Vaticinia de Christianae reip. afflictione, ac dein consolatione; Turcici imperii incrementis, et denique excidio ... Exarata in vita S. Angeli Hierosolymitani, Scripta anno 1227. ... per Thomas Bellorosium canon. Panormitanum, commentario praevio &

발행: 1665년

분량: 304페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

171쪽

nta S. Angeli ,

firmato permanendi consilio, quoscumque

humanarum Virium conatus, pinnitentia,& devotione, ac continua caelestium meditatione , assiduus experitur. Qtiotidie Christi j unium ad memoriam reVocatur, quotidie locus Christi containi venerabilis cor ejus inflammai: quotidie demum Christi Passio selvit ad lacrymas,dc provocat in singultus ; atque his studiis eo in loco quin, quennium complet, quo tempore ubi Angelus esset ad nullius quidem notitiam pem Venit, tametsi per nemora, & montes, dc universam Regionum Provinciam diu quisdem quaesitus foret. - II S. Interea vero chlamys ipsius, quae penes sectos relicta erat, apud Bethlem

ingenti & incredibili devotione quaesita, ejus apud Deum merita & gratiam multi pliciter patefecit. Hoc autem relatione Astupore dignum videri poterit, quod cum plurimi variis vexati languoribus, & quod humani ingenii vires eXcedit) nonnulli vita functi devotione inenarrabili eadem chlamyde contecti , certissimo fidei argumento reserantur. Non tamen omnes

ejusde chlamydis contadhu sanitatis &vitae beneficium accepisse dicuntur. Ex his autem, qui, non sine Dei gloriae, re- Ni erunt , Andreas Ioannis filius Hiero

172쪽

selymitanus, Blasius Antonii ex Bethania, Thadaea Pauli Samaritana, Stephanus piae memoriae Philippi Hieroselymitanus, Lazarus bonae recordationis Blasii ex Iericho,

Matthaea recolendae memoriae Iosephi Na-:uirent, fideli multorum testimonio memorantur: Ex his vero qui fuerunt ad vitam revocati viri Coenobitarum,mulieres autem

Sanctimonialium in Monte Sion Monasteria ingnesiae sitnt, Deoque & magnae ejus Genitrici semper Virgini, vitae austeritato& poenitentia incomparabili servierunt,& miris modis alios ad Dei obsequium induXerunt. Haec autem omnia G singula palam proferri per totam Orientalem E elesiam omnibus satis constat. Inprimis autem in ipsa Hierosolymitana Ecclesia DJab Honuphrio Patriarcha, viro certissimet fides, ea omnia publicari audivimus, praesentibus sex & triginta Episcopis superius pag. 126. & 127. expressis, in Synodali Concilio ejusdem Honuphrii Patriarchae prope Hieroselymas selemniter congregatis. Eorum unanimi assensit ipse divus Angelus in Divorum numerum relatus debita Martyribus veneratione eXcolitur: sed quod reliquum est vitae, & gestorum ejus memorabinum , narrare procedamus.

173쪽

S. 3oannes Fratre S. Angeli fuit electus in Patriarcham Hiero obmitanum iuxta revelationem B. Virginis: er S. Angelus remansfit quinque anni si in deserto, nutritus, V visitatus quoti- dia ab Angelis.

116. UIs vero diebus OxJ Patriarcha

III vitae diem clausit, cujus loco Ioannes, Angeli Frater subrogatus,&u nimi totius Civitatis assensu, Spiritus sancti gratia disponente, in Patriarcham electus, oves contagiis purgare, dc ad pastua salutis reducere satagebat, dc non multo post constans fama per ora omnium volare, ubisque increbrescere coepit, Angelum in deserto, ubi Christus jejunavit, quinquennio, perstitisse, ibique spiritali alimonia, ec pane Angelico nutritum, ac Beatorum alloquio roboratum, ab ossiciis corporeis quasi alienum, Qti spiritui, dc divinorum contemplationi vacare, & ipsa Christi selitudine, toto Spiritu , dc affectu Christi imitari, Christo adhaerere, Christum denique toto

mentis ardore, momentis omnibus resbn re : hujus rei vero constantissimae famae

174쪽

Auctore Eno b Patriareia Ierois certissimi fuere auctores , & plurimi haud dubia sanctitate homines, quibus idiisumantelucana, & certa visione,& oraculo non obscuro renunciatum fuerat-

CAPUT XII. 2Pὸd chri cum multitudine Angelo

rum apparuit S. Angelo , cur praecipit ut iret in Siciliam ad praedicandum es ad subeundum mart)rium.

II7. v Nterea Vero quinquennio trans, Christus 'l acto, Christus sole splendidior mag- Angelona Angelorum, & Sanctorum multitudine comitatus, Angelo apparuit, dicens : Satis hic tibi Angele, jam satis hic immoratum est, satis privato profectui, & contemplationi datum. Ea te nunc celerius praestare Oportet,per quς aPater aeterno ad gloriam Mittit ad praedestinatus non dubia adoptione vocaris. Martino igitur in Insula Siciliae, dc oppido Agrigentinae Dioecesis , quod Licata dicitur, Dei amore suscipiendo, & plurimis pro revelanda Dei voluntate, & veritate tuenda laboribus perferendis te accingas. Verumtamen primum Hieroselymam,dcad Ecclesias Orientis te transferas, & fideles confirmes in his omnibus quae simi se-

175쪽

im Vita . . Angeli, '

Cundum voluntatem Patris mei , postea Y cum tempus fuerit r J Alexandrinus Patri cha Athanasius, jussu meo credet tibi reliqui' Joannis Baptistae , Hieremiae, Georgii, & Catharinae, cum imagine Marris meae, quam Thecla Virgine, Pauli dis

Cipula, instante, miro devotionis affectu Lucas depinxit. Ea enim ubi, sacrilega Barbarorum impietas omnia contaminare& furens in sacra dehonestare contendit, servari non decet. Quae Romano PontificinamVerre Honorio Tertio, & Frederico dei Clar monte resignabis in Italia apud Urbem Ve- turem. ciuibus peradiis Siciliam versus iter facies, ibi enim evangeligare opus est, ibi pugnare oportet, nefanda ibi Christianoruscelera, impia sacrilegia, crudeles incestus, CXecranda cordis duritia, nulla Dei reverentia, nullus timor, infidelitas plurima, nulla le3um observantia, & sere nulla fides.

Ea nullo censere committuntur, & cres .cunt, quibus offenditur Pater meus coelestis. Qtam ob rem evangelizabis legem

meam, increpabis, argues, & clamabis, in abominationem,&detestationem impioru :d misi conversi fuerint pronunciabis evaginatum gladium, & manum ejus percutie tem, & ita haec ultio veniet super eos. Cum

Vero in oppido Licathae sueris, stilo ibi h

176쪽

minem scelestissimu,qui propriam serorem, elapsis jam annis duodecim,cogn-it cam liter, & tres ex ea filios habuit, quamquam illa maritum habet squod nefandissimum scelus inquinat Siciliam totam, & cedit in scandalum populorum, & fidei) ibi labo- pradici res tibi, ibi idores plurimi supersunt. Sed Margareta tuis tandem praedicationibus ad Poenitentiam adducta, crimen, quod jam manufestum', palam pronunciabis, occulpam fatebitur,tres filios in medium producens , & supplex ac humilis veniam petens , Berengarius vero , hujus facti causa ira replebitur , dc inselescet, ac primum

Coacta sceleratorum, & consciorum manu,

te innocentem gladio perimet: Sororem Postmodum , quia poenitens illa crimen Proprio ore deteXerit, amens, dc furiis agia. tatus , petet, quam tu servari praecipies. Hoc praedicationis labore in abominatio- . nem execrabiliuscelerum, & impietatum, ac nefandi incestus , hoc martyrii medio, more Ioannis Baptistae, ad coelestem patriam escendes, ad quam mors pro veritate raccepta spontaneo martyrii patibulo, viam aperiet, ubi αἰ tribus laureis coronato p nominicratum tibi regnum invenies ab initio taculi,dc gaudebis cum sanctis Angelis in aeter

num.

177쪽

Vita S. Angeli, CAPUT XIII. De responsione S. cngeli ad christam, δε-

que commendatrone civitatis Hierusalem. 118. R eius ubi se Christum clara ubtrusione vidisse cognorit, reverenter prostratus qua potuit mente purissima , adoravit, atq; post piam maximi dc devotis. simi assectus oratione sese obtulit pro ejus nomine & amore moriturum,& pro viribus ubique commisitirum , ut ejus voluntas omnibus innotesceret. Tu , inquit, fil1 Dei vivi, vere Deus aeterne, pro me hanc vilissimam carnem induere, tot labores,tot dolores, tot aerumnas pati, mortem etiam subire dignatus es, & ego ero nomine sancto tuo non moriar ξ moriar certe laetus& erit dulce mihi tua pro veritate mori;

demum autem, unum, inquit, te oro, ac

AA ac precor, clementissime JEsU , ut Civitatem istam Jerusalem immenta bonit iis tuae oculo respicias , ubi manus ad Patrem tetendisti in Sacrificium vespertinum, ubi contumelias omnes, ecquae hominis lingua exprimi vix possint, sp onte passus,& tandem in cruce affixus, dc hyinea co

rona.

178쪽

ronatus , sacratissimum Sanguinem tuumi pro instauratione dc salute humani generisi essundere volusti: Miserere , miserere, &propitius esto propter nomen tuum dc libera eam, ne semper in ea glorientur inimici

tui. .

CAPUT XIV.

'oelatio christi de Regnis est Proo-

eiis Christianorum occupandis ab maelitis olae Agarenis, deque Imperio Turcarum extendendo u que ad Regnum Vngariae: quorum armis ca/

gauda foret ipsa etiam ferὸ tota Emropa , eg Italia , ac ferὸ omnes christiani.

. II9. um Christus; scito Angele, & Christ; ML hanc revelationem ubique prae- S. Angeli dicabis, quod Civitas Jerusalem diu erit subditione Agarenorum, quae & ab eis non multo post fere tota funditus destruetur: ipse instuper Iudea, Samaria, Galilea, dci tota terra promissionis, & Cappadocia, &AEgyptus, cum multis Regionibus, dc Provinciis Asiae, dc Africae, paucis interjeetis annis, omni ex parte cedent in potestatem

179쪽

16o Viso S. Angeli , l

nae celebrantur laudes, sacrae aedes, delu- i

bra, & Ecclesiae destruentur & Christiani Iritus sere ubique ad nihilum reducentur. iNec multo post universa illa mundi pars, M μm minor Asia dicitur,in ditionem Mahu-υa iis , , OthQmano Duce, deveniςt , cujus' si1cce res Graeciam invadentes fere totam Occupabunt. Indeque terra dc mari indies miis potentia eorum augebitur, dc terrebit fere omnes gentes, dc perveniet usque ad Regnum Epyri, Dalmatiae , &Rassiae: succedente verb tempore Civit ltem etiam ipsam Hieroselymam, cum unia lverse Ismaelitarum dominio Othominim g obtinebunt, &ipsa Christianorum propu- ,δεω iis gnacula eXpi abunt, ipsam etiam Unga-is,. riam pluries invadent, I fere de labunt eam, & terrebitur & infestabitur Europa. Italia vero ipsa, ubi Sedes Petri est, diu, dc με . saepe veXabitur, & diuturna, & perniciosa reprehensionis bella sentiet , ct videbit ignem & sanguinem, & ruinam, & quasidesblationem. Et erit affictio, & saeviet furor, & ira stiper filios ingratitudinis, MPraecedent fames, pestis, & divisio, & co-

initabuntur, & non deficient. Venient autem haec propter abominationem eorum

qui construunt Babylonem , dissipant san

180쪽

ctuarium,& sustinent populum iniquitatis,& odii , & rancoris , dc convertunt eum ad impietatem , & turpitudinem omnis iniis mundiciae , & omnis peccati. leto. Tunc Angelus: CUndo haec su- p ορὸν rura praenuntiabo: & ChrisSus: Quando schisma Eccle1ia, nitore deterso, jacebit quasi via dua: Quando Romani Pastoris solium &Regnum auctum , plurimi affectabunt , &unus adversabitur alteri; Quando surgenthypocritae populos Daudantes praeteXtu sanctitatis , & religionis , dc erit plena E 'clesia sedi arum , in quibus regnabunt sibperbia, ambitio , & luXuria , cum cohortate filiarum ejus. Quando Principes divisi disceptabunt , &Rex Regi, & Pontifex Pontifici adversabitur, & quasi tolletur pinde medio gentium, & discordia fere pariet nteritum.Quando haereses praevalebunt,&ω erit fere extincta fides , & populi , & qui dominantur eis ad vanitates , & insanias

convertentur: tunc Pater meus aeternus

mittet furorem, & iram, ac permittet in ratitudinis filios ubique torqueri ab ho- Adhostibus,& inimicis nominis mei. Haec om- ρηεν- nia constanter, & intrepide praedicabis,& annuqtiabis populo Christiano quae ven- IA, tura sunt propter scelera ejus.

SEARCH

MENU NAVIGATION