Opuscula eruditiss. domini L.C. De Decker S. theol. licentiati in universitate Lovaniensi nec non ecclesiae metropolitanae Mechliniensis canonici quorum elenchum sequens pagina exhibet Baianismi historia brevis, continens plurima facta passim ignota,

발행: 1703년

분량: 81페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

6 Refexiones. Facultatis heologicae Roma missum asservatur in ejusdemFacuit tis archivo. Ex quo exemplari etiam corrigendum est , quod interdum inveniuntur appositae Propositionibus hae particulae, dicit , docet &C. aut quod interdum invenitur alius numerus quam 76. Propositionum. aut earumdem varia distinctio. Proinde licet concederetur quod aliqui delatores calumniose aio Propositiones plurimas assinxissent, nullae tamen idcirco calumniae in Bulla continerentur , neque Bulla

posset idcirco dici subreptilia. Imbialis est ista Bulla, ut subreptilia esse non potuerit. Nam in Pomtificia quidem Rescripta Iustitiae aut Gratiae, vel in alia ejusmodi, fu,

reptio cadere potest; non autem in Pontificias Constitutiones ad doctrinam Ecclesiasticam pertinentes: quidem etiamsi supponeretur Pontificem illas edentem errori obnoxium eue. Unde etiam Consi,

tutiones istae non ad alicujus partis

72쪽

RMeriones. et instantiam , sed motu proprio ,

ex certa scientia emanant, etsi quidam importunis, artificiosis di falsis allegationibus illas effagitaverint.

Item Gregorianae.

N Ulla est ambigendi ratio quin

Bulla Plana consileto modo Promulgata fuitiet, nisi Pontifex in lavorem Baii, Cardinalis GranveLlani verbis in initio relatis exoratus, eundem Cardinalem delegisset ut per se vel alium illud quod optimum judicaret, exequeretur , faceretque quidquid decreturus erat, abonantia hus observari Quamobrem etiam Baius , qui sibi non esse traditum Bullae intimatae, sed solorum articulorum exemplar in Epistola Apologiae suae praemiis conquestus fuerat, postea tamen, teste Morissonio in litteris arite citatis, rio Junii 1s69. datis, eidem Morillonio as 1 senis

73쪽

6 Resexiones.sensit, causanti quod nec ipsi nec ejus Adversariis exemplarBullae re ditum esset. eb ubd Pontifex rem istam silenti, piri cuperet. Et sic quidem consilium istud approbavit Baius , ut nunquam ipsi contigisse

legatur ut dubitaret Cuti certe dubitari nequit utrum Pontifex , ob rationes animum ejus moventes, posiset Bullas suas exequendi modum aliquem adhibere qui formulis con- su etis non oret adstrictus. Accedit quod Constitutiones doctrinales, cum non statuant jus novum , sed

tantum declarent, non egeant se

mula consuet publicationis; neque quid amplius hac in parte requirant quam quod illas revera emanavisse

compertum si Et utraque ista ratio similiter ostendit quidnam de Gregorii XIII. Bulla , quantum ad

similem consueta sermulae dese etiam sescensendum Denique ex

abundanti hi observandum est, quod ritu solemni promulgata fuerit Urbani VIII. Biilla Ineminenti, cui

Bulla

74쪽

R exiones. 69Bulla Plana inserta est,is cui tanquam inserta habetur Gregoriana. REFLEXI V. Super confirmatione fui Fianae factaper Gregorium.

P vi nis nosse ait Gregorius XIII. debet oveniresub dio

ut ea quae RProecessoribus Uris emanarunt suadente maxim)sidei Catholicae conservatione ubicum,

ipsi opus es 'roducantur. Quare

nos tenorem Litterarum selicis recordationis Pii Papae . Praedeces soris Nostri in ejus registro repertum describi iraesentibus annot ri secimus qui talis est Pius Episcopus Servus Servorum Dei ad suturam rei memoriam Ex omnibus amictionibus4e. Caeterum volumus prosequitur dictus Gregorius utearumdemi nori sic inserto illa ipsi omnino fides adhibeatur ubicumque riuandocumque sive injudicio siue alibi ille fuerit exhibitus vel ostensus scut 3 illius

75쪽

ν R exiones. illius originalibus litteris praedictis adhiberetur si ipsae exhiberentur vel ostenderentur. Hactenus GregXIII. Cum itaque ad Gregorii XIII. -- res a fide dignis perlatum esset non deesse inter heologos non modo studiosos sed N Profestares, qui Atticulis in Bulla Plana damnatis auderent adhuc adhaerere, imo persuasum non paucis esse ullam hanc ab ipsa Sede Apostolica alta quando retractandam se hac una de causa idem Gregorius Bullam conficit Planam inserit, & insertam producit haec praefatus Provisionis

nosrae debet proUenire jub dio ut ea quae is Praedec oribus nostris

Emanarunt sua te maxi idei Catholicae constervatione tibicumque ipsa opus bis ducantur in terea Legatum mittit cum Brevi , postolico ad Doctores Theologos Universitatis Lovaniensis inscripto. quoiusdem et uberet adhiberi in iis omnibus quae ex Sedis Apostolicae nomine eis esset dicturus. Hic vero

76쪽

R exiones. ILegatus ex Sedis Apostolicae nomine dicit quod ad coercenda hujusmodi ingenia simulque ad eximendam vanam istorum si iturae aliquando retractationis spem ac expectationem , Gregorius XIII statuerit praefatam Pii V. Bullam sua quoque auctoritate confirmare, ArticuloS-que ibidem comprehensos iterato damnare, & sub gravibus poenis accensuris prohibere is ne quis hac in re constantem Sedis Apostolicae

voluntatem ac sententiam ignorare

posset, suam hanc cons mationis Bullam in qua altera Pii V comprehensa esset in Scholis hic Theologicis coram omnibus publicandam cc promulgandam esse atque ab omnibus Professoribus & studiosis S. Theologiae requirendum ut propri1

consessione eam se reverenter accipere fateantur, eique se parituros promittant. Et haec omnia executu Sest idem Legatus. Unde nec immeritb factum est attenta nempe Gregorii XIII. Bul

77쪽

' ret. R exiones.la, simul cum Brevi credentiae, dictis in gestis Legati ut neque cultra neque Baius , neque quisiquam alius de confirmatione per Gregorium secta tunc dubitaverit. Attamen postea libro Jansenti Iprensium Episcopi tanquam qui propositiones , Pio V. Gregorio XIII.

. damnatas contineret ac defenderet,

per Urbani III. Bullam Iu eminea ti, prohibito contenderunt aliqui hanc Bullam esse subreptiliam, inter alia probare conati lunt ex Oquod in ipsa perperant enuntiaretur Gregorium XIII. Pii V. Bullam com firmavisse, Marticulos iterato damnavisse. Sed haec objectio tametsi sorsan aliquando placuerit Cardin ii Pamphilion merit,ari. Sede rejecta fuit quemadmodum cista per quam exponebatur quod ipse Urbanus VIII. Academia: Delegatis expresse dixisset se diserte cavis nequis in Bulla troprio nomine expresso fugillaretur merit , inquam,in ista objectio ejecta fuit,

78쪽

R exiones. 73 cum etiam nec ipse Iasienius sed

liber Adoctrina in eo contenta, praeserentes Jansenium authorem nece cutoreS ejus, nec impressor, nec quisquam alius proprio nomine e

pressis sugilletur in ista Bulla. REFLEXI VI. Super aggaritione M. Baii

INxine novae editionis resertura testatio Egidii Baiici T. Doctoris in viri, ut ibidem asseritur amtegerrimae dei juxta quam attestationem Michael Baius ipsi Egidio Nepoti suo oribus sere post obitum mensibus, apbaruisse narratur, eidemque dixisse quod in statu salutis existens poenas lueret, non propter doestrinam sed propter De- canatum, nempe S. Petri Quoci calic perpendendum eaean illa nam ratio supposto quod sit vera coim firmet doctrinam quam M. Baius ante revocationem suam, an quam postea tenuit. Atque inprimis obse

79쪽

vandum, quod etiamsi inter articitos a Pio .damnatos non pauci sint qui ad Baium non pertinent, tamen inter eosdem etiam non pauci reperiantur quos ipsa ejusdem Apologia teste, tenuit docuit Aquidem inter hos aliqui sunt quos Augustinianos esse contendit. Sed anno Is 8O in Martio suos illosin reliquo omnes articulos in Bulla Pii . comprehensos publice damn vit paucisque post diebus idem scripto confirmavit expresse con, fitens plurimas ex iisdem sententiis in nonnullis libellis a se conscriptis Aeditis contineri S defendi etiam in eo sensu in quo reprobantur acique declarans ab iis omnibus recedere in damnationi a S. Sede factae acquiescere, neque posthac ullam earum docere aut defendere velle. Sicque M. Baius qui saepius

antea Pii V. Bullam acceptaVerat. quodammodo acquieverat , tandem adveniente oleto penitus acquievit, singularem idcirco humi-

80쪽

litatis, simul cruditionis laudem ab eodem Legato consecutuS. Neque reliquo vitae suae id est decem fere annorum spatio datis occationibus innumeris, quidquam isti suae consessioni seu declarationi contrarium adminis reperitur. Unde praetermissis etiam illis quae historiae n. I . de sermula doctrinae. n. 1 f.de censurae defensione narrata sunt mirum non est, quod cum antedictam publicam diuturnamque paenitentiam sincere peregisset . nihil propter doctrinam in altero saeculo paruis fuerit. Sed econtra pro

sus incredibile est ipsum propter

doctrinam non ore puniendum, si non ex animi sententia sed timore aut respectu quodam humano consessionem ac declarationem antedictam publice secisset 4 numquam publice retractasset cum certe tunc tanquam ignavus plurium doctrinae Christianae vel Augustinianae veritatum propria conscientia teste desertor fuisset gra

SEARCH

MENU NAVIGATION