Petri Angelii Bargaei Laudatio ad fvnebrem concionem quae Pisis habita est in exequiis Cosmi Medicis magni Hetruriae dvcis

발행: 1574년

분량: 28페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

assinitates coniunctas commemorare & quas vobis in Sole ambulantibus iacem praeserre instituerim. Sed ut doceam minime mirum videri oportere, si QOS- M vs MEDi CE s ortus ab iis maioribus omnium mortalium sapientissimus & opinione hominum habitus est,&reuera etiam suit. Quod quo certius ex innumerabilibus eius vitae actionibus constare omni bus potest, eo etiam dolentius serri hunc ipsius extremum a nobis ad Superos discessum oportere intelligimus. Amisimus enim, Cives, eum Principem, cui neque ad Hetruriae totius dignitatem & amplitudinem augendam: neque ad Reipub Christianae salutem co- seruandam, neque ad omnium populorum, quibus

ipse imperabat, selicitatem, si qua in rebus humanis felicitas est,& p ratilandam & tuendam quicquam deerat. non opes: non copiae : non mens: non consilium: non voluntas: non apud omnes gentes ac nationes admirabilis existimatio, atque incredibilis auctoritas. Vt hoc potissimum nomine populi omnes, qui in eius non dicam imperio ac dominatu, sed in fide & clientela conquiescebant, beatissimi est e tum a finitimis, tum ab externis nationibus existimarentur. Eam q. multi Principes ac Dynastae opinionem cum in suis penitus defixam es e perspicerent, quaquam sortasse tantaru irtutum praestantiae parum aequi, tame tantum abfuit ut imperandi rationem reprehenderint, ut studiose etiam, quantum quidem fieri praestari q. ab iis potuit, consediati fuerint. Ac me hercule cogitanti mihi, &memoria superioris aetatis incommoda repetenti,qui-b us& Hetruriae totius & omnium Italorum res miserrimae confl1ctatae sunt, diuinum atque immortale Deiopi. max. beneficium videri solet: qui tam miseris ac Iuctuosis Italiae temporibus eum virum, atque adeo Heroem excitauerit, cuius virtute &sapientia bella omnia, quibus Europa iamdiu conflagrauerat , seda-

12쪽

Laudatio ad Funebrem concionem

rentur. Quod quidem ipsum quamquam magnis Iaboribus&emmia is suis consecutus est, ea tamen p tissimum auctoritate, quam illi res iam inde ab adolescentia vel a pueritia potius no minus sortiter quam prudenter octae maximam compararunt, in primis coasecisse existimara&potes f&debet. Nam aut hic noster unus est, qui suo ipsius eXemplo, quantum consilio tribui oporteat, plani sit me ostendit, aut alius nocmo: siue ille ex nostra, siue ex Annalium memoria repetatur. Et quidem, Ut caeteros pretermittam omnes

qui a senibus ipsi pene pueri ad clauurn Reip. guber

Dandum e priuatis familiis euocati sunt, unum C. Octauium, qui postea est Augustus cognominatus, no minare possumus, qui cum COSMUM MEDICEM comparemus. Is enim cum annos ad I 8. natus esset, a Senatu Reipu. gerendae praesectus est. Qua tamen prospere gesta dominandi cupiditate accensus atque inflammatus, eos, quorum opibus&consiliis adiutus auctus, atque ad summum imperium euectus suerat,

flagitiosissime prodidit: & communibus populi Ro. hostibus se adsunxit: iisque mox e medio sublatis per

ciuitim caedes aditum sibi adeam Rem p., quam in fidem ad certum tempus receperat, quo iure quave iniuria occupandam patefecit. At hic Heros noster. paulo adolescentior cum esset, &ciuium distensionepotentissimorum status Reip. misere laboraret, eoque rerum summa redacta esset, Vt omnia omnium cardibus paulo post complenda esse Viderentur: neque quidquam propius abesset, quam ut Vrbs Florentia sedibus pene suis euerteretur:&cuncta Hetruria foedisiimis bellis, incendiis ac rapinis vastaretur, e priuata domo, in qua asianctissima matre MARIA SAL- v I A T I A castissime atque integerrime ad spem supremae fortunae eductus fuerat, excitus, atque adeo

quasi quidam nouus Serranus e suburbano agro, ima . A quς m

13쪽

Petri Angelii gargat.

quem ipse animi caussa diuerterat, ad Dictaturam

lumina populi voluntate a frequentissimo senatu euocatus, Rem p. suo ipsius patrocinio commendatam accepit, non ut ad tempus eam gereret, sed ut tanqua Gubernator ad clauum in puppe residens perpetuo administraret: eiusdiae cursum sic dirigeret, ut anemine praeterea quamuis improbo & factioso ciue impediri aut retardari posset, quo minus in eum portu, quem optimi qui q. magnopere optabant , incolumis perueniret. Quod cum fieri vix posse nonnulli arbitrarentur: suturumque existimarent, ut Ciues rursus inter se grauissimis dissensionibus ac discordiis agitarentur; atque una cum ipso adolescentulo Cos MoME D ICE Rem p. sunditus euerterent, auctores illi erant, Vt non modo patienti, sed etiam libenti animo tam graue ac periculosum onus deponeret. Qua scilicet ratione si ruenti patriae serre opem non posset, at salutem ipse suam, quam quisque charissimam habere consueuit, honestissime tueretur. Verum enim Vero cum ipse minus omnino sibi, quam patriae sena tum esse exi sti maret, nulla, neq; impedentis periculi tempestate, neque terrorum ac minarum, quae propone-hantur, magnitudine, neque certissimae mortis de- nunciatione permoveri via quam potuit, quo minus

illud ipsum, quod semel sibi a Senatu mandatum somtiter agere instituerat, constantissime persequeretur ;&patriae salutem sua sibi esse salute longe antiquiorem ostenderet. Qua quidem in re quantum hostibus tum bellicae facultatis scientia praeditis, tum rerum gerendarum usu exercitatis virtute & sapientia antecelleret, patefactum est. Nam cum eos, in apertam Vim coniecisset, ita ipse pene prssidiis omnibus destitutus aduersarios ab opibus&copiis paratissimos,&ad ciuium caedes instaurandas, Resque P. statum con-ucllendum ruentes fudit ac fugauit, nihil ut esse per-

14쪽

Laudatio a Funebrem concionem

timescendum ostenderit, Ubi consilium cum temerItate; Virtus cum audacia; ius cum iniuria considiatur ac dimicat. Vicit enim propemodum inermis ar matos; puer viros: imbecillus robustos: Tyro Veteranos. Qua quidem ex victoria haud sane sacile statuerim, maiorem ne auctoritatem apud hostes, an bene uolentiam dc charitatem sibi apud suos conc1liauerit. Nam neque hostes, cum bellicam virtutem, qua antea, Vt in puero, aut nullam aut pereXiguam est eo-pinabantur, suo ipsa periculo & plurimam & excellentem sui fle cognoui flent, ultu praeterea bellu ad oppugnanda patria sibi es e redintegrand si putauerui: neq;

ciues tot tantorumq; periculorii formidine liberati, a mare illum & singulari charitate prosequi non potuerunt: a quo se ipsi una cum Rep. praeter spem atq; opimnione suam seruatoses e apertissime vidissent. Et quidem non desuerunt qui tam incredibilis, ta insperat tam repentinae propemodu Victoriae exitum vel perpetuae M E D i C v M selicitati, Vel Dei opt. max. ad quem Omnia reserenda sunt, voluntati & consito tribueγrint . Ac mihi sane libet hic cona emorare, Ciues, quod quamquam sabulosum sortasse videri potest, multorum tamen sermone celebratum es s dc rerum, quae postea consecutae sunt, euentu comprobatum: a nobis certe de iis auditum, qui totum id, quod dicturi

sumus, ab eo, cui euenit, sese accepisse testarentur. Ferunt enim Petro Strotio earum copiarum Duci, quae tum reducendorum exulum gratia coador in citeriore Gallia suerant, iam iam ex Apennino in Ietru/riam descendenti secundum quietem visam esse hominis imaginem longe illam quidem humana imagine

augustiorem . quam cum interrogasset, ecquae nam foret minitabundam respondisse, sese IOANNEM MED: CEM COs Mi patrem esse. Illum, inquam,

belli suimen, cuius. adhuc nomen omnes gentes ac na. tiones

15쪽

Petri Mngelii

tiones perhorrescunt. A quo deinde cum ipse sibi in

Galliam reduci obtorto collo, & uniuersus is exercitus, sui praeerat, armis, viris, terrore, periculoque mortis repelli, sugari, taedi visus esset, expergefactum consurrexisse, ac tanto metu perculsum esse, ut de fuga postea potius, -quam de victoria sibi esse cogitandum statuerit. Sed siue Heros ille inuictissimus e celo ad hostem perterrendum descenderit: Siue Deus opi. max. caustam hanc nostram meliorem esse indicarit: Cos M vs certe IOANNIS F. ME D I C E S , ac patriae sortitudinis effigies, armis & consilio conatus Aduersariorum fregit: ac tum primum ea victoria potitus conualescentem Rem p. confirmauit. Atque hac

quidem in re quatum Caesari Augusto praeserri possit, facillime intelligent, qui utriusque factum diligenter perpenderint. Nihil enim prohibet quo minus indispari imperio ac dominatu par dignitas & s Ortuna eadem esse potuerit: Ille igitur Rem p. praecipitantem impulit, ac perditam prostrauit: Hic labantem susti--iit,& prostratam erexit. Ille uniuerso pene Senatu xxtincto, atque innumerabilium ciuium sanguine cru delissime estuso Rempu. occupauit. Hic ex hostium etiam numero pluribus omnino vel in ip sa vi ctori a seruatis, quam interemptis, ac nulla plane sue in senatu, siue in populo caede consecuta imperium constabilivit. Ille mox licentiam Leuiendi nactus nobilissimas quasque familias sustulit. Hic agendi clementer

Occasionem adeptus non modo cuiusquam sortunas non euertit, sed multos etiam ciues, qui superiorum temporum asperitatibus in maximas difficultates coniecti fuerant, in pristinam dignitatem atque amplitudinem suo priuatim sumptu restituit. Quamobrem eosdem illos hodie quoq. in ciuitate forere non ignoramus, quos antequam apse R eipub. gerendae praefice-τetur, opibus & copiis floruisse audiuimus. Oh beni-

16쪽

Laudatio ad Iuno rem conriouem

gnitatem admirabilem, o, humanitatem incredibilem, o, nullis unquam taculis auditam mansite pudi , nem . Quod plerique omnes, cuna in libera ciuitate regnare incipiunt, necessarium esse putant, Vt, quos etiam leuissimis de caussis suspectos habent, eos quo tu requaue iniuria e medio tollendos curent: magnasq;. familiarum opes &factiones, quin principem locum antea in Rep. obtinere &quasi dominari consueuerant, obiect1s multarum rerum difficultatibus atque incommodis instringant ac debilitent, ipse tantum abest imitatus ut sit, ut etiam qua plurimis pepercerat: adeundi magistratus & honores potestatem fecerit: Rem familiarem amplificauerit, eorum etiam, quo

rum in se odialsuisse acerbissima non suspicione atque indiciis, sed re ac factis apertissime deprehederat. Haec qui non suspiciunt, qui non admirantur, qui praecipuis quibusdam laudibus in Coelum non serunt, ii aut

quantum diuinae cuidam atque heroicae virtuti debeamus non intelligunt: aut si intelligunt, &tantoru tamen sactoru magnitudine vel verbis extenuant, Vel siletio praetermittiit, iam huiusimodi homines, non homines sedi hominii monstra ac porteta sint necesse est.

laterum quatum illi in re militari auctoritatis & existimationis attulerit Res p. sortiter & prudenter gesta, ea, quae mox consecuta sunt tempora facillimed

monstrarunt. Nam cupaulo pὀs in Insubribus is, quitum Pro Caesare in Italia Hispanis legionibus praerat Alphonsus Da ualus sortissimus Imperator insignem cladem a Gallis accepi siet; parumque abesset, quin tuli eam victoriam consecuti recta se ad oppugnandum

Mediolanum conferrent: atque Hispanos ex Vniuer-

sal talia praecipites exturbarent, pene prius ab Heroe hoc nostro lectissima Hetruscorum militum manu cofirmatus est, quam ab hostibus victus. Etenim nostrarum legionum aduentum tantum terroris victoribus - a attulisse

17쪽

CPetri Angelii Ra M.

attulisse tum constat, quantum non inodo ad eorum animos iuueniliter exultantes reprimendos, sed etiam ad res Caesaris, quae tanto accepto vulnere pene cor. ruerant, si ibi euandas&constituendas satis fuit. Itaq; cum omnium opinione attritae atque euersae radicitus viderentur, in eum locum a nostris restitutae sunt, ut

ex in se rio ri b u s a c p erd i iis, su p eri ores a tq u e a n tegrae repente euaserint. Quod quidem ipsum nemo tam inuidus est, qui cum Hetruscorum militum virtuti ac disciplinae, tum Cos MI MEDICI s, cuius auspiciis ac iussu eo prosecti suerant, incredibili prouidentiae, vigilantiae & selicitati acceptum referri oportere non ingenue sateatur & praedicet. Sustinuit itaque ille suis propemodum humeris res Caesaris in Insubria labantes. Qua quidem in re praeterquam quod Caesari pro iisl, quae ab illo acceperat beneficia & plurima& maxima, gratiam cumulatissime retulit, communi

etiam totius Italiae quieti & tranquillitati consuluit. Id quod cum caeteris, quibus ipse semper non minusquam sbi prospectum esse voluit, otium &securitatem peperasset, in suam suorumque perniciem propemodum redundauit. Nam Henricus Valesius aliquot post annis, cum in Gallia regnum obtineret, quod ea in re parenti suo Francisco Valesio iniuriam suisse saetam existimaret, aut quod tum quide ita videri vellet, hominum malevolorum Vocibus&sc lere exuluceratus, suasionibusque impulsus gratie bellum nobis in serre statuit. Quod cum sibi necessario suscipiendum

esse Cos Mus ME DICES intelligeret, quamquam animo plane inuito ac recusanti cum affine atque aismico Rege vi & armis decertaret, tamen tanta cum ais

nim1 alacritate suscepit, ut dubitaret nemo, quin ipsesbi suo suorumque consilio, Reique p. cui praeerat, viribus& caullae ipsius aequitate frius, certissimam Vitactoria inpolliceretur. itaq. cum&reli quae totius It

18쪽

Laudatio ad punebrem concionem

IR nationes ac Principes rerum euentum suspenso a Dimo expectarent, suturumque crederent, ut euerso

ME D i CVM imperio Galli paulopost in Hetruria dominaretur: ideoq; omnes metu perculsi se suasq; vires intra suos fines continerent: eas'. hostibus potius, qnobis impertirent, ipse unus incredibili quada animi magnitudine praeditus sortissime & constantissime totum illud bellum administrauit: &ad eum exitum perduxit, ad quem nulli prorsus peruenturum esse sperauerant. Quid enim sperarent cum& finitimas ciuitates ac Dynastas partim reuiuiscenti ac surgenti ME D ICVM gloriae obscure inuidere, partim rerum nouarum cupidos Gallorum opibus palam fauere animaduerterent, Regem autem ipsum potentissimum uniuersam Galliam mox esse in Hetruriam effusurum opinarentur. Consecutus igitur is exitus est, quem& optimi quique magnopere optabant, & tanti Herois v1rtus tam excellens, tam admirabilis, tam incredibilis expetebat. Atque hoc quidem in bello quid est, Cives, quod pro rerum dignitate & magnitudine prius admiremur Prudentiam Dei cuius vi factum est. t cum hostes essent nos incogitantes atque impara

tos iam iam obsessuri, ipsi se obsidera senserint: bellum l., quo nos appetere uasti tui flent, in finibus suis gerere coacti sint. An animi excelsi atq nuicti magnitudinem &robur quo ipse praeditus nullum Vnqua tam atrox periculum rebus suis impendere animaci uertit, quod vel tantulum pertimuerit: nullam cladem tam insperatam unquam accepit, cuius ipse importunitate perterritus sibi esse ab incepto desistendum, &de pace cum hoste agendum putauerit. An in rebus duris atque aduersis patientiam In prosperis&secundis aequabilitatem Quis enim illum, cum flagrate bello

fortuna minus propitia uteretur, frangi animo ac debilitari unquam vidit Z Quis postea, cum eodem penei die

19쪽

Petri Angelii Targat.

die Heleon oram Toletanam lectissimam sceminam,&.e Regia familia ad imperandum plane natam, uxorem suam, duosque item filios iam natu grandes, &animi, & corporis bonis omnibus florentissimos amisisset, vultu immutatum perspexit' quis rursus cum

res, quemadmodum omnes magnopere optabamus,

prosperrime succederent, eum esse factum paulo elatiorem atque insolentiorem audiu1t ' Ac prosectis videtur mihi diuino plane consilio accidissse, ut tantam belli molem ipse in se unum incumbentem, tantumque sertunae periculum &neces ario subierit, & constantisii me sustinuerit. quo scilicet apud omnium animos testatum esset: suturum omnino suisse, ut si minus a fortuna ad regium apicem iam inde a puero e- ueheretur, regnum tamen ipse iam grandis natu sua si- esset virtute comparaturus: Si quo casu praeclare agendi occasionem nactus re ipsa ostendere potuisset, Virtutem potius quam Fortunam ab hominibus asserri oportere ad imperandum . Quis igitur tam durus,

tam ferreus, tam an humanus est, qui tanta tantae virtutis &praestantiae iactura non moueatur Equidem quod ad me attinet, cum mecum ipse cogito quantum id sit, quod in uno hoc Heroe amisimus, nihil esse plane statuo, quamobrem nunc quidem omnes Ο-mnium miserrima esse non iudicemur. Ac praesertim

cum a rebus bellicis, in quibus quaquam Irudentiam

principe locum occupare oportet,sortuna tamen iure quodam suo dominari ac regnare nemo negat, ad res urbanas ac domesticas contemplandas animum reuoco. quando in iis non impetu ac temeritate sed delectu & sapientia ad agendum ducimur, quantumque in bello inconstantia &casus sibi vendicare, tantum in hisce ratio &consilium valere consueuit. Quid igitur, maioremne ille domi, quam militiae: togatus, quam armatus : in pace, quam in bello: inter Cives,

20쪽

Lauda tis ad funebrem concionem

quam inter milites gloriam repperit' Repperit mea

quidem opinione tanto maiorem atque ampliorem,

quanto laus existimari solidior debet, quam nos ex nostris potius, quam ex aliorum praeclare factis capimus. auamquam quae ipse armis & militum robore quaesitiit, non aliorum viribus, sed uni eius virtuti tribuamus necesse est . quippe qui consilio &sapientia, quaesoris gesta sunt, dum in urbe se continet, tanquam mens in capite residens, administrauit. Vt hac quidem de re multo maiore in admiratione apud homines esse possit, quam si ipsemet armatus in aciem prodiisset: atqucunmemor suorum salutis, dum se periculis exponeret inanem gloriae speciem, &salsam quandam

non verae sortitudinis laudem consectatus esset. nisi nos sortasse laterum ac lacertorum viribus virtutem potius, quam ratione &consilio metiamur . & eum, qui res magnas gerit, maiore 'com mendatione prose- qtiamur, qudd manibus Valentior, quam prudentia consultior cum fuerit, rerum omnium summam in extremum discrimen adduxerit . Non est eorum haec laus, quorum in Vita totius Ciuitatis ac populorum omnium salus continetur. quam qui Rei p. praesunt si via a secum periclitari patiantur, iam non conseruatores, sed patriae proditores Vt appellentur, digni sunt. Errant ita q. illi mea qui de sententia, & vehementer falluntur, qui iisde e sontibus laude manare existimat Imperatoris,& hominis in Rep. principis: cuius cum salute Reip. salus ita coniuncta sit & copulata, Vt per clitari ac ruere omnino n6 possit, quin&ipsa Resp. plan e periclitetur& corruat. Quaerat hoc decus, atq; hoc audaciae praeconium, qui aut nihil pr terea habet, qua

ob re magnopere glorietur: aut nulla aliam occasione

ad praeclare agendum sese consecuturos esse intelliis gunt. Sed qui personam sibi eam impositam vident, cui non primatim suam, sed suorum beatitudinem

ι atque

SEARCH

MENU NAVIGATION