Petri Angelii Bargaei Laudatio ad fvnebrem concionem quae Pisis habita est in exequiis Cosmi Medicis magni Hetruriae dvcis

발행: 1574년

분량: 28페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Petri Angelii Sarar Er

atque incolumitatem propositam esse oportea , ἰς reis prehendendi p ine hiat, si ve imperii fines proserant, ut trophaea de victis hostibus constituant, sunt rebel lorum pericula, & vitam ipsi suam Fortunae temeritati comittere non verentur . nulla cst victoria, nullustriumphus tari faciendus, Ut dignus esse existimetur.

cuius ad 1 piscendi cupid tale impulsi nihil non tibi saetendum atque audendum ii putent, qui principem locum in Rep. obtinent. Multa sunt: an quibus solidiore omnino cum laude versari queant. Nam pie sancteque Deum qui colit :& ut ab aliis religiosissime colatur in primis cauet: qui optimos ac sanctissimos mores in ciuitatem ac Rem p inducit: qui praeclarissimas leges, quibus domi serasque ciues viantur, condit: qui suis nihil ut ad bc ne beateque vivendum desit, studiosssime curat : quilurbes Deorum immortalium templis, basilicis, porticibus, statuis exornat: qui agros ex pestilentibus salubres: ex incultis ac sterilibus,

celebres & foecundos reddit: qui Arcibus: qui propugnaculis: qui portubus regione & imperii fines vincit ac munit, Vt ci bus no modo seciti ita te, sed etiam

uberrimam rerum omnium copiam & affluentiam pariat: Hunc ego i on iam cum sum in s ac praestantissi- s imperatoribus Fabratris, uriis, bcapionibus,

AEt his, Fabiis Maximis exaequandum, sed cum priscis illis Heroibus Hercule, i heseo , Pirithoo, Quirino comparandum, at'. adeo cur ct;s anteponenditan

puto. Nam quod ad Des Opt. max. cultum S religiorinem p crtinet, ut omittam quam seueris suppliciis eos, quia priscorum S sanctissimorum patrum institutis di praeceptis dissentiunt;& nouas religiones in Rem p. . inducunt, semper suerit persecutus: quam Omni diligentia perniciosas ac turbulentas huiusmodi opiniones seditiosorum hominum de ciuitate ac de imperii sui sinibus exhulerit, exterminauerit, eiecerit: quan- f C ta pie-

22쪽

Laudatio ad funebrem concionem

late Romanorum Pontificum ac Sacerdotu sanctimo niam obseruauerit: quam pudice eas Virgines, quaesis Deo dicauerunt, asseruari studuerit: quam frequenter sacras aedes venerabundus adire, & sacrificiis, quae illic fierent, interesse consueuerit: quantam denique pecu nice vim in eorum fratrum ac Sodalium familias ct coetus effuderit, quorum in colendo numine Vel quotidianam operam & assiduitatem interrumpi, vel, voluntate& cursum inopia retardari intelligebat. Vi tacitus inquam haec omnia praetermittam: quale quὰ tumque illud est in aerentis in animo atque in intimis visceribus ac medullis uafix penitus erga Deum pietatis testimonium 'quὁd in hac ipsa urbe Diuo Stephano magnificentissimum templum aedificari curauerit: ac non modo illi castissimos atque integerrimos saccrdotes addiderit; verum etiam sortissimorum militum sis

dalitatem e nobilissimis totius Europae famili1s selecta es conflatam instituerit, qui publice priuatimque religiosissime pietatem colant, & ad Reipu. Christianae salutem defendendam ac dignitatem amplificandam; maiestatemque retinendam in iis praesertim bellis, quae

cum Turcis perpetuis atq. atrocissimis Christiani no minis hostibus suscipiuntur, vitam summa cum alacritate, si res ita postulat, & ponant & prosundant. Qua ob rem illi quidem in ea pugna. quae tribus serme abhinc annis ad Echinadas insulas omnium maxime memorabilis a classibus nostris cum Turcarum classe cω missa est, non minus insitae Virtutis, quam integerrimae fidei, cuius religione obstricti ipsi se ad pugnanducontulerant, specimen dederunt. Nam cum omn2stortissime se gessissent, partim in ipso praelio interempti occubuerunt: partim multis acceptis vulneribus seruati sunt : ut eius victoriar non minimam laude suo ipsa sanguine &vita conquisitam in Hetruriam repor- Lauerint ;&M Antonio Coluinnae Imperatori forti G

23쪽

Nato

imo, cuius auspiciis duodecim ipsae triremes lectissimor uiri militum, ac praestantissimorum Equitum robore vel in primis instructae, & a Cos Mo M DICEMagno Hetruscorum Duce ad Pontificem mille Christianae Reip egregiam operam nauauerant, a Pio V. Pontifice max. triumphus in urbe Roma decretus sue inrit. In quo tum quidem non tam inuictissimi imperatoris, ac de re Christiana optime meriti virtus est immortalitati commendata: quam o SMI MEDICI

cuius ille paratissimae classi praefuerat,sides & obseruatia in Romanum Pont. incredibilis, pietasque admira bilis erga Deum spectata, & ab optimis quibus'. concelebrata omnium ora atque oculos in se conuertit. quod ipsius opibus&copiis Populus Rom. adiutus re Omnium pulcherrimam, & sortunae saeuientis iniuria non modo ex oculis sublata, sed etiam e memoria plane deletam multis pos saeculis renouare, ac laetissimus spectare potuerit. Quamobrem fremant omnes licet. dicam libere quod sentio. Vna haec me hercule tam propensi in Rem p. Christianam animi significatio huiusmodi fuit, ut inter tanti Pontificis acti, quae & plurima,&praestantissima fuerunt, nihil repeciatur, quod illi sit apud posse rosea ius ad memoriae perpetuitate decus allaturum, quam quod multo ante COSMUM ME DIC E M, perspecta scilicet atque optime cognitatam excellentis Herois praes antia Magnum Hetruriae Ducem appellauerat. Quid enim pulchrius cogitare tquid ad Dominis immortalitatem sui certius facere potuit quam grauissimo quodam ac singulari iudicio testatum relinquere, se latam animi altitudinem, quam in multis ab eo praeclare factis perspexerat, praeterire Non potuisse, quin, quibus ipse honorum insignibus ac monimentis posset, ornatam atq. illustratam prosi queretur j Viderat hunc optimus atque incorruptissimus Pontifex iam inde a pueritia iustissime suis C a impe-

24쪽

Laudatio ad Aunebrem concionem

imperare: populorum salutem charissimam habe is re: optimis moribus ciuitatem ornare: improbitatem & scelus odisse : integritatem': sancti talem: innocentiam publice priuatimque colere: suis artibus & consit 1is Italiae pacem multo labore con

stabilitam tueri r opibus & copiis rem Christia

nam iuuare : nullam praeclare agendi occasionem praetermittere: nihil non magnum atque eX celsum cogitare: nihil non oriani omnium admiratione dignum

moliri. Nam & in Flaminia IHeliopolim,& in Ilua insula Cosmopolim urbem ab humo excitatam eXtruXerat: eamque firmissimo praesidio munierat, ut Ligurum, ut Hetruscorum, Ut Latinorum securitati prospiceret: & Africanis latronibus quas compedes inii ceret. Viderat hunc eumdem Opp1dorum substructionibu ad eas fletruriae partes, quae desertae sunt ac derelicta, Dequentandas maritimam oram passim Occupauisse, & in ipsis me hercule summis saxis ac scopulo rum verticibus ad fines imperii tuendos arces & castella posuisse, quae & locorum situ, & murorum firmitate atq. opportunitate turrium ac propugnaculorum

incredibili, nulla ui expugnari posse viJerentur. Viderat liberos, quos suscepisset, FRδ NCISCUM FE R-DINANDUM ac PETRUM certissima perfugia ac praesidia bonorum omnium domestica disciplina ad pietatem erga Deum, ad charitatem erga suos, ad liberalitatem& munificentiam erga omnes ab eodem educari: ad iustitiam, ad continentiam, ad temperantiam, ad lenitatem, ad sacillitatem, ad assabilitatem co/lendam, caeterasque omnes ut ita loquar siue maiorum sue minorum gentium virtutes & percipiendas&habendas institui. Quarum quasi coetus &consensio mirabilem suturae amplitudinis spem polliceretur. Viderat, viderat, inquam, nullos exercitus a Gesare in Pannonias conscribi , ut irruentes in Germaniam: Turcas

25쪽

Turcas coherceret: quin cum iis Hetrustae legiones armis atque omni militari copia ornatissimae profici sic rentur: nullam Classem siue ab eodem Caesare siue a Philippo eius F. Hispaniarum Rege comparari, Ut cum ByZantiis classibus confligeret: ut Mauritanost trones e sedibus exterminaret suis: ut Christ1anishominibus aditum in Africam patefaceret: ut Libyae oram praesidiis vinciret: ut Melitam iamdiu oppugnatam obsidione liberaret,quin cum eadem Classe Clas.

sis Hetrusca ad pugnandum paratissima nauigaret. Viderat denique iustissimo bello propulsatis & cohercitis hostium iniuriis fines longissime 'protul1fle : seque rerum praeclare gestarum & numero & magnitudine cum potentissimis regibus adaequauisse. ut si tantus Pontifex tantorum faetorum amplitudinem &pr stantiam tacitus dissimulasset, omnem plane omnibus Christianis Principibus spem ad praeclare agendum optimeque de Rep. Christiana mere dum praecidisset: seque omnium es e hominum ingratissimum aperte significasset. o, admirandam sapientiam: o, mentem Coelo ipso, unde ad nos descenderat, dignissimam .

quae eo cognomine Heroem hunc nostrum par esse ut

ornaret, existimauerit, quod ad pie findieque viuen dum; ad iuste imperandum: ad populorum salutem tuendam : ad imperium Christians Reipu. vindican

dum c terorum omnium animos in futurum excita

ret. Sunt l, comnino, Cives, quq hucusque commeo morauimus, ingentis animi & heroicarum virtutum

indicia, vel testimonia potius. Sed quq sequuntur quaquam fortas se nomine ipso leuiora: re tamen &factis, suo, si pondere et stimentur vel paria, vel ampliora vi

debuntur. Nam cum puer, quemadmodum a nobis

supra dicta fuit, ad eam Rem p. regenda & gubernandam vocatus es et, quq tum ciuilium dis sensionum erat plenissima: tum finitimorum Principum ac popu-

. a lorum

26쪽

lorum odiis vehementer laborabat: δciis sutida mentis nitebatur, quς labefactari&conuelli paulo mom to posse putabantur: ausus tamen est In tanta rerum perturbatione: in ipsa Regni atque Imperii nouitate: cum undique metus ac sormidines impenderent: cum Exules bellum minarentur: cum ByZantio atque ex

intimis Thraci faucibus clastis innumerabilis accersita littora Itali g, atque adeo ipsius Hetrurie oras popularetur: Cum superiorum temporum d1ificultatibus ΑErarium exhaustum soret: Cum Hispania: Cum Gallia : cum Belgia: cum Insubria bello vexaretur atrocissimo: ausus, inquam, est magno vel potius in incredibili sumptu suo literatissimos homines & in omni scientia principes e variis Orbis Terrarum partibus in hanc Vrbem euocare: & apud vos Theologiae, Philosophiae, Iurisprudentiae, caeteris denique omnibus disciplinis ac facultatibus, qua iberales dicuntur,

sedem ac domicilium constituere. Vt haec ipsa Vrbs, quae nescio quo fato peculiari suo multos iam annos in stu&squalore contempta ac deformata iacuerat, ciuibusque penitus exhausta, atque Omnibus ornametis spoliata pristinam illam dignitate suam amiserat, tum primum recollectis &recuperatis propemodum viribus refici paulatim ac recreari ceperat. Itaque eam hodie finitimae nationes magna sua cum admiratione sic celebrem & florentem intuentur, Ut partim inuideant: partim C Os MI MEDICIs erga vos beneuoletiam, &in studia literarii egregiam voluntate suspiciant. qui ingentibus propositis praemiis doctissimos homines apud vos aluerit: quorum e scholis clarissimi adolescentes&omnibus doctrinis instruetissimi prodierint: quiq; urbem frequentissimis aedificiis ornari: Vias muniri: agrum purgari: paludes exiccari curauerit. Quamobrem Vrbem hanc Vestram, Cives,

quae Coelo & loco calamitosa putabatur, hodie salu

27쪽

Petri Angelii Targa .

berrimam esse tum ex civium, tum ex peregrinorum incredibili frequentia cognoscimus. Si quis igitur est, qui extremo hoc tanti Hero is a nobis dilaessu non moueatur: qui Cos MuM MEDICE M Magnum Hetruriar Ducem tanquam optimum parentem, ac non

modo de hac ciuitate, quam ipse singulari semper quadam charitate prosecutus est: & cuius aspectu tantopere delectabatur, ut ab eo in primis recreari videreis tur, sed de Rep. Christiana optime meritum sibi esse perpetuo lugendum , & tacita pietate deplorandum non putet, eum ego, Vt idem iterum arque iterum repetam, ne in hominum quidem numero haberi oportere censeo. Verum enim uero tantum abest, ut nu-iusmodi quisquaminter vos sit, Vt Vester dolor, vestraeque lacrymae, quarum vim incredibilem hoc tam acerbo casu effundi video, consolationem potius aliquam desiderent: quam quidem ego doloris magnitudine victus inuenire atque excogitare nullam pos sum. Te enim Co s M E MEDIC Es amisimus, cuius in beneuolentia & charitate erga hanc Ciuitatem incredibili tuti conquiescebamus. Cuius humanitatem, clementiam, &liberalitatem saepissime experti in magna rerum omnium affluentia beatissimi versabamur. Cuius denique virtutem, sapientiam & prudentiam intuentes nihil unquam nobis secus esse euenturum verebamur, quam vellemus. Ac tu quidem nunc ex his tenebris ex hac temporum confusione, ex hac hominum peruersitate& rerum humanarum inconstantia corpore solu tus discessisti: teque in lucem vindicasti: & in eum locum contulisti: in quo liber ab omni perturbatione rerum omnium auctorem atque opificem Deum contempleris : & a quo nos i seros, afflictos, infelices atque in luctu iacentes cum vides, fidem erga te& constantiam quibuscunque potuimus in re bus contestatam recognoscas: Beneficiorum, quae tu in nos

28쪽

in nos plurima & maxima contulisti, memoriam amandam censeas. Ac nos quidem te tum propter virtutes tuas C O recep Ium, & cum lotis agYntem aeuum: tum quod F R AN Cis CV M. F. vices tuas in Imperio su iti nentem, iisdemque in uesti-gushqrun rem, qu tu in lems cum esses ad factoruni tuorum immortalitatem Hia pressisti, i 5 modo gentis

N stitit he sed etiam honoris S glor et Hqredem :& in

Regno inc redibili tua cum prudentia optime constituto Successorem rei queris, pie sancteque semper obis seruabamus: tuique nominis desiderium crebris sermonibus renouare, & memoriam cum chamate usurpare nunquam dcsι- nemus. Di I.

FLORENTIAE. Apud Iunias.

SEARCH

MENU NAVIGATION