Constitutiones synodales Asculanæ sanctiss. in Christo patri ac domino, domino nostro Alexandro ... papae 8.. dacatae a Josepho Salustio Fadulfo ... episcopo & principe Asculano. Habitæ in sua prima dioecesana synodo sub diebus 12. 13. 14. septembris

발행: 1690년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

321쪽

moneant . tertia vice duobus quoque testibus adhibitis, ut res piscat, redeat ad bonam frugem, N: ab illo caeno cinergat, denunciantes, si contumaciter parere recusaverit, & intra novem dies ab ultima monitione facta ab ea peccati labe non abscesserit, eum excommunicatione feriendum esse a Nobis, vel a Vicario nostro Generali ue sque admonitionibus , & denunciationibus praemissis, se nihil profecisse videant, fide scripta deserant ad Nos nomina Concubinariorum , monita facta, testes adhibitos, di notam diei, mens sque, quibus fuerunt adhibiti ;tunc mature processuri sumus ad infligendam censuram excommunicationis, etiam reservata Nobis absolutione :& tamen ante illam ad pecuniarias quoque pqnas, & Carceris ad arbitrium nostrum devenire, Nobis erit liberum si non respuerint. Idem prorsus Constitutum esse volumus adve

GMu.Τν, . sus Adulteros, & Adulteras, tunc praecipue. cum moniti, pertinaciter tamen In tam nefario crimine

perseverare dignoscentur. Imo si censuris, quas in eos protulerimus, neglectis, per annum in Concubinatu , vel Adulterio insordescentes permanserint, contra eos severius pro qualitate criminis proeed mus , ut Nobis in Domino videbitur expedire, utquὸ Sacri Canones, &Tridentina Synodus decreverunt , idque nulla alia admonitione facta, de nemine requirente.

Quod si aliquem etiam Clericum quod Deus aVertat in Concubinatu, aut aliter inhonestὸ viv

322쪽

Asculana. Caput LII. 293re, aut cum suspectis stminis conversari, compertum fuerit: Is paenis a Sacro Concilio Tridentino sessione vigesimaquinta cap. Iq. de Reformatione praescriptis , aliisque arbitrio nostro pro delicti gravitate punietur. Consessarii non absolvant Concubinarios, licet occultos, nec alios in proxima occasione detentos, nisi Concubinatum, vel proximam occasionem dimiserint , nec admittant facilὸ praetensas forte occa-- siones alieni scandali honoris proprii,vel cujuspiam falsae necessitatis, utilitatis, & commodi, sibi redigentes in mentem, damnatam fuisse tanquam improbabilem, falsam, & scandalosam, sub Alexam dro VII. in Decreto Sanctae Inquisitionis illam propositionem, quae in numero damnatarum est qua-uragesima prima videlicet. Non est obligandus Concubinarius ad ejiciendam Concubinam, si haec nimis utilis esset ad oblectamentum Concubinarii svulgo Regalo ,2 dum deficiente illa nimis aegrὸ ageret vitam, & aliae aepulae taedio magno Concubinarium afficerent, Sc alia famula dissicilὸ reperiretur. Concubinarii, S: Adulteri publici, etiam si Poenitentes sint ,& emendationem, vel spondcant, vel etiam exhibeant, sine nostra, vel Vicarii nostri Ge η ' γ' neralis licentia non absolvantur, nisi quatuor men-sbus a vetito commercio, de occasione abstinuisse .

docuerint. Declaramus autem publicos Concubinarios cen- , sen-

323쪽

Dioeesana unodus sendos, qui per sententiam, vel Consessione Juridicam, vel per evidentiam faeti, vel etiam per

testes convincuntur in propria , vel aliena domo habere Mulierem de incontinentia diffamatam , Meam moniti a Superiori non dimittunt ux a Concilium Lateranense quintum sessione II. constitui. 2. Primitiva. Publicos vero Adulteros uxoratos illos, vel- contra quos, vel similis juris publicatas, vel publica Adulterii fama, nota non dispari esseta inurendos censebit. Meretrices habitare non permittantur in viciniis honestis, & in locis ubi degere non consueverunt,

nec propὸ Ecclesias, Oratoria , & Monasteria, tam Virorum, quam Mulierum ; Et si quis locaverit ibi illis domus, & post Rectorum, vel Vicarii monitionem non ejecerit, mulctabitur duplo ejus, quod locationis praetium si ierat, applicando eidem Ecclesiae, vel Oratorio, vel Monasterio, vel Pauperibus viciniae. Foeminae Histrionum , & Cireulatorum si inhonestae sint, & malis artibus ad se juvenes alliciant,& colligant, subito exilio a Vieario Generali plectantur , sique abire detrectent, carcere , & fustigatione.

Nulla Mulier inhonesta virili habitu, vel pers nata, vel aliqua parte corporis nuda incedat, noctu praesertim; & si qua talis ab initio Adventus usque ad Epiphaniam, vel a prima die Quadragesimae, usque ad Octavam Paschatis cum aliquo impurE

324쪽

eonversata suerit, Carcere, & fustibus coerceatur , aliisque arbitrio nostro poenis. Cauponariam, Vel Tabernariam foeminae solutae. non exerceant, praesertim si sint aliquo modo de impuritatae suspectar,nisi licentiam dederit Vicarius, qui non concedat, nisi citra obscoenitatis peric

tum , eam permitti jam posse prudenter judica-

verit.

Caupones non excipiant hospitio Meretrices tam si indigenae illae sint, quam si exterae ultra treS dies,& multo minus hospitentur proprias Consanguianeas, vel affines, si vel constet, vel suspicio gravis habeatur eas esse inhonestas, sub paenis ad arbitrium nostrum, &quae de Meretricibus hoc toto Capite statuta sunt, in publicas etiam lenas sub eis. dem p nis statuta intelligantur. Et quia non solum effraenis impudicarum mulierum licentia cohibenda est, ne abutentes immodica libertate homines in suos fines inducere facilius queant, sed ipsa etiam honestarum pudicitia Vallanda est, ne licentius agens in turpitudinem labem di periculum subeat ; Idcirco honestis etiam *msenis larvarum, seu personarum usum, & viriles habitus noctu , diuque prohibemus ; imo Choreas quoquo per vias, & plateas, & ubicunque extra domos, excepto solo tempore Bachanaliorum, sub pqnis ad arbitrium nostrum.

325쪽

298 DictycVana Synodus

De Stupro, ου Incaesu.

SI quis aliquam Virginem non modo violenter

deflorare renuentem , S invitam, sed volentem etiam, S consentientem praesumpserit; mulieri consensienti carceris poenam ad arbitrium no . strum ; viro ultra poenam corporis, dotisque solutionem mulieri, Nobis arbitrariam solutionem inpiam causam erogandam quoque in ungimus quinquaginta aureorum : Et facultatem hanc augendi, minuendi pro petaonarum , facti ,-circumstantiarum qualitate reservamus Nobis, qui de tali crimine per delationem Parentum, aut Consanguineorum, aut assinium sumus cognituri, &ctiar ex ossicio ad similium delictorum licentiam refrae-nanda in , si id viderimus expedire. Idque pariter siet, & sub eisdem poenis in eos, qui viduas violem ter cognoverint. Incestum vero crimen sane execrabile in chmis prorsus cupiamus aboleri ; propterea indicimus, ut si quando copula incestuosa habita fuerit in primo , vcl secundo confinguinitatis vel in primo assinitatis gradu, viri triremium per quinque annos rLentum aureorum ad pios usus, foeminae sustigati nis poenae subjaceant . CA-

326쪽

sculana. Caput 299

CAPUT LIV.

titae sunt, Se semper fuere. Detestabili igitur usurariae multorum hominum pravitati pro viribus occurrere volentes, haec, in quibus praecipue regionibus,locis iue Dice ess nostrae frequentius in hoc genere peecari animadvertimus, nominati hic prohibenda censuimus. Ut nemo ex mutuata , vel depositata pecunia , quicquam ultra sortem ex pacitione recipiat, imo etiam pactione cessante, si potissima causa, qua ad mutuandum , vel deponendum est adductus, fuit hoc speratum lucrum . Idque locum habeat, quantumvis pecunia Pupillaris, Viduarum, aut Piorum locorum , vel etiam dotalis sit, nisi quatenus Jura feri scciis permittant. Nec in pecunia solum, verum in carictas etiam. rebus, hoc idcm improbamus, ne scilicet cuiquam Oleum, frumentum, aliaeve fruges, aut res quaelibet detur, ut pisis eo , quod datum est, sive in eodem , sive in alio genere reddatur. Ad haec edicimus, ne quid ob dilatam solutionem pluris, quam ejus rei justum praetium sit, vendatur ; nec item ob eandem anticipatam, Vilius eo-

327쪽

3 oo Dioresana Synodus dem justo praetio ematur , vel quod tardius solvendum erat , miniis solvatur.

Item ut ei, qui praesenti pecunia indigeat , nihil,

senti, Sc minori pnaetio retrovendat. Frumentum quoque, aut aliud quidquam hujusmodi, quod vitiosum sit, ne mutuetur, ut tantundem boni, & integri restituatur, etiam praetextu quantumcunque dilatae restitutionis . Ut census non solum super fundis, alit domibus, aliisvὸ quibuscunque rebus, quae in fruetiferae snt, non creentur, sed nec super j is, quae licet fructiferae sint, earum tamen fructus non perveniat ad cen- sum quotannis ex illo contractu per lvendum. Ut denique ne quid aliud fiat in censibus, quod naturae contractus, aut dispositioni Constitutionis a fel.rec. Pio Papa Quinto de censibus editae, adversetur . Si qui contractus ejusmodi,aut alios quosvis usurae nomine damnatos inierint, tam ipsi, quam Tabelliones , qui eos conscripserint, aliique omnes sceleris ministri pinas a jure, ac Pontificiis sanctionibus statutas, atque alias etiam arbitratu nostro gravissimas daturos se osse intelligant, qui per Diq-cesim nostram croci mercaturam faciunt, caveant

ne illum mixtione alterius rei falsificent sub excommunicationis pqna ipso facto incurrenda in Decretis nostrae Visitationis proposita. . CA- fide de praetio habita , si ve ut dicunt9 ad creditum ea vendatur lege, ut idem emptor, Vel per se, vel per alium eandem rem ipsi venditori pecunia prae-

328쪽

culana . caput LV. 3 o I

De Lusoribus, Hisrionibus,

Nebulonibus . LIcet ludos, qui ad otium, & torporem corpo

rum, & animorum tollendum, in justam fuerint recreationem adinVenti non prohibeamus, tamen volumus j is exercendis quandam limitatam, adhiberi mensuram. φQuypropter eos, cujuscunque sint generis, temporibus Sacri Adventus, & Quadragesimae publice haberi vetamus ; Alearum vero, S tesserarum ludus , neque in Apothecis, neque in Cauponis, ne- saM; Iliasque in platea, neque in viis, vel alio quomodolibet publico, seu frequentato loco unquam habeatur, sub petna vigintiquinque aureorum in pios usus

erogandorum.

Et ne ludentium strepitus ossicia Divina pertu bet, propE Ecclesiam, aut Monasteria, aut intrata. - s Diuo illorum Claustra ludere prolithemus 3 Diebus vero festis intra Civitatem publice pariter ludos haberi . Vetamus, sicuti etiam extra eam ,&in Plateis Ecclesiai um Ruralium praesertim tempore, quo Sacra,& Divina ossicia celebrantur, Se Clitistianae fidei praecepta explicantur, subpqnis Nobis in Edictis propositis, de suo jam tempore specificandis, pro. quo justa qualitatem abusus, Scorrectionis necessi

329쪽

3o2 Disecyana Sy nodustatem Parochi nobis instent . Filii familiarum, qui

capta ludendi licentia, bona Parentibus subtrahunt, de profundunt, severitate admonitionis adhibita per ParochoS , eorumque Praeceptores, ab excesssibus hujusmodi retrahantur. Illi vero, qui tales filios semilias in ludorum perversitatem, nulla charitatis inspectione adhibita inducere curaverint, aut cum jis, aleis, caeterisque malitiosὸ luserint, par- . nam carceris subeant, Sc quicquid lucrati fuerint, Parentibus rcstituere cogantur, soluta etiam Executoribus, aut locis piis, a Nobis taxanda , pecuniarum mulcta.

Praestigiatores, qui inspicientium oculos quadam occulta manuum dexteritate fallunt in publicum prodire, ludosque exercere, Nobis inconsultis, non audeant, idemque observent , qui jaciunt Aleam, de ludos sorti quocunque modo admittunt. Cimulatores, Nebulonesque, qui hominum carru circumventi, veluti aera sonantia , inaniaque vascula tinniunt, nonnisi obtenta licentia, merces exponant, & festivis diebus nullo pacto conscendere scamna praesumant.

Et qui Histriones, Mimi, mulieres ad gesticulationes , dc ad spei tacula ducunt, ultra prohibitionem sestivo tempore operandi, caveant ne cantiunculis, 2liisque recitationibus, turpia Verba a. , 'inhonestosque misceant ullo pacto conceptuS,. nisi a

Nobis velint alta severitate puniri, de si quas mulieres praediciti secum habuerint impudicas, sub eis

dem . Diuili do by Cooste

330쪽

Aptitana. Caput LVI. 3OIdem paenis nunquam tales se videndas exhibeant,

aut scenicos adtuS exerceant.

CAPUT LVI. De Ministris curiae Episcopalis , s Taxa. 4 Inistrorum nostrae Curiae qualitatem . eam,

esse decet, quam Ecclesiae integritas, puritas, fidesque requirit. . Ideo Notarii Tabellionesque nostri integri, fide- conoa.T M. Ies, solertes, ac charitate quoque referti lint, curentque diligenter , ac fideliter officium exer

Probatas taxas, bc in Tribunali nostro servari suetas observent, & in rebus mere spiritualibus , nihil accipiant praeter Scripturae mercedem. In Actis Cancellariae nostrae cuncta, quae ad Ecclesiasticum regimen Ecclesiasticamque ditioncreta spectant , redigant , Bullarum , expeditionum omnium registrum faciant. Pecunia , quae ex paenis, mulctisque, sive Clericorum , sive aliorum conscietur, omnis apud unum Depositarium, quem Nos delegerimus, deponatur, S: inde , nisi Ecclesiae, & Piorum locorum usu erogetur , bc accepti, expensaeque quotannis ratio red

SEARCH

MENU NAVIGATION