Antiqui chronologi quatuor Herempertus Langobardus Lupus Protospata Anonymus Cassinensis Falco Beneuentanus cum appendicibus historicis. Ab his variae exterarum gentium in Neapolitanum Regnum irruptiones, praelia, ... veridico stylo describuntur. Nun

발행: 1626년

분량: 432페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

411쪽

quantus luctus omnium, & virginum, & viduarum, puerorum,S senum utriusque sexus,&militum, Ciuitatem illam inuasit, quem si radicitus describere tentarem nec dies sufficerent nec copia describendi. Barensis itaque populus S Tranensis, Melphiens , Canusinus, & omnes, qui sub eius dominio , &protectione confidebant,consolatione oblita, crinibus euulsis pectoribus laniatis.& genis, ultra humanum modum lugebant. Lugebant enim Ducem

piissimum,& Patrem uniuersorum,qui totius sui Ducatus habenas dulcedine, & humanitatis suauitate, furore omni deposito disponebat. Quid multaJ de mortis illius compassione inimicorum etiam acerbitas,& de eius prudentia condolens, lacrymansque compatiebatur: sicque tota fere Italia de eius pro-a bitate,&praeliis, horis omnibus recitabat. Audiens autem prq nominatus Rex Rogerius Ducem Ra inul-phum, virum bellicosum , & magnanimum ex hoc mundo obijsse, vanitatis, & elationis spiritu accensus ultra humanum modum gauisus est . Gauisus

utique,ct morte communi oblitus exqstuat,animoq; concipiens,vi exercitu congregato Apuliae fine si

siliat, eamque suae submittat ditioni, & fidelitati. Quid multae septem nauigijs armatorum paratis,&auri, argentique magnitudine ditatis, die septimo stante mensis Ma ij, Salernum transfretavit. Contimnuo Clerus omnis,& populus Salernitanus Laudbbus multis, Hymmsque sonantibus Regem illum

suscepit. Nec mora, Rex ipse literas omnibus suis ci cum quaque manentibus direxit, ut armis eductis ad eum conueniant. Literis itaque eius acceptis ad imperium eius obtemperauerunt, deinde Rex ipse

412쪽

s 1g FALCONIS BENEVENTANI

exercitu congregato Beneuentum venit, & sic comtra inimicos expugnandos festinauit.

Hoc anno IV. Κalend. Iunii, mons ille,qui prope Ciuitatem Neapolim esse videbatur, ignem validu,& flammas visibiles proiecit,per dies octo,ita ut Ciuitates ei contiguae,& Castra mortem expectabant, ex cuius incendio puluis niger,& horribilis exivit,&vsque Salernum,& Beneuentum, & Capua, & Neapolim puluis ille a facie venti peruolauit,signis vero ille per dies octo visus est,de quo puluere Cives multi Beneuentanorum,& ego istius operis descriptor collegimus , per dies vero triginta puluis ille super terram visus est. Cumque,ut supra dictum est, Rex Rogerius exercitu congregasset, super Comitis Ciuitatem festinus adluit,& Ciuitatem illam acerrime expugnans suae eam alligauit ditioni.Comes autem fugam petens Troiam ingressus est. Deinde Rex ille Ciuitates,& Castra Capitanatae suae obtinuit pol stati. Dux praeterea filius praefati Regis Ciuitates

cunctas Apuliae,& maritimas ad suum couertit Imperium, pacem omnibus, &securitatem allirmans. Barum quidem Civitatem valde munitam obtinere non potuit; quadringentos enim milites Princeps Ciuitatis secum detinebat, praeter Cives quinquaginta millia habitantium. Dux itaque nominatus Ciuitatem illam Barum cognoscens,capere non posse, exercitu suo conuocato ad Patrem Regem Rogerium, qui in Troianis morabatur continibus peruenit,& eis in unum conuenientibus, studioserractare caepetunt, qualiter Ciuitatem Troianam

suae submittant potestati. atuor quidem millibus interiectis a Ciuitate Troiana Comes Rogerius Ariani

413쪽

Amnicum septingentis militibus de morte deo

ratis morabantur. Cives reuera Troiani cum extraneis , qui ad eos coniugerant prae timore nominati Regis Ciuitatem illam tuebantur. Rex itaque Ciuitatem illam sic a tantorum virorum virtute munita persentiens ad Castellum BachareZEa ibi vicinum ducentos milites dimisit pro Ciuitatis illius infestatione,& ipse cum Duce nominato filio suo, si in utq;eorum exercitu aduocato super Ciuitatem Arianu Comitis Rogerij venit. Continuo Rex ipse Ciuitatem illam obsedit, & lignorum machinas ad expugnandum eam fieri mandauit.Ciues autem,& miliistes, qui cum eis erant, nihil ex his, quae ingerebantur,metuebant,ducentos enim milites, & iginti fere millia armatorum in Ciuitatem introduxerunt. Rex itaque sic eam paratam, & munitam aspiciens castra amoueri praecepit,& furore comotus vineaS, oliuas,& arbores, & sata eorum, quae inueniri pol rant, incidi mandauit,& deuastari, & sic Ciuitatem illam dimittens biduo per confinia illius moratus est . Eodem tempore praefatus Apostolicus Innocentius pr*dictum Ducem Rainulphum obijsse audiens, satis, satisque condoluit,& consilio communicato urbem Romam exivit, mille Equitum cateruastipatus, & peditum multitudine copiosa, deinde ad Civitatem Sancti Germani peruenit. Cumque praefatus Rex Apostolicum illum Vrbe egressum persensit, Legatos suos praedicto Apostolico de pace mandauit,& voluntatem Apostolici ,& petitionem pollicetur perficere. Apostolicus autem Legatos Redetis honeste accipiens, Cardinales duos ad Regem is S s ipsum

414쪽

gso FALCONIS BENEVENTANI

ipsum transmisit, pacis,&dilectionis firmamentum describens,& ut ad Civitatem Sancti Germani Rex ipse festinaret.Quid multia Cardinales illos Reae ille

diligenter, & honeste accipiens, Ciuitatem Troi nam , quam obsidebat dimisit, &cursu rapido ad praedictu in Apostolicum cum Duce filio suo,& exercitibus suis festinat; continuo per Legatos suos ab utraque parte de pacis fidere intelloc uti sunt. Apostolicus itaque Principatum Capuanum a Rege phtebat , quem iniuste Principi Roberto abstulerat. Rex vero nullo modo Principatum illum reddere voluit, &sic per dies octo disceptatio talis inter eos habita est & his actis praefatus Rex suo omni exercitu coaceruato ad terras, quae filiorum Burelli v cantur, accelerauit,de quibus terris partem quamia

castrorum suae submisit potestati. Apostolicus autem,& qui cum eo erant, Regem illum in partes ibIas recelsisse cognoscentes, Caltrum quoddam n mine Gallurgum aggredi prccepit,&deuastari. Nec mora,praefato Reginunciatum est, qualiter iam dictus Apostolicus Callellum illud est et aggressus . Quid multae cursu rapidi isimo Rex ille ad terram Sancti Germani, ubi Apostolicus ipse morabatur , peruenit. En subito de Regis aduentu fama terribb. lis peruolat, & continuo castra Regis confixa sunt. Apostolicus itaque, & Princeps Robertus Capuamnus,& Romanorum militia Regis aduentum senties castra eorum omnia amoueri iubent, ut in securi ri parte manerent. Dux autem Regis filius, mille

sere equites accipiens sic Apostolicum discedente deprehendens infidijs constitutis supet Apostoliciivilites insiliuit,qui potentiam,& insidias sentient esterg

415쪽

terga vertentes fugam petunt ,& secundum vites per loca illa diuersa aufugiunt. Praesitus vero Princeps,&Riccardus de Sapacanina,& Romanorum multitudo euasit, multi veto militum,& peditum in flumine mortui sunt, multos in captione Regis fore audiuimus. Apostolicus autem Innocentius post suos omnes quasi securus incedebat. En ex improuiso militum caterua eum aggreditur: heu dolor' illum comprehendunt, omnique suo thesau, ro,& ornatu diuiso, ducunt illum ante Regis aspeetum,& sic contumelijs ditatum, captiuum illum intentorio,quod Rex illi transmisit, intromittunt: &consequenter Apostolici Cancellarium Atmericum, di Cardinales captiuos perducunt. Decimo autem die stante mensis Iulij, Potifex ipse Innocentius captus est O quantus luetius,& moeroris abundantia

mentes fidelium, &Ciuitates Apostolici inuasit,ssi radicitus describere vellem, nec dies, nec tempus suificerent. Quid multa e Continuo Rex ille per

legatos suos Pontifici Innocentio , quem captiuum tenebat,suppliciter,& vltra quam credi potest, mandauit humiliter, ut pacis, S concordiae manum componat. Apostolicus itaque se destitutum virtute armis,& desolatum aspiciens, precibus Regis,

S petitionibus astensit,& capitularibus, & priuilegiis ab utraque parte firmatis. Rex ipse,& Dux filius eius, ct Princeps septimodecimo die stante mensis Iulii ante ipsius Apostolici priuentiam veniunt , &pedibus eius aduoluti misericordiam petunt, & ad

Pont)ficis imperium usquequaque flectuntur. Continuo per Euangelia hi mauerunt B. Petro, & innocentio Papae,et uulue successoribus canonice intra

S s a tibus

416쪽

gar FALCONIS BENEVENTANI

tibus fidelitatem deserre , eae teraque, Quae conscript i sunt. Regi vero Rc gei io statim Siciliat Regnum per vexillum donauit eius Duci filio Ducatu Apuliae, Principi alteri salio eius Principatum Capuanulargitus est. Die vero illa, in qua praedictus Apostolicus pacem cum Rege firmauit,B. Iacobi Apostoli festiuitas celebratur vi I. Κ alendas Augusti. Et his actis, Missa solemnia celebrauit Apostolicus ipse ubi satis, abundeque de pacis continentia tractauit. Laetitia igitur, & gaudis abundantia uniuersos ii hau sit, & c lorum Regem magnificates super pacis

filmatae,& concordiae dextra laetati sunt. Beneue ranus itaque populus pacem audiens firmatam, &Regem voluntati Apostolici alligatum, tanto ga dio,&exultatione triumphat, quod si ex toto describerem,deficerem in tempore,& locutione. Apostolicus igitur,pace firmata cum nominato Rege , . Beneuentum ingressus est die Κalendarum Augusti,quem Beneuentanus populus honore multo, &deuotione cordis suscipiens,quasi B. Petrum in ca , ne aspiciens, laetatus valde gaudebat. Rex autenta. 3foris Ciuitatem Beneuenti castrametatus est, quia

Rex usque ad Portam Sancti Laurentii cum Domino Apostolico comitatur. Die vero ipsa ad Vesperam Rex ipse Ciuitatem ingreditur,& Curiam Do- mini Papae ascendens,cum eo aliquantum moratur, hdeinde ad Episcopium pergit,& B. Mariae Basilicam& Bartholomaei Apostoli ingrediens pro salute sua oravit. Intrauit quoque Monasterium b. Sophiae,&, ante Astare S. Mercuris se prostrauit. Inde procedens claustra Monasterii, di Dormitorium, Refectorium perambulauit,& Monachorum orationibus

417쪽

se commendans, Ciuitatem exivit per Porta Summam,& ad castra gaudens remeavit. Rostem annus aurem . qui contra voluntatem Apostolici quotidie pii gnabat, Archiepiscopus a Petro Leonis consecratus,de Beneuento expulsus est,& miser ipse cum Domino Rege festinauit. Et his actis Castellum , quod Ros manus ille ad Portam Summam fabricari iussit, Dominus Papa deliruxit:& in his diebus Ciues

Neapolitani venerunt Beneuentum,& Ciuitatem

Neapolim ad fidelitatem Domini Regis tradentes Ducem filium eius duxerunt, & eius fidelitati colla

submittunt. Praefatus pra terea Rex, exercitu amoto,

Troiam adluit,& Ciuitatem ipsam scit submisit potestati; Episcopus autem Troianae Ciuitatis Guillelmus nomine , O populus Ciuitatis Legatos praefato delegauerunt Regi, ut Ciuitatem ingrediatur, & inister suos fideles,& amicos honeste maneat, & secure. Rex vero, Legatis acceptis, Non Ciuitatem , inquit, ingrediar, donec traditor ille, Raynu phus scilicet, inter vos manserit. Continuo qui missi fuerat, Ciuitatem regressi Regis intentionem omnibuS patefaciunt' licet dolore commoti CiueSex tanta Regis responsione, quatuot tamen militibus praeceperunt, ut sepulchro fracto cadauer Ducis Ra inul-phi extraheretur, & extra Ciuitatem educerent, ut

furore Regis sedato, ad eos pacifice ingrediatur. Iusserunt etiam inimici Ducis praefati cuidam miliati nomine Gallicano , qui Ducis illius fidelissimus fuerat,vt ipse Gallicanus ob iniuriam Ducis defuncti &eiusdem Gallicani dolorem, tumulum frangeret, & Ducis ossa pelli, &foetori adhuc circumplexa manu sua extraheretiqui Gallicanus timore coa-

418쪽

ctus,& ne tanti Regis furorem incurrat,(heu dolor quasi mente hilari cum alijs, Ducis ossa inuoluta , ut diximus,eduxit. Continuo in collo Ducis desuncti funem ligari fecerunt,qui eius inimici extiterat, S usque ad Castellum Civitatis per plateas traxe runt, deinde reuersi usque ad Carbonarium foris Ciuitatem, ubi stagnum luteum, putridumque in rat, Ducis ipsius suffocauerunt cadauer,heu nefas,&dictu mirabile,totam protinus Ciuitatem,timor, &luctus invadit,quod unusquisque mortem optabar, di amicorum Ducis ipsius,& inimicorum (Regem quidem testor aeternum, Iudicemque saeculorunc) tale,tantumque factum horribile in generationibus praeteritis, & inter Paganorum sectam nunquam legimus accidisse. Haec siquidem crudelitatis pote

ita quid Regi illi profuit quae victoria, vel maiestatis gloria ei successii sed ut mentis suae furorem p care desiderans,quod non potuit exercere in vivem tem, operatus est in defunctum. Revera dum Dux praedictus vixerat. licet cum paucis adesset, ipse thmen Rex nullo modo circa Ducis ipsius aciem , ct si eum decem millibus armatorum initaret, propi quare audebat. unde ei visum fuit,mentis suae rabiem aliquantisper fore mitigatam . Sed redeamus ad causam. Dux itaque Regis illius filius factum huiusmodi audiens ad Patrem accessit audacter,& facti illius ordinem redarguit ,& precatur Patrem, uti pullulae Dux ille dehonestatus traderetur. Rex igitur Ducis filis fauens orationi sepulturae illum tradimandauit;&his actis Ciuitatis populus, ut ingrederetur ad eos expectabat,sicut promiserat. Qui nec sic voluit Ciuitatem Troiam introire, sed castr . inde

419쪽

inde amouens Ciuitatem Barensem adluit, quatri terra, marique obsedit. Cumque praedictus Apost licus ciuitatem introisset Beneuentanam omnem

ordinationem a Petro Leonis factam deposuit, & a Rossem anno et die vero Assumptionis S. Mariae, & in passione B. Bartholomari Episcopium descendit, &Missarum solemnia honeste celebrauit; & his actis, praedietiis Apostolicus a Romanis saepe vocatus, secundo die stante mensis Septembris,iter arripuit,&,

Domino fauente,Romam repedavit. Hoc anno Gregorius Beneuentanus Antistes a Domino Papa Innocentio consecratus Beneuetum

intrauit secundo die intrante mensis Septembris, &Dominus Papa Guidonem Diaconum Cardinalem Rectorem Beneuenti ordinauit. Audiens autem Populus Romanus Domini Papae Innocent ij ad ven. tum cateruatim obuiam exivit,& illum gaudio m gno' honore suscepit, deinde eum hortabatur, vi pacem,quam cum Rege Rogerio posuerat, consilio

eorum confringeret. Apostolicus autem nullo modo petitionibus eorum consentire voluit; dicebat quidem sic Domino placuisse,quod per eius captionem pax huiusmodi facta suisset. Cumque ut supra dictum ell, praefatus Rex Giuitatem obsedisset Bate-sem, Innocentius Papa, cum intra Quitatem esset Beneuentanam,Episcopum ostiensem virum valde venerabilem ad Civitatem Barensem delegauit, populum Civitatis monendo, ut ad Regis fidelitatem colla submittant,& eius voluntati famulenturi. PGpulus autem Barensis, ut erat superbi animi , & elationi suppositus,Episcopum illum, ut Ciuitatem in- grederetur nullatenus est passus, dictis quoque eius nullo

420쪽

ssis FALCONIS BENEVENTANi

nullo modo credere pertentauit . Quid multa Episcopus ille reuertens,Barensis populi ferociam,& elationem Domino intimabat Apostolico; inde, vidictum est, Dominus Papa Romam reuersus est. Rex igitur Rogerius populi illius Barensis aspiciens superbiam, consilio habito, machinas lignorum , &eurres triginta sere ordinari praecepit, ut Ciuitatis muros, & munitiones prosternat s quibus peractis prope Ciuitatis murum machinas illas appropinquari virtute multa mandauit,& continuo turres,&muri Ciuitatis prostrati frangebantur, palatia etiam Civitatis, quae prope Ciuitatis murum intrinsecus erant fracta,ruebant; sicque duorum mensium spatio Augusti videlieet, & Septembris ruinam illam, S timorem passi sunt, famis etiam asperitatem , &sitis sustinentes, panem unum sex romesinis emebat,

carnem,ut audiuimus,equorum comedcbant. N

uissime autem tum pro fame, tum pro populi sedi,tione, quae inter eoS orta erat,quosdam ciuium cum Rogerio de Surrento, Princeps Ciuitatis, Iaquinus nomine,ad praefatum Regem mandauit,addens in mandatis,quia Ciuitatem animo libeti ei redderet, dummodo securi circa eum, pace accepta,consistati& Rex captiuos Ciuitaris,quos habebat, eis reddat, similiter homines Regis, quos Ciuitas habebat, di, mittat. Nec mora, pactio talis, & ordinatio & Regi placuit,&Ciuitati,sicque Ciuitatis populus, pace accepta, acquieuit,&, sacramentis datis, pax constututa apparuit. His ita peractis, en adest miles quida, cui praefatus Ciuitatis Princeps oculum euelli praecepit,pedibus Regis prostratus orauit,ut iustitiam

sibi de Principe Barensi faciatiqui lumen oculorum sibi

SEARCH

MENU NAVIGATION