Elogia sanctorum extra eorum numerum, quae ab Ecclesia romana horariis precibus recitantur, epigrammatis expressa a Carolo de Aquino Societatis Jesu. Pars 1Pars 2

발행: 1730년

분량: 220페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

61쪽

s8 ELOGIA Ad Divi plantas procumbit, pectora plangit

Pulsa manus veniam strataque turba rogat. Tam bene quae sedat Tortorum corda, sereno

Tempestas quovis clarior illa fuit: V II. Februarii .

S. THEODORI Martyris. EPIGR. XVIII

O Re venenato vastantem culta Draconem Territa commoto pectore turba fugit. Tollentem cristas, & caerula colla tumentem , Sibila dum tetro gutture longa jacit, Aggreditur Divus s generosum pectus obarmat Augustae signo sed prius ille Crucis. Vix iniit pugnam, foedam cum saucius alvum, Sanguine deficiens anguis inundat humum sConcidit s immorsaque iacens distentus arena, occupat, infestus quos populavit, abros: Attollit frontem tamen inde s superbit in ipso Funere s sponte putes sic voluisse mori. Laetatur coluber vinci, quo vindice Signo Deposuit Stygius colla superba Draco .

si PARTI ENII Episcopi Lampsacent.

Epio R. XIX. A Divo obsessor Lictor qui pellitur Orci

Quae me conjicies in loca, Praesul ρ ait: Ille

62쪽

SANCTORUM 39 Ille refert: loca digna cci es, Don , more recepto, Ad foedos Iubeo te propera restes: Ne pete s quaque vales rabie furibundus in artus Sarvire haud parcas, Bellua dira , meos: Horruit ille tremens demissaeoad murmura vocis sCocyti & pavitans ocius antra petit sSuspicor atque omnes Erebi conterruit Umbras

Exempli novitas, Dive, relata tui .

VIII. Fefruarii.

S. EUGENII Consessoris , & MARIAE

filiae Virginis.

Αd vitae stimulant quae melioris iter. stant, Celsa brevi petit astra pater post tempore, proles Austerae cultrix sola relicta domus . Decepti praeclara stupent exempla Sodales, Quae trahit in longos asperiora dies . Non tulit egregias laudes veterator Averni socculta & Daudes subdolus arte parat. Foemina , quae thalamum foedavit adultera, Divam Insimulat castum solicitasse thorum . Imperat innocuam sacro decedere Praeses Limine, cui rigidi tradita cura laris. Tergeminos annos algentia frigora, nudo Et trahit Icarias sub Jove justi faces. Increpita infensis monitis, vultuque severo ,

63쪽

ω ELOGIA Vile ministerIum, duros & passa Magistros,

Atterit hic teneras fracta labore manus. Serva diu, adversis postremo exercita fatis , Quae meruit clara praemia more tulit. Dum socii assueto componunt morte cadaver, Detexit veteres foemina visa dolos ;Vexatamque diu suplex nunc coetus adorat sEt veniam palmis pectora pulsa rogant. Quo despecta magis jacuit dum vita manebat, Siderea Virgo clarior arce micat. Palmigeras inter meruit radiare phalanges: Tortoris saevam quaerere parce manum :Tot probra sustinuit laesi quae falsa pudoris, Ipsa sibi tortor, poena simulque fuit.

S. PAULI Episcopi Virdunensis .

Contigit excoctae Cereris tibi cura parandae, Coenobii, Praesul, dum pia tecta colis:

Hora vocat Socios ad parcam proxima mensam ASed non eκcusso clibanus igne nitet: Fronte cucullata connitens ostia furni, Fumeus ardet adhuc dum vapor, ipse subis e Submovet excurrens reliquas dum dextera prunas , AEquat & ignitum per latus omne solum, Fervidus inductos ardor non afflat amictus sNon laedit celerem flamma retenta manum: Inferre interea acceleras Cerealia crusta sProtrahat ut nullam sobria mensa moram sSobria si dici possunt, quae lauta parantur Prandia, prodigiis & pretiosa tuis.

64쪽

S. NICEPHORI Martyris.

Ε p I G R. XXII. IN te Sapricius furiis hostilibus ardet,

Qui tibi jam socio foedere junctus erat: Saepe rogas veniam, siquid deliqueris s ictu Sed vano pulsant pectora dura preces: Suplicia, immitis quae saepe iterata Tyranni Exercet rabies aspera, laetus adit sDum votis suplex instas, pacemque requiris , Ceu venti obdurat flamine pulsa silex: Gaudentem cernis dum saevae occurrere morti, Conserta approperas obvius ipse via sProcumbis genua amplexus f sed suplice vultu Quam rogitas veniam cernuus, ille negat s Pendentem simul excussit cervice securim sΙmpia sacrilegis thura crematque focis. Numina confestim damnans tu falsa, parato Cervicem ferro subjicis ipse tuam: Ille odio saevit s palmam tu subripis illi: Aptior in praedam dextera nulla fuit: Transmigrat ille ira demens ad tartara s pulchri Tu furti pretium sidera celsa premis.

ALIUD

ΡRaedones alii docuerunt vivere rapto sΤu rapto vitam claudere , Dive, doces S. Am

65쪽

Ε p i o R. XXIV. IN tumulo fulgent, Praesul, tua brachia, fgnat

Quae Crux purpureis prodigiosa notis. Sunt haec nimirum vestigia clara, tulisti Quam docilis, viguit dum tibi vita, Crucis.

S. AUSTRABERTA Virginis.

B pro R. XXV. I Rriguas vitrei ludens dum sontis ad undas,

Exploras vultus, casta Puella, tuos, Urnatam velo reddit te lympha, recessus Quod tu mox sacri limine clausa geres. Non est, quod rigidi expectes velamina claustri, Missa tibi excelso quae prius axe micant .

ALIUD

NArcissus periit, pura spectator in uoda

Dum nimium formam deperit ille suam: Clara novae spondet tibi sed primordia vitae, Quae reddit vultus vitrea lympha tuos.

66쪽

N. Februarii.

S. GUILLELMI Ducis Aquitaniae

fremitae. EPIGR. XXVII. F Errata in praedas quae te lorica furentem,

Et multo foedum sanguinis imbre, tulit, Crimina dum luges, duris adstricta eatenis, Nunc torquet nudum, poena severa, latus. Qui talem potuit post vulnera ferre salutem, Ille tibi thorax, Pelias hasta fuit.

ALIUD

Loricae aerato dum tegmine pectus obarmas , Quam bene, Bellator, consulis ipse tibi: Tartarus innumeros in te dum comparat hostes; Apposite munis aere rigente latus.

x r. Februarii.

DUm monumenta saeris propugnat traditata

chartis, '

Sacrilegis flagrent ne lacerata socis,

iDisiligod by Cooste

67쪽

Terrificis generosa nhalanx exercita poenis, Exiliens tuto tendit ad astra gradu: Scripta fidem faciunt s quae propugnata salutis, Magnanimi testes atque vigoris habet.

FRancigenum Regem , morbosa tabe retentum, Longinqua accitus de regione petit. Ingreditur vix ille viam , cum vincula solutis Queis potis est nullos edere lingua sonos: Ulcera mox turpi scabie squamoia, salivae Inspersae madido protinus imbre cadunt. Quae suprema aliis est laudum meta, fuisse, Silvarum cultor, quis tibi credat iter X i I. Februarii.

S. MELΕΤΙΙ Episcopi Antiocheni.

DUm furit in Divu Praeses, plebs concita fervet, Torquet in invisum saxaque dura caput: Accurrit propere s sinuosae vestis amictu Amplexa & Praesul Praesidis ora tegit: Mitem animum facili nec discis ab indole, Praeses, Mitior ex odio dum ruit ille tuo rS.AN-

68쪽

S. ANTONII Patriarchae Constanti

nopolitani. Ε p I G R. XXXII.

L Assatus nunquam miserae succurrere turbae , Argento, Praesul, deficiente doles sIncola sidereus cum te petit obvius s auri Inserit inque tuam pondera multa manum. Aligeros coelo lapsos habuisse Ministros Quae meruit, pietas, dic, age, quanta fuit lx III. 'Fesruarii.

B p i G R. XXXIII. O Vae nemorosa colis, Stygia de plebe satelles

Concussa horrendo tecta tremore quatit: Audacem increpitas, pavitans fugit ille s cavernas Tartareasque sono cum reboante redit. Non Divi, angusta quassata sedes ruinam Bellua moliris sed truculenta tuam.

ALIUD

EPIGR. XXXIV.

Corniger, incassum valido de robore turges, Dum quatis horrifica rustica tecta manu e Gloria nempe ingens, dum vires exeris omnes, Sternere stramineam te potuisse casam i

69쪽

ALIUD

Epiti R. XXXV.

SIluteolae oppugnas congestum cespite tectum, Qui sceptrum Regni nocticoloris habes: Bellator vilis, quid inania proelia misces pConcute inoffensam, qua valet ille, fidem et Pectoris invicti firmam si straveris arcem, Laus tibi tunc ingens, tunc mihi victor eris, X I v. Februarii.

S. VALENTINI Presbyteri. EPIGR. XXXVI.

Asterii natam dum eassam lumine soli

Restituis, damnat Numina falsa pater . orta dies natae, verum peritura s parenti Effulsit nunquam sed peritura dies.

S. VALENTINI Episcopi Inte

ramnensis.

Contracta in nodum dissolvis membra puelli, Veste super stratus dum cubat ille tua . Talia quae praestat, setis licet aspera, vestis, Est mihi regali murice clara magis.

70쪽

SANCTORUM

ALIUD

B P I G R. XXXVIII.

HIrsuto stratum puerum dum vellere cernis, Qui membra infelix agglomerata trahit, Exclamas forsan turbato pectore 3 curat . Distortum Praesul, torquet an ille magis rSuppositis geminat Divus miracula setis, Quae Divum soboles eaetera, sola facit.

S. AUXENTII Abbatis.

B p i G R. XXXIX. DUm tunicam te poscit inops, discede, reponis;

Utque aliam mittant, Numina celsa roga :Tradideras miseris nimirum indusia turbis Plurimas quam gestas , unica vestis erat: Clara micat pietas tua dum succurrit egenis sDum negat, emicuit clarior illa tibi.

S. ONESIMI Martyris.

SEARCH

MENU NAVIGATION