit. Cumque ut praediximus,praedictus Rex Rogerius monetas illas superius dictas introduceret, Domino Ioanni Subdiacono Sanctae Romanae Sedis Beneuentano Rectori,& Ciuibus Beneuentanis delegauit,ut mo netas illas infra Ciuitatem suscipiat,quod risdictus Rector audiens mirabiliter contristatuta Aiebat quidem Rector ipse,quoniam sine Domini Papae licentia monetas illas recipere non posset,praecipue cum ad totius italiae mortem monetarum illarum introductio spectaret. Tandem communicato consilio

Rector praefatus praedicto Pontifici Regis edicta mandauit, ut quid super his negoths esset agendum mittere dignatetur. Pontifex itaque Innocentius

427쪽

his auditis, ultra quam credi potest, condoluit, &super Regi togerii execrandis actibus mirabatur. Confestim Beneuentanis mandauit literas suas ita continentes: Facta Regis, ct manetarum suarum

inventiones,ci a vobis accepimus ab aliis nobis in veritate referentibus ivnde mandamus, ut non te reamini neque iam mentes vespas moneatis, quoniatranstura sunt,, cito possunt emendari. Nos autem circa v ilitates vestras quotidie inuigilamus. Literis talibus acceptis,& lectis,gratiarum egimus actiones,& aliquantulum roborati respirauimus; de his actis praefatus Pontifex Innocentius ad Regem transmia sit Rogerium significando, qualiter totus populus Italiae, & extra de introductione monetarum istarudoluisset, & quomodo ad semis affictionem deudi

Hactenus Codex Beneuent. papyraceus.

FINIS.

428쪽

Grauiora errata sic corrigito;

Pag. 33. lin. 32. traderet. lege traberet si aso. Aquis. Aquis

s salli. Melchi Melchim

ag. d Castello in Castello

a8. quod

quid

i scio a S. vocatis vocatum 2 3 2 p. mintis ventisatio

. Infulam simulam

s, gloriosis gloria s

a S. Eusta . Eustacti .

SEARCH

MENU NAVIGATION