Constitutiones synodales Asculanæ sanctiss. in Christo patri ac domino, domino nostro Alexandro ... papae 8.. dacatae a Josepho Salustio Fadulfo ... episcopo & principe Asculano. Habitæ in sua prima dioecesana synodo sub diebus 12. 13. 14. septembris

발행: 1690년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

pareant decretis Sacrae Congregationis super Regularium statu. De eo autem praecipuὸ commoneri Regulares volumus, quod ex Sacri Concilii Tridentini De

creto , cum Sacram Scripturam explicare in eorum Monasteriis teneantur, curent, ut per aptum , do-

istumque Theologum huic Sancto muneri diligen. ter , studioseque incumbatur. Ea vero, quae ad verbi Domini praedicationem , ad supplicationem, & sunerum decreta in anteactis Capitibus observanda proposuimus, quantem ad ipsos attinet, pariter charitatis , de religiositatis exemplo non solum servent, sed & servando alios erudiant, idemque teneant quoad festos dies, novas Reliquias, novaque Miracula, & Indulgentias, quae desuper quoad ipsa peculiariter sancivimus, qui ad Consessiones Sacramentales audiendas a Nobis fuerint approbati, nostras hasce Synodales Constitutiones frequenter legere non graventur, ut Opportunὸ non solum de casibus Nobis reservatis, sed etiam quae ab omnibus Consessoribus caveri, & servari ediximus, calleant exacte, ac opportune studeant praeticare. Censuras, Sc Interdicta non solum a Sede Apostolica, sed & a Nobis emanata in eisdem Ecclesiis promulgare requisiti, non recusent. In aliena Parochia munus Parochi, nisi de illius permissu ne attingantiMulieres post editum partum ad proprium Par0chum remittant pro Benedictione. Quo tem- pQre

292쪽

Apula . Caput XXXIX.

pore in Majori Ecclesia Concio habetur, ipsi Cam

panarum pulsatione operam Concioni clantes ne

turbent j isdem Campanis; Die Sabathi Sancti soniatum ne edant , priusquam a Majori pariter Ecclesia

signum acceperint. Monasteria Monialium ne di- 'inae quidem rei faciendae causa , nisi scitu, permissu nostro adeant, cum Monialibus, nisi exauctoritate Sacrae Congregationis, nec ad breve tem pus alloquantur ; Nullum denique novum Monasterium, Episcopo non permittente te disicent. Item Regulares absque sociis soli ne vagentur extrὸ Claustra, ad Saecularium domos, & praecipue ubi foeminae solae inhabitant, ne accedant, neque sub praetextu audiendi Confessiones, nisi in casu periculosae infirmitatis a Parentibus fuerint evocati, & licentiam expressam habuerint ab eorum Superioribus , quo casu si aegrotis Sacramentum Poenitentiae ministraverint, relinquant Syngrapham ab ipsis subscriptam pro attestatione administrari S cramenti , alias ipso facto remaneant suspensi ab audiendis Confestionibus, Se si aliter transgressi, res extra Claustra fuerint per Executores nostrae Curiae adinventi, carceri mancipabuntur. In eorum Ecclesiis finita Misarum Celebratione, postquam in sedibus Confessionalibus ad Sacramentum Penitentiae ministrandum consederint, collo quia, confabulationes priuatim extra illas nota, habeant cum *minis, nec in Sacrariis introducant,

approba .Per Clemen. IX. I X.

293쪽

26s t Aeefana unodus sonibus, aliisque ut per litteras Sae. Congregationis Episcoporum, & Regularium , datas Vieario Capitulari sub die 27. Novembris I 63 2.

De Monialibus NE putet aliquis Sanctimonialium curam itata

Nes parvi facere, ut omne studium sedulitatem , ac ex intenso nostri pectoris fervore diligentiam jis regendis , tutandisque adhibere nolimus . Siquidem illarum Claustra agri sunt Ecclesiae cuius dilectus inter illorum lilia delectatur,& subinde per Infernalem aprum ea devastari , ac depasci non decet , sed illas quippe, quae optimam partem eligentes , formosae insontisque Columbae nominea C letti Sponso in caverna maceriae , in foraminibus petrae feliciter invitantur , rapacissimis tartareorum falconum ungulis oportet esse seclusas.Quare super his digestas in peculiaribus Capitulis Constitutiones , prout Nobis aptius videbitur , vulgari

sermone scriptas dabimus , ac ad omnium earunia intelligentiam accommodatas , quas ab accuratissimo Antecessore nostro Donato , novimus efforma. tas, in usum pristinum revocari, cum Jis, quas

Eminentissimuς Gabriellius , & ReverendissimuS Montius pariter Praedecessorex nostri addiderunt , adamussim teneri , observari , cum aliis DecretiS

294쪽

viculana. caput XL. 267 in nostra Visitatione factis, etiam ex Sancte hujus Synodi auctoritate decernimus , atque mandamus.

Cumque omnibus praeterquam jis, qui vel ratione sanguinis in primo , Sc secundo Consanguinitatis, vel assinitatis gradu ad Moniales attinent, eas ad colloquendum accedere sit prohibitum, illis etiam Sacris anni temporibus Adventus Domini, vel Quadragesimae vetitum esse declaramus, trans. gretaresque sinὸ evidenti necessitate, ac legitima causa penis in eisdem Constitutionibus, ac Edictis nostris fancitis, puniri volumus ; & sub excommunicationis pena ipso facto incurrenda, & Nobis stalis reservata, imo pecuniarum quoque, de carceris ad arbitrium nostrum ediei mus, ne quis quocunque tempore larvatus, seu persenatus ingredi valeat Monasteriorum Allocutorium, Ec ibi citharas , aliave instrumenta pulsare, nec voce canere, Vel alia Iocularia facere audeat, de insuper propter debitam

Sacrae virginitati reverentiam omnes caveant, ne

prope ipsa Monasteria Instrumentorum pulsatione , ac fidibus, cantionibusque operam dando ullo pacto sese detineant, aut immorentur.

295쪽

De SIndicis' Monialium, aliorum Piorum locorum. SYndici Monasteriorum finito ossicii sui trien

nio, ab omni statim administratione rerum ad Monasteria pertinentium abstineant. Quod si in ca se aliquo pacto in trudant, omnes actus ab ipsis ita facti, omnesque contractus pro Monialibus ce- Iebrati , tanquam sine legitima auctoritate facti, celebi alique nulli ipso facto , & irriti sunt. Sique aliqua exinde damna , de praejudicia Monasteriis obvenerint, ad ea Syndici tum teneantur de suo: Ex Decreto Sacri Concilii Tridentini sessioneta vigesima secunda capite nono. Administratores, tam Ecclesiastici, quit m Laici fabricae cujusvis Ecclesiae, etiam Cathedralis , Hospitalis Confraternitatis, eleemosynae Montis Pietatis , & quorumcunque Piorum locorum singulis annis tenentur reddere rationem Administrationis Ordinario, privilegiis, Consuctudinibus quibus. cunque in contrarium sublatis. Praedicti igitur om nes pro suo debito ita adimplere adamussim id,non praetermittant ; sque Nos aliquando ex aliqua locorum , aut Persona I um Consuetudine, vel ex alii justa causa Nostrum animum movente, talem ad

ministrationem permiscrimus, ad duos, vel ad sui

296쪽

Mutina . caput XLI. 2ς

mum tres annos etiam extendi, & tale ratiocinium ad finem usque illius biennii, vel triennii prorogari; terminato tamen eo tempore 3 dc administratione completa , praecipimus, Sc arandamus, ut ji Administratores bonorum Ecclesiasticorum,Hospitalium, Confraternitatum, Montium Pietatis, & quorun cunque Piorum locorum, sive Ecclesiasticici, sivὸ Saeculares sint, saltem intra duos menses coram, Nobis, vel nostro Vicario Generali de facta administratione , etiam sponte, & nemine requirent , , rationem reddant ; Deputati autem Capitulares pro fabrica Ecclesiae nostrae Cathedralis idem faciant, si,& quando fuerint ad nostrum arbitrium requisiti. Qui vero id essicere intra dictum tempus praetermiserint, poenas arbitratu nostro incurrant, dc praeterea ipso facto ad administrationem bonorum illius Ecclesiae, vel loci Pii, vel alterius hujusmodi per

decennium omnino inhabiles reddantur. Insuper decernimus , ut quotiescunque futuris temporibus census creandi erunt ad favorem Beneficiorum, Ecclesiarum, Monasteriorum , & quorumcunque Piorum locorum, illa censuum creatio advertenter, & accurate fiat, Et seinper in eis promissio, & obligatio apponatur de praestanda pro iularum securitate intra quinquennium cautione idonea, ad satisfactionem respectivὸ Beneficiorum, , Ecclesiarum, Monasteriorum, & Piorum locorum cum quibus agitur, & cum approbatione Ordinarii , gratis tamen concedenda, deque illa renovam da

297쪽

da deinceps usque ad extinctionem censuuna de . quinquennio in quinquennium, di quandocunque in casu deteriorationis bonorum, vel etiam mortis illius persone,que censum fundaverat,si Judicio Ordinarii opportunum, vel necessarium videbitur juxta Deercta Sacrae Congregationis Episcoporum, de Regularium saepius edita, & signanter in una Comensi I 3. Januarii in Calaritana die 27. Ianuari I 6 32- in Senensi I 2. Februarii 163 s. quod si Syndici, Administratores, & Ossiciales, quocunque illi nomine censeantur secus facere praesumpserint ; & si Confratres in quolibet Sodalitio Sacro, piove ad aliter eos creandos votum dare ; imo si de Notarii ipsi sine talibus cautionibus, Se solemnitatibus, a Nobis de Sacrarum Congregationum memte requisitis, de illis instrumenta facere audebunt, omnibus, & singulis illorum poenam imponimus cedendi in illis censibus sic creatis in perpetuunia onus fidejustarum , ne praedictae illae cause, de loca Pia fraudem unquam, & detrimentum ex ministran- .um incuria, vel iniquitate patiantur.

De Tertiariis. Foeminae quae in saeculo remanentes habitum

religionis assumere cupiunt, si solemniter id exequi voluerint, ad Superiores Regulares illorum

298쪽

Apuiana. caput XLII. aTIordinum 3 quos quaeque ex illis selegerit, illas ad

proprium habitum religionis electae recipere spectat, atque ad ipses vestiendi eas officium pertinere , S

cra Congregatio Episcoporum , & Regularium ce- 16is.

crevit. At scire oportet , ad habitum , & professi

nern admittendas, & recipiendas non esse, nisi probatae vitae, ac bonis moribus praeditas , atque i aetate saltem quadraginta annorum constitutas, quae

de proprio habeant undὸ sufficienter vivere possint , ει non cum aliis viris, quam cum Consanguineis, vel assinibus in primo tantum gradu sibi conjunctis cohabitent, Se ab Ordinario loci licentia prius impetrata, qui non aliter eam concedat, nisi de praedictispi aevio examine diligenti sibi constiterit. inare mulieres praedictae si virginalem, seu coelia hem, aut castam vidualem expressis JOto, & sub π.s . H.indicto habitu vitam non traduxerint, & alia requisita per Lateranense Concilium praescripta non habu ποῦ rint, privilegia, exemptiones , & immunitates per 3 si . Summos Pontifices concessas , sibi non suffiagari posse sciant, & Regulares contra praescriptam se mam illas recipientes , & admittentes, ultra suspe sionis poenam ab audiendis Confessionibus, quam incursuros esse decernimus, & a qua nisi explicitE talis pqnae remiss1onem Nobis petierint, non absoru

Ventur, apud eorum Superiores, de Sacram Comgregationem etiam facto condignam ultionem I p oscemus αIn praedicto habitu mulieribus concedendo, M

299쪽

27 2 DAeesina unodusaeespective deserendo illud etiam servandum esse edicimus, ut quae collegialiter non vivunt velum se pracaput, quod suprajectum Vocant deferri non , permittatur, ita etiam nec pectorale , quod vulgo dicitur solio gola , nec patientia , quod si quae mulieres Tertiariae supradicta tria , vel aliquid ipsorum deprehensae fuerint , primo a suis Confesta-δσr larLe. ribus moneri volumus , indε si monitae non dimiserint , per Ecclesiasticas censuras parere compel

lemus.

CAPUT XLIII.

De Eremitis. NUllumlvu Laicum , sive Clericum habitum

Fremiticum assumere , ac gestare posse mandamus , antequam in scriptis nostram licentiam obtinuerit, nullumque pariter commorari, ac diversari cum dicto habitu in Fremitoriis, Ccllis, Ecclesiis, Domibus , Oratoriisque, seu locis Civitatis, & Di cesis nostrae volumus, antequam per Nos , seu Vicarium Generalem illorum vita, statu Lque fuerit approbatus, S per eos nostra fuerit in aliquo praeciso loco commorandi obtenta licentia ta , sub pqna carceris,*aliis arbitrio nostro infligendis, sine qua licentia , nullus ex Vicariis foraneis , sive Archipresbyteris, sive Parochis, dictos Fremitas sub quovis praetextu in suoUicariatu , aut Cura recipiat,

300쪽

l cipiat , aut commQrari, seu quaestum facere per-l mittat. Quibus autem assignata oratoria , seu aliquae

cellae fuerint, nullo modo liceat intra eas, & Ere- mitorii claustra hortosque, & interiorem loci am-li bitum foeminas recipere sub quovis praetextu , poe-I na Eremitis indicta carceris, & eiectionis ab assit gnato loco sine spe amplius in Dioecesi nostra com-l morandi, si in hoc contraventores, reosque esse

ii comperiemus.l Curent in reliquis , se rite in assumpti instituti

regulis exerceri, cunctisque bonum de eorum vital praebeant Udorem, quare nec noctu Vagentur, neci die laicorum ardes, confabulationesque Dequentent,l neque cum foeminis ullo modo conversentur sub' i eisdem poenis ut supra statutis.

CAPUT' XLIV. t De Puerorum Insitutione,N Doctrina

cbrisiana . UM Puerorum educatio maximum sit Reii publicae negocium ; pendet enim ex eo omi nis sticcrescentis Ecclesiae spes, familiarum Patrest strictissime oneramus, ut non solum filios in Doctrinae Christianae Dogmata erudiri satagant, & cui rent, verum etiam in facultates Grammatices , &humaniores litteras, &pro modo ingenii, &capa-M m citatis

SEARCH

MENU NAVIGATION