Elogia sanctorum extra eorum numerum, quae ab Ecclesia romana horariis precibus recitantur, epigrammatis expressa a Carolo de Aquino Societatis Jesu. Pars 1Pars 2

발행: 1730년

분량: 220페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

41쪽

ELOGIA

ADventare truces angusta in tecta Latrones , Inque tuam noras quos properare necem , Excipis occursu placido s blandoque paratas Apponis menΙae pauperis Ore dapes . Acceptis alii damnis benefacta rependunt sTu donis etiam damna futura tuis.

EPIGR. LIX.

ANte tuum steterat quae faκ exstincta cadaver, Dispensat mirum fulgida sponte jubar sAbsumpsit totas sed postquam vivida ceras, Tegmina funerei corripuitque thori, Tangere compositos non ausa immobilis artus, Diriguit subito ceu religata gelu.Dic, age s luce nitens, viduo num lumine IanguenS, Prodigiosa magis cerea taeda fuit e

S. BLESILLA: Viduae.

Expendis clarum doctae si mentis acumen, Excultam credas Palladis esse sinu i

42쪽

SANCTORUM 39 Romuleis Decunda sonis, Recunda Pelasgis, Isacidumque sacris psallere docta modis:

Iuncta thoro, rigidis cruciat sua corpora poenis 3 Non thalamum , claustrum quam coluisse pures. Fata subit primo vernantis flore juventae Nec mirum modicas si trahit illa moras a Fertilitas fructu quae praecoce tanta paratur sNon potuit longos sustinuisse dies. NYII. Panuarii.

S. EPIPHANII Episcopi Ticinensis.

PAstoris mira clarescit luce cadavere Sole superfuso membra nitere putes . Quae radiis animum decorat coelestibus, ipsos Hoc artus ornat lumine clara dies.

XXI ii. Panuarii.

S. CLEMENTIS Episcopi Ancyrani ,

LXII.

Non mihi si centum praestet facundia linguas,

Dive, queam poenas enumerare tuas .

Corpora ferratis proscindunt ictibus unci sInnumero in sulcos vulnere sanguis abit:

43쪽

Tortoris sacras, turbae spectante corona, Indigno caedit verbere palma genas: Carceris angusti, religatus brachia vinclis , . Permutas coecos terque quaterque lares ἔInnocuos rabies furiosa immittit in artus Saeva theatrales quas agit ira feras , In viis in cineres abeant ut membra , remugit

Assiliens medio fervida flamma foro :Cannabino insutus sacco de vertice montis In pelagi jaceris torva furentis aquas: Ardenti flagras demersus calce s cruentis Arida cuspidibus conterit ossa chalybs: Corpora circumfers totum concisa per orbem sPlecteris Eois, Occiduisque plagis: Lassasti vires gemini ingeniumque Tyranni sΙrrita septeni Praesidis ira fuit:

Suplicia haud Feritas quae plura excogitet, ictus Quo recidant, lacerum non tibi corpus habet: Integra sola fides firmo sub pectore , damnis Vis animi nullis & superanda manet: Hora brevis rigidis non te cruciatibus angit sTorserunt longa plurima lustra mora: Luctantem te supliciis juga celsa , supinae

Te valles norunt, te freta salsa maris: Dum sacras demum gladio mactatus ad aras Concidis, ipsa tuo templa cruore madent.

Dicere si fas est , in tot Constantia pinnas Suffcere haud quaquam sortius ipsa potest.

44쪽

SANCTORUM

S. JOANNIS ELEEMOSYNARII

Episcopi.

Ive, tibi fulg ens aurum mutata ministrat, Quae condit sapidas amphora mellis opes. Dissictis frustra stulta larnace metallis, Flaventes massas quaerit avara manus sDum facilis votis inopum tu consulis, aurum Siderea felix Chymicus arte paras.

ALIUD

OUaesitam lucro navem conscendit iniqua Institor, infidis vela deditque Notis sSed misero pereunt ipsae sine stenore merces, Dum certam fallax non habet unda fidem: Squalidus occursu, & lacrimis pudibundus obortis, Procumbit sacros Praesulis ante pedes: Ille gravem placido miseratus pectore sortem, Et vultu flexus iuplice, dexter adest: Τriticeis onerat propriis de puppibus unam Frugibus, & ventis pandere vela jubet: Mercator laetum solvit de littore funem, Merce nova dives, qui prope nudus erat: Aequora dum remis verrunt spumantia nautae, Ignoto fertur flamine pulsa ratis sNon illam vigili nam claviger arte gubernat s Nec signant certam sidera nota viam :AT

45쪽

Aereoque nitens corpore vela regit: Angligensim terras tenuerunt carbasa , tecta Torqueret violens cum Tamesina fames: Festivo urbs fremitu exiliens accurrit in alnum, Quae solidae Cereris pondera grata vehit ἔInstitor advect s auro permutat acervos, Et relegit faustum, qua trabe vectus, iter . I felix puppis s tam dextri Castoris usu Nulla per aequoreas cymba cucurrit aquas.

ΝAetareae Matris venturum fulget in aevum Virginitas chartis dum celebrata tuis, Viso Parens vigiles curas laudata rependit sΤe rutila & celso ditat ab axe toga. Ha ager sume libens modulum radiantis amictus, Te super astra sua quo teget illa manu. . XXIV. Panuarii.

S. BABYLAE Episcopi, & Martyris.

E p r G R. LXVI. A Templo Augustum grassantem eaede repellit

Impacta in pectus terque quaterque manu:Infremit s insano furiatus & impete Caesar Invisu in rigido demetit ense caput. Quo vultu sacra vindex ex aede Tyrannum Arcuit, horrentem intuet ille nazem.

46쪽

N XV. Panuarii.

Martyrum. E p ι G R. LXVII. Pollicitis Caesar blandis his terque lacessit

Invictam Pugilum solicitatque fidem: Inconcussa diu demum dum pectora novit, Abscindi ferro colla rigente jubet. Non illi, longo distenti tempore, poenas a Poenarum lentas sed timuere moras.

S. EUSEBIAE cognomento HOSPITA: .Epio R. LXVIII.

I enui Sponsam cum te dixere parentes , Exilit & festo murmure laeta domus, Aufugis urbe procul, cultus mentita viriles sQuaeris & ignotas, aequore vecta, plagas. Dum longo pugnant alii certamine , vincunt sBellatrix palmam , dum fugit, ista refert.

S. PRAJECTI Episcopi Arvernorum ait Martyris. Erici R. LXIX.

DIspensas parcae convivis fercula mentas Suppetit at piscis copia nulla tibi:

47쪽

q4 ELOGIA Haurit aquas famulus puri dum fontis ad undas , Hydria praemagno turgida pisce redit. Ludere prodigiis nosti praestantibus f hamus Est tibi, dives aquis quae prius urna fuit sAequore perque sinus imae telluris ab alto Ad nutum properat squamea turba tuum.

ALIUD

EPI GR. LXX. E Emaelata fame, tritisque inculta lacernis,

Clamitat ante tuas indiga turba fores :Non tibi subsidium par suppetit saere minuto Sacculus esuriens nam leve pondus habet: Explorat loculos tua sed dum dextera, multo Auctior argento pulsa crumena sonat: Succrescit quae mira novo tibi, Praesul, acervo Copia, spes inopum jam saturare potest . Quae tua te pietas miseris succurrere cogit, Est radix, Ioculos apta replere tuos.

S. POPPONIS Abbatis.

E Xeipit hospitio membris languentibus aegrum, Quem multo scabies ulcere foeda tegit: Componit mundo sordentia membra cubili sAngustoque cubat proximus ipse thoro. Non timet ille luem: scabies dum victa recedit ,

Candorem puri pectoris illa timet. ALI D

48쪽

SA NCTO RUM

LXXII.

OB sita Lictorem Stygium qui corpora torquet Incusso palmae verbere, Dive, fugas. Obsequium didicit tortor deferre 3 pudorem Perdita nam facies discere non potuit.

ALIUD

AD cineres quae viva tuos funalia flagrant, Amittunt nullo turbine victa jubar. Aequora pugnantes tolluot ad sidera venti sExcindunt domitis robora dura jugis sSed licet effusis contra luctentur habenis, Non pavet ad resonas flammula clara minas . Quis credat lento concretas glutine ceras 'Quis putet has tenui luce micare faces pAeoliis tanto dum robore flatibus obstant, Astra reor tumulo, Dive, nitere tuo.

XXVII. Panuarii.

S. PAULAE Viduae. EPIGR. LXXIV.

49쪽

Hospite mox lustras sacratas Numine terras , In teneras avido petitore prona preces: Bethlaeae demum subsistis rupis in antro sEt colis Infanti cognita tecta Deo: Divino tribuit quae jam cunabula Regi, Matronae condit membra sepulta, specus: Quin etiam cunas dedit illa s exordia vitae

Certa novae in superis dum trabit inde plagis. XXVIII Panuarii.

Ε pro R. LXXV.

TErgeminis coeco lustris licet abditus antro,

Umbrosi nemoris concava saxa colat sora licet macie circumferat obsita, cultu Vixque aegros rtus asperiore trahat

Prodi facinust spolium violati turpe pudoris , Virginis & caesae probra nefanda tulit: Duκ Erebi, hortator scelerum , sed divite praeda Non abiit, strato laetus & hoste, diu. Criminis hinc Divu gelidus circumstetit horror, Et suatit occulto conscia corda flagro sAllicit hinc superi Regis clementia, latvos Quae tulit haud umquam deseruisse suos: Solvitur in lacrimas s meritasque, superstite vita,

Sub tacito poenas solvere corde vovet. Quid faceret ' postquam foedavit crimine tanto Perlongas coluit quae prius antra moras, Scrutatur tenebras s caveaque horrente stpulcri Includit reliquos corpora viva dies. Non

50쪽

SANCTORUΜ 67 Non modus meussis hic tundere pectora palmis, Non modus undantes imbre rigare genas: Integrat hic questu assiduo miserabile carmen, Cui reddunt moestos saxa repulsa sonos. Bina gemens densis traduxit lustra tenebris, In duram nudo pectore pronus humum. Indue, Dive, hilares vultus s ad sidera frontem Erige ι pacato Numine, cerne diem rQuam pernox luges. fletu est extincta decennis Et manet in tumulo culpa sepulta tuo.

S. MARGARITA Regis Hungarorum

Filiae. EPIGR. LXXVI.

AM ne minax lato dum turgidus obruit agros, Ad Divae nutum eontinet Ister aquas: Subsidunt medio damnosa incendia curci, Dum celerem suplex Numina poscit opem. Pannonici Regis quae jam generosa propago Regales renuit fortis adire thoros, Sceptra manu majora gerens, nunc imperat undis , imperat & flammis, Muteiber, illa tuis.

XIX. Panuarii .

S. VALERII Trevirorum Episcopi. EPIGR. LXXVII.

FLavicomi regnant quam late Teutones, auctus, Praeside te , fulsit Relligionis honos , Rese

SEARCH

MENU NAVIGATION