De critices, In re praesertim sacra, recto pravoque usu. Authore f. Bonavent. Amadaeo De Caesare min. conv. ..

발행: 1741년

분량: 181페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

totius conspectum venerint. III. Extent eorum monumenta pubi i- ica & Coeren oniae ad posteritatis memoriam tristi reatae sint . IV oportet denique haec monimenta atque has coet emoniis tum in- de,ctim res accidit, exordium da-isse. Authoi Anglus has fixit Regulas ad demonstranda Miracula quorum meminit Scriptura Satra . Caeterum si standum foret his positis, ruerent pleraque CX fidelium consuetudine praecePta,

ut Icon S. Dominici Suriani ; &illud: Bene fortassim de ine Tho-Ma. Sed a pluribus Pontificibus haec facta vindicantur.

62쪽

Animadversiones is har Regular. I N Litera torum ore pervulga

ti fatis jam sunt relati Cano nes, Ioannis Clerici praesei tim,di Penes omnes qui tenuem literat rae crustam habent circumferuntur ; Quapropter animadverte eum putamus: Ne simus leves ad credendum, neque severio res ad objiciendum in Ecclesiastiacae Historiae Patrumque lectio De ,' Quintum excerpsit Canonem Clericus Cal vini sta ex Divi Augustini eximia Epistina ad S. H eronymum 8a. cuius propria damuS verba. Ego enim fateor charitati suae r Solis eis libris Scripturarum qui jam Canonici appellantur didici Minc timorem honoremque deserre, ut nullum eorum Authorem scribendo errasse

63쪽

rasse aliquid semissime credam . At si aliquid in eis ostendero

quod videatur contrarium Veri tati; nihil aliud quam vel mendosum esse Codicem vel Interpretem non assecutum esse quod detum est, vel me minime intellexisse, non ambigam. Alios autem ita lego ut quantalibet 1anctitate doctrinaque praepolleant , non ideo Verum Putem , quia ipsi ita senserunt. Sed quia mihi vel per illos Auctores Canonicos vel probabili ratione

quod a vero non abhorreat, per suadere potuerunt. Nec te , mi Frater, sentire aliquid aliter existimo. Hactenus Augustus Do- stor, qui nos docet lectitare Patres cum sollerti criterio& provida indagine; enim vero saepissime invenimus ipses OculareS testes de eodem fadio non conVenire . En Perspicuum exemplar

64쪽

Monisauconius Evangelium S. Marci ab eodem Evangelista elucubratum quod Venetiis servatum, stribit, in charta aegyptiaca , haud in membranis elabo ratum ,' hocce te statur ut testis Ocularis . Maximilianus MisIbrus, haereticus epist. I 6. adfirmat se illud vidisse, adstante Ab L tha Bibliothecae S. Marci Custode , hujus m nimenti paginas ex membranis & graeco idio male conscriptas . Mabillon ustamen in suo Itinerario foc 3 a. qui Venetiis etiam fuit, testatur. hoc monimentum D. Marci sigillis clausum esse, nec cuiquam patet. En tres inter Oculares testes non leve discrimeti . Seu standum erit haud MOntiauconio, nec haeret j co Missoro, sed Mabillonio. Interea si testis ocuraris hallucinari adhuc poterit maxim0Pere igitur animadve ten-

C dum

65쪽

dum erit : Quum Author vir clarissimus , probus , fideque

orthodoxa praeditus fuerit , nefas erit de illius testimonio haesitare , citra illius probitatis opti que nominis injuriam, & nos snpularis imprudentiae notam subiremus, non acquiescente S . Et crocitet ad suam libidinem eum Natali Bailletus in Admen. art. I a. detretams testimonium Theodoreti, S. Gregorii Papae, S. Gregor. Turonensis, S. Sulpicii Severi & aliorum PatrUm. Prisci Scriptores Ecclesi a e & si

non ut testes oculati monimenta proferunt, ii auferunt dubio pro cul a manuscriptjs probatis quae ob oculos eorum versabantur &in praesentiarum interciderunt ό& aequum sanἡ est cogitare pleraque fuisse Veteribus & Ma joribus nostris cognita, quorum origo nunc nobis latet. Pro tuto

66쪽

exploratoque censere debemus veteres PatreS Om Bia, quae PQ steritati consignarunt de Primoribus Ecclesiae temporibuS circa Martyrum Acta , Coeremonias, jejunia , Lipsana , Vel eX manum sicliptis deperditis, vel eX traditione Majorum mutuati sunt ;quocirca impudens est, absdubiodi ridendum consilium 'factis a Veteribus nostris traditis fidem detrahere, Ut c muniter effusa licentia factitant mali Critici . Et ut ordinatim procedamus, sequentes regulaS ad indimus . I. Fadui illustria quae nil incredibile praeseiunt, haesitatione nulla recipienda erunt. Hujusinodi est translatio Sanclae Domus Lauretanae relata a Fabio Bion di, a Io: Baptista Mantuano Carmelitarum Generali, a Bartholomaeo

Vallun brosae , a Joanne Ange lita di ab innumerjs aliis, tremo

67쪽

& ab Erasino Rotherodamo teste Canissio . II. Si Facta publica

non sint & fabulam non redoIC-ant , S in ScriptoriS regione acciderint , ne reprobanda quidem, per leves conjecturas adversas ,1 id recipienda; talecumque est

cium de suIgido sydere a primis Vesperis ad alterum Usque diem Festi Doctoris Angelici S. Thomae Aquinatis , prodetante in Calabriae oppido , vulgULelcastro supra domum in qUa Ortum habuit Doctor Angelicus, iaTemplum indu commutatam. Et Sanctus Doctor Ut ortu Calaber , vocat Pythagoram, suum Con terraneum lib. con. Gentes. ΙΙΙ.Dum Author nimiae credulitatis fama laborat non est audiendUs, di maxime si amore vel odio alifectus fuerit, ut fuit BZovius is suis Annalibus, suum erga ordinem amore flagrans, erga Op

68쪽

clinem Franes stanum secus apprime ; erga Fratres de familia , Praecipue quos fecit Authores fraticellorum, Beguai disrum &Beguinarum ό quam impudentiam abhorrens clarissi Bail, ingenuδ scripsit r Animum BGOu in

paupereulam Francis i Familiam atrocissisum fuissρ, nihilque magis eniti quam eam contemptibi-χω ; wfructuosam , infamem

reddere. Not. ad Conc. Vienn. Ideoque jure di merito in Repu-Dlica literaria pro levi Consarcinatore Ρlagiario & mhndacissimo Historico est habitus , simillimus Nicolao Εymerico, teste eodem 'met Bait': Nicolam Eamericas ,

suspectus Auctor, ubi agitur de

negotiis Minoritarum , non nus quam movitis ; quam esset Inqui tor haereticae praDitatis M. to. a. not. in Decr. Greg. XLIV. Aequum sane est, vetustoq

69쪽

eiusdein regionis Scripta res, Alienigenjs ante serre ψ quam ubrem Latinorum authoritas de Latinorum factis, Graecorum testim nio, est semperante serenda . V. Dum factum aliquod refert Author unus quod a multis oppugnatur supparibus, tametsi veritas ab eo stet fortasse qui selus loquitur; ratio postulat , ut in eam sententiam plurium descendamus. Secus autem si illi pIures fuerint recentiores . VI. Si duo Historici factum tradunt uequo caeteri synchroni silent; audiendi sunt qui reserunt , etiam

si unicus Author fuerit : Accidit non seMei, rediὶ scribit clarisC Ρ.

Scriptoribus non fusis uiuin ear Literis mandandi quae in ocuns earum Bersabantur , quod stificet ita perva ala foreri ut feri nousosse videretur, illa a quopiam

70쪽

i norari. Eximii Iudaei Philo &Iosephus silent Probaticam Piscinam Hierosolymis celeberrimam.

Eusebius Pamphili silet Romae Costantini baptisma , cUjnS men tionem secit etiam ethnicus Zosimus Comes , Constanti ni Syn chronus lib. a. Bist. Rom. Doctor Seraphicus silet Indulgentiam Portiunculae in Actis S. Patris Francisci . Immo & Eusebius ipsemet plura praeterit & silet , ut scribit S. Maximus , pleraque o pera suae Regionis, Hymenaei R Narcissi qui Sacerdotes Hiero solymis fuere ; neque Panteni opera descripsit, neque Clementis Romani, nisi duarum tantum Epistolarum; Nec meminit Eusebius Athenagorae qui Apologi am pro Christianis adstruxit , di

librum de Resurrectione mortuo rum ς nec Hieronymus meminit

in Catalogo Scriptorum . VII.

SEARCH

MENU NAVIGATION