De supremis parentum votis Von der Eltern letztem Seegen. Praeside ... Martino Hassen ... die 3. Octobr. 1742. disputabit auctor M. Gottlieb Mullerus ..

발행: 1742년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

Esupremis Parentum votis hic disputaturi,

id ante omnia agere debemus, ut, quoniam nomen uoti multiplicem habet significationem, ea, quae huius demum loci est, indicetur. Quippe accipitur aliquando pro quadam promissione, seu sponsione, nunc pro re ipsi, Deo dicata, modo pro uoluntate animique sententia, tum pro nuptiis, unde pediuulgata est phrasis, uota secunda, seu secundae nuptiae, tum denique , uuigari tamen sensu, idem ualet, ac suffragium. Quem uero sensum nomen uoti hic habeat, facile intelligitur, nimirum nobis significat precationem, seu apprecationem, qualem significationem CICERO quoque adhibet, uota cum precibus coniungens in orat. pro Plancio, c. XLI. Ea uero uota

dicuntur suprema, quae fiunt circa mortem, et a moribundis, non multum ante, quam diem obeunt supremum, et, tanquam extremum, seu ultimum humani cuiusdam assiectus testimoniisum, concipiuntur. Quos autem nomine Parentum appelle- Λ a mus, Diuitigod by Cooste

3쪽

mus, facile pariter intelligi potest, uidelicet non eos solum, qui primi sunt gradus, ut pater et mster, sed illos quoque,

, qui sunt ulteriorum graduum, hos quidem remote, illos uero proxime, quemadmodum liberorum etiam nomine non filius . tantum et filia, uerum ii quoque, qui inferiorum sunt gradu.um, comprehenduntur. Sunt uero Parentum uota ea, quaeliberorum, non sui ipsorum, causa faciunt. QuUdo autem huic, vel illi aliquid apprecamur, ponendum est, talem apprecationem, seu tale uotum, non nisi ex affectu quodam animi nostri oriri, qui cum duplex sit, unus amor, alter odium, duo plex etiam apprecatio hinc existit. Vota enim fiunt uel pro aliquo, eX amore, uel contra aliquem, eX odio. Proinde CD cxllo in orat. in Pisonem c. XIX et XX, tum bona, tum mala, nos alteri posse apprecari, assirmat. Idcirco apud Iudaeos quoque uOX nunc in bonam, nunc in malam accipitur

partem, quod, licet CLERI Cus in Bibliothselecta T. XXIV, p. 2I, causam huius antiphrastos in coniugatione Piet quaerat, significationi tamen generaliori est adscribendum, ubi uerishum P generatim sumtum, nihil aliud designat, nisi precari, apprecari alicui aliquid, id quod RAMBAc prius inte. gre satis explicat in Institui. Hemen. sacr. p. 27I. Quae cum ita sint, et uota parenthm utramque admittant significationem, in promtu est ratio, cur duo huius commentationis capita constitui debeant, unum de uotis paremumsupremis pro liberis, alterum de uotis paTentum δε emis contra liberos.

4쪽

SVPREMIS PARENTVM VOTIS

PRO LIBERIS

g. IIIota Parentum pro liberis suprema sunt apprecationes se. Dosiis iis' licitatis, diuinitus impetrandae, liberis a parentibus, morti 'proximis, factae. Communis quidem dicendi consuetudo uocem benedictionis, qua eiusmodi uota appellantur, intro duXit, attamen uox is haec, ex sacra potissimum disciplina hue translata, significationem, ueteribus ignotam, adscivit. Huic respondet nomen Germanicum, Segen, unde habentur locutiones, Ur hat thm den letetten vaeterlichen Segen erihellet, se hat thm noch Σuleteti thren mulierlichen Segen gegeben, aliaeque similes.

g. II

Eiusmodi uotorum uaria passim exempla, tum in sacra histo-G-Maria, tum in ciuili, occurrunti. In sacra quidem exemplum ' - praebet Iacobus, Patriarcha. qui, morti proximus. ea filiis suis apprecatus est, quae, certe euentura esse, ipse diuina qua.dam uaticinatione praedixit. Dauides pariter, uates ille Regius, imminente morte, filio suo, Salomoni, Dei gratiam, et speciatim Regii fastigii δignitatem, ad posteros transituram, ita promisit, si obedientiam, Deo debitam, conseruaret. FAciuili autem historia duo potissimum exempla illustriora ari. ramus. Vnum est, quod Fridericus Bellicosus, Princeps Elector SaXOniae, reliquit, quippe qui pro Friderico Placido et Guillelmo, filiis, eiusmodi protulit uota, quibus praeclaras simul uirtutes, pietatem, concordiam, commodi publici studium, prudentiam, aliasque commendauit, uid. BIRC ΝII Mech-

5쪽

Ischer Helisev - Salii, P. II, p. ao, sqq. Alterum exhibet Magdalena Sibylla, Ioannis Georgii I, itidem Principis Electoris,

uidua, quae pro nepote suo, lo. Georgio IlI, circa mortem uota secit , praeclara utique et memoratu digna. Etenim uer- ha haec fere fuerunt, Wenn er, uidelicet Ioannes Georgius,

Cur et Φηρ' Darentes igitur 11 sunt, qui uota eiusmodi pro liberis faci- ita ista unt. Quod quidem cum naturae, cum officio parentum sociam. plane conuenit. Naturalis enim Parentum ιτοργὴ, seu amor

ipsorum erga liberos innatus, ad nihil magis sertur, quam' ad perpetuam constantemque liberorum felicitatem. Liberi uitam a parentibus acceperunt, stimulque tacitam cum uita de educatione sua promissionem. Quando igitur Parentes, deliberorum solliciti educatione, uitam cum morte coguntur commutare, atque adeo educatio, uictus, cultus, institutio fidelis, sapientum denique consiliorum subministratio cessant, Parentes, sub finem etiam uitae suae, summum erga liberos amorem documentis quasi ultimis declarant, suoque sarissaci uni officio, cum uota pro liberis proserunt, precesque ad Deum pro eorum salute sundunt. Ecquis enim praeter Deum est, cui meliori eos tradere deberent iure. A quonam ua. ria pro ipsis bona, eaque necessaria, impetrare possunt, nisi a summo ac praepotente Numine. Bona illa, quae Parentes

moribundi suis optant liberis, ad persectiorem illorum statum,

6쪽

PRO LIBERIS.

siue in hac, siue in altera uita, pertinent, adeoque aut animum respiciunt, aut corpus, aut denique liberorum fortunam. Animae. hona tam naturalia, quam supernaturalia, ad intellectus pariter ac uoluntatis perfectionem ualent. Quando igitur Parentes haechona prae ceteris omnibus in suis uotis pro liberis sibi pro posita habent, conuenienter omnino naturae animi agunt, utpote qui pars hominis nobilissima existit. Alia uero bona cor pus attingunt hominis, eiusque persectioni conducunt. Quae Corporis persectio, ut cum celeberrimo SCHvBERTO iunitos praei. g. 333, loquar, consistit in membrorum promtitudine ea insequendi, ad quae naturalem habent aptitudinem. Quidni et haec uota, quae corporis persectionem, uitam Iongam, sanitatem, aliaque bona comprehendunt, Iicita sint, et naturae corporis consentanea, cum Parentum fit curare, ut ualeant liberi, ac tales evadant, qui, integra cor poris constitutione, huius uitae felicitatem percipere, reique publicae ac priuatae suas praestare operas possint. Accedit, quod, cum in lege diuina liberis, pietati in Parentes deditis, Ionga annorum series promittatur, id quoque, ubi Deus Pa rentum optatis respondet, amoris diuini indicium, contrarium uero odii signum, habetur. Alia denique bona ad strutum hominis externum spectant, et bona sortunae nuncupantur. Quin uota, pro eiusmodi bonis concepta, etiam iusta sint, nemo dubitabit. Cum enim Parentes ad ea, quae ad uitae liberorum sustentationem, aut ad animi corporisque per sectionem, necessaria uidentur, procuranda sint obltricti, a Deo autem benignissimo omnia hona impetrari debeant, cur iisdem Parentibus non esset permissum, opes, bonam fiam4m, aliaque fortunae bona liberis apprecari. Monere tamen' hic

debemus, magnam ea in re adhibendam esse moderationem, ut nimirum naturae horum bonorum animi, corporis, fortunae agatur conuenienter. Quemadmodum enim magnam

in illis deprehendimus dissimilitudinem, sic uota quoque dissimilia

7쪽

smilia existunt. Quodsi igitur uota haec pro liberis, debita

reum circumspectione, fiunt a Parentibus, et ubi vota haec a Deo habentur rata, tantum abest, ut eXinde hominum socie itas, aut respublica detrimenti quid capiat, ut salus reipublicae mirifice potius amplificetur. Cum enim ei, pro quo uota concipiuntur, certa quaedam conditio sit proposita, selicitas huius damno alteri nequaquam esse potest, id quod ex singu- Iis illis bonis, modo commemoratis, posset facili demonstrari negotio. Quid religio nocet, quid sapientia, quid comporis robur, quid aliena sortuna, iusto modo adhibita. Profecto nihil. Taceo iam emolumemum, quod respublica capere inde potest, neque dicam de incitamento debitae erga Parentes pietatis, quod bona illa, huic illiue homini tributa, aliis dare possunt, certum utique est et indubitatum, bona horiminum ipsorumque selicitatem haud raro aliis prodesse. Et illa ipsa liberorum felicitas cum finis sit uotorum, a Parent,

bus moribundis nuncupatorum, ad finem uero obtinendum legitima adhiberi debeant media, manifestum est, talia Parentum suprema pro liberis uota omnino iusta esse censenda. Ipsi autem Parentes, quando moribundi uota faciunt pro libe- .ris, uel ore ea proserunt, uel scriptis, uelut tabulis, supremam illorum uoluntatem complexis, eadem consignant. Saepius autem hic fieri solet, ut Parentes moribundi praesentium liberorum capiti manus, dextram potissimum, imponant, uota pro iisdem ore facientes. Non quidem desunt, qui, ritum hunc ex instituto quodam diuino prouenisse, arbitrantur. In horum tamen classem minime reserendus est GROTTAE, quem

Io. CLERICus in Biblioth. uritu. et his. T. I, p. I36, ideo

laudat, quod cum illis non consenserit, sed consuetudini potius, praesertim Iudaeorum, huius ritus originem adscripserit. J' ai trouVε, ait Grotius, par la lecture, que l'impositiondes mains Eloit une ceremonie Judatque, quis'etoit introduite, non par que ue tot divine, mala par la coutume, toutes tes

8쪽

stis, que l'on prioit Dieu pour quelcun. Symbolicam imposi.tionis manuum addit significationem perquam elegantem, Certes Iesse, pergit GROTIVS apud CLERICVM, priolent Die quest pulsiance accompagnat cet homme Ia, comme les mains, qu'on metto it fur se tete, et qui sitoient te symbole de la pulssance diuine, elotent unies a luy. Iacobi certe, Patriarchae. pro filiis Iosephi, manibus iisdem impositis, uota facientis, exoemplum huc spectat. Illam ipsam tamen consuetudinem ante Iacobum. Patriarcham, inualuisse, ex Iosephi agendi rati. αone colligi potest, quippe qui, huius se consuetudinis non ignarum fuisse, saris ostendit. Vbi tenendum simul est, manus dextrae impositionem magis, quam sinistrae, symbolicam fuisse. Quam etiam symbolicam manuum impositionis signi, ficationem CAMERARI Us Cent. II oper. horar.sulas cap. XL VI, p. I96, eXplicat. . Obseruatum est, ait, eos, qui hinnedicere solebant, impositis manibus, significare uoluisse auxilium et fauorem Dei, ideoque eum, cui imponebatur manus, denotare uoluerunt, esse sub seuore et protectione Dei, et benedici a Deo. In benedictione optabatur auxilium et fauor Dei. Conserri quoque hic meretur Illustris Icti, CH Rrsae. NIL DUO GELII, dissert. de iure manus dextrae, sere. III, 9. 4, et de praerogatiua manus dextrae ac uirtute, cuius supra meminimus, uideri potest IO. IAC. SPEI DELI.

vs in Notab. Iurid. bi t. polis. selectis fis uocem , p. 46a.

Esscitur autem hisce supremis Parentum uotis, pro liberis factis, ut liberi bona illa, quae Parentes sunt apprecati, certa

sub conditione consequantur. . .

Non uero est, quod de eiusmodi uotis suse disseramus, quae veram effectu destituuntur. Sive enim id Sapientiae diuinae, si 'ue Parentibus, aut Liberis, siue denique Votis ipsis, perperam

9쪽

conceptis, sit tribuendum, eXperientia tamen edocti, scimus, nobis non semper ex uoto euenire omnia. Itaque, si de evemplis, supra allatis, iudicandum nobis emet, uix ac ne uix quidem possemus impedire, quo minus de eorum euentu certis subdubitandum sit rationibus. Quod quidem ad uota Fri. 'derici Bellicosi attinet, ea ideo, quod ipsius filii, admonitionis Parernae mo obliti, conditionem, a Patre moribundo proopositam, omiseriui, non fuisse impleta, indeque permagnas pustea turbas inter fratres extitisse, plane constat. Magdalenae Sibyllae autem uota a Deo rata suisse habita, eatenus concedendum est, ut nec Serenissimorum Georgii I I I Maiorum singularis sapientia, uirtus eximia, fortuna amplissima et praeclara in . coetum Christianum merita deprimantur, nec Io. Georgii II l laudes, alioquin insignes, cum Maiorum ipsius dispen, dio, extollantur nimis. i

Instituti ratio nunc postular, ut, quoniam liberis id plerum

que euenit, quod parentes iupremo quodam uoto iisdem sunt apprecati, in causam inquiramus, unde uotorum pendeat effectus. Sunt, qui moribundis quandam uasticinandi facultatem tribuunt, eamque menti hominum, si non omnium, certe nonnullorum, eX eorundem Opinione, insitam, infirmam licet, corporisque contagio impeditam, at talem tamen, quae, cum anima crassa liberari mole, et suis quasi uinculis exul in.ciperet, sese exerere uideretur. Respondet uero illis Io.

FRANCis Cus B vDDEVs in disert. an naturali homines polleant uaticinandi facultate, β. XXIII, ubi tradit, solum

Deum sutura fortuita cognoscere, et homines eadem docere, in moribundis, eisque piis ac sanctis Dei uiris, qualest in sacris li. teris sint commemorati, id demum fieri eam, ut uideretur, ob causam,quia aumuo ipsorum ad diuinitatio consortium tum pro

pius

10쪽

mus euehatur, corporis quippe uinculis exsolutus, in mori. hundis autem impiis ac gentilibus elusionem adesse Satanae ac dolum. Vorum hae inire magna opus est circumspectione, ne quid inter uaticinationes reseratur, cuius sufficiens ratio insignis historicis let moralibus est, aut quod casu tantum aliis quando euenit. Quanquam enim, reuelationes diuinas in re. bus historicis dari . malorum item angelorum eXperientiam in

rebus naturalibus ac moralibus, eorundemque subtilitatem, cuius ope hominum, sibi indulgentium, phantasiam mouent multa, huc spectantia, efficere posse, in dubium uocare nolumus, talis tamen futurorum praedictio, quippe rarior atque inis certior, in pausissimos cadere existimanda est. Qua quidem in re uehementer placet distinctio GODO FREDI POL. EARpi MVLLERI inter facultatem praesentiendi consequentias quasdam naturae suae, licet praecaueri et impediri pollent, si Mater facultatem fraenoscendi omnia aliorum faeta et fata, priorem facultatem uir doctissimus concedit,posteriorem

uero negat indisset t. de divinatisiuibus in ciuitate prohibitis,

Part. ILζrofecto in moribundia plerumque cernitur singularis quidam rerum praesentium praeteritarumque nexum pGrspiciendi conatus, ut Mimirum futura necessariorum suorum fata hinc colligere possint. luculentissimum huius rei exemplum. walterus frevereuX, F.sselliae Comes, cum morti esset pro

ximus, adstantes rogauit, ut filium, uiX tunc decennem, moneorent, tricesimum sextum aetatis annum sibi semper ob oculos proponere, tanquam uitae metam supremam , uid. G v I L.

CAM DE Nus in Anna ad A. i 76, p. a D ubi haec uerba

hoc loco praecipue obseruanda, addit, Quam, uidelicet me. tam uitae supremam, nec ille, nec pater, superarunt, et filius quidem ne attigit. Walterus enim ille tum patris, tum suum ipsius diem respexisse emortualem, atque ex hoc annum silii fatalem collegisse quodammodo uidetur. Ecquid uero uous

B a ' tunc

SEARCH

MENU NAVIGATION