Pontificum Romanorum qui e Gallia oriundi, in ea sederunt, historia ab anno Christi 1305. ad annum 1394. ex mss. codicibus nunc primùm edita, & notis illustrata. Opera et studio Francisci Bosqueti Narbonensis IC

발행: 1632년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

iso VaBANVs v. Hanus, quam alia flumina constricta meare , quod super eis equites, S quadriga S multum oneratae transitum haberent solidum, & securum, durauitque in tantum quod eius nimia rigiditate, seu fortitudine vites, ac arbores fructiferar, depraesertim amigdali,& oliuae quamplurimae fuerunt perditae, totaliter mortiGcatae , seu desiccatae, immo S multae per medium scissae,&c5fractar. Eodem tempore sociales quamplurimi totum fere regnum Franciae, & praesertim in lingua Occitana occupabant,discurrebant,cum in ipso detinerent loca multa, immo dc de die in diem alia nouiter capiebant,pro suae libito voluntatis, a quibus nec expCl. li poterant, nec etiam erat, qui eorum

posset resistere potestati, fiebantque per ipsos mala 55 damna infinita in personis, locis, S rebus , tam Ecclesiasticis quam mundani De quibus dictus lianus Papa ad sui notitiam, oc auditu berductis, valde doluit, ac regno, locis, es personis ex his afflictis & tribulatis pro affectu co-

patiens eis posse tenus,quantum ad suum spectabat ossicium, obviare, & occurretet decreuit, fecitque processus,ac fulmina inuit sententias contra ipsos eorum α

162쪽

sautores & receptatores, ac eis quali-zCrcumque , verbo aut facto Participantes, siue dantes consilium, Vel iuvamen,

ministrantesque ipsis quςcumque victualia,aut necessaria, quocumque titulo siue causa,hortatusque,& induxit omnes fideles ut aduersus eos insurgerent tanquam

contra hostes Christi,& hdet,immb &totius generis humani, certas etiam indulgentias spirituales eos persequentibus Concedendo. Quibus ubique diuulgatis, ipsis per prius fauentes, ut plurimum se

ab ipsis retraxerunt, ac omnes per eos oppressi,SI conturbati,aduersus eos adeo animati sunt,quod alter alterum non e

pectando in eos,& loca quae occupabant unanimiter ac sic viriliter & subitb irruerunt, quod plura loca, ad quae se reduxerant, quamquam ut plurimum fortia, immo & aliqua inexpugnabilia satisfaciliter & cum modicis insultibus per eos c pia sunt, dit demolita, ac demum in eis inclusi trucidati: alij vero per longam obsidionem fame,& siti in eis existentes In cerati exire, Si deserere sunt coacti. Sic

quod per Dei gratiam, &ut creditur ob merita dicti summi Pontificis, actum est, quod in satis breui tempore sociales hu-

163쪽

111 V R B A N vis V. iusmodi terras , & loca quae sic per eos opprimebantur cum maximo discrunt DC dimittere, & se ad alia diuertere sunt co-

pulsi : non tamen omnCS , cum Corum.

quaplurimi gladio, fame, igne, ac inedia

fueriant interempti, prout etiam eorum

demerita exigebant, SI sic regio praedicta satis vel saltim plus solito, tunc in pace quieuit. Anno Code, die decima septima Ianuarii, obiit Ioannes Rex Fracorum in Anglia, ad quam redierat, postquam semel fuerat liberatus, & Regi Angliae suo aduersario pacificatus , causa peti ciendi & totaliter cxequendi eam quae inter ipsos pax siue concordia facta fuit, successitque sibi in regno Carolus suus filius primogenitus, tunc Dux Normanniae , & Delphinus Viennensis , qui eodem anno die decima nona. Maij, qua fuit solemnitas Trinitatis, Rc-mis extitit Coronatus. Eodem fere tempore Nunci; Romanorum venerunt A Uenionem ad praedictum V rbanum Papam, petieruntque inter alia ut Romam cum sua curia se transferret, qui Corum petitionem benigniter audiuit, dixitque ei Circa eam totaliter Deo Duce se factu rum, quod ipsi deberent merito eonteΙ -

164쪽

V R B A N V s V. systari, pro tunc tamen circa illud eis aliquid aliud non specificauit. Anno se- quenti, qui fuit LXv. mense Maij, Carolus Romanorum Imperator venit in Auenionem ad dictum Vrbanum Papam Cum magna comitiua Principum , de nobilium Alamannorum, & ornatias insigni is Imperialibus; per ipsum Papam de Cardinales , fuit valde & honorifice

receptus, dc die sancto Pentecostes tui coccurrente, dicto Papa solemniter celeribrante, astitit in habitu Imperiali di demate coronatus, in manu deXtra sceptrii.

gestans, tandem vero habitis muItis colloquiis inter Papam & ipsum, tam super factis Ecclesiae, quam Imperii, rediit ad propria cum bonis, pace, amoru M& fauore Urbani Papae praedicti. Paulo post reces una vero dicti imperatoris, Ar-naldus de Seruola vulgariter Archipresbyter de Verniis nominatus,natione vas coadunatis sibi aliis quam plurimis, i in

propriae, quam aliarum diuersarum na-rionum, tanquam Sociales, Alcouriam hi

partem Alamantalae Intrauerunt petao-

nas captiuando , igne dc gladio omnia consumendo, ex quo inter principes, de incolas Alamanniae commotio seu tur

165쪽

is 4 URBANVs . V. batio fuit non modica exorta: praesertim taliqui suspicati sunt quod haec faciebant de consensu, seu conuenientia dicti In peratoris,aggregatiquet ruerunt se ad inuicem viriliter resistendi 1 ac impediendum , ne ulterius progrediendo flumen Rheni possent transire. Quod praedicti audientes,scientesque aduersus eos se praeualere non posse, retrocesserunt, multis tamen damnis illatis de etiam receptis , & ad partem Gallice redierunt, ubi satis cito post per aliquos ex suis crudeliter interfectus est Archipresbytex memoratus, prout etiam eius demerita bene exigebant: Et hic notanter inserendum est, quodCapitanei talium societatum , Ut plurimum morte simili aut crudeliori, tam per prius quam ex post mortui fuisse referuntur,in quo Deus signanter ostendit, quod malam vitam se- , ctantes seu ducentes ad eam similiter finiendam disponuntur, iuxta illud Euan

gelicum, qui gladio feriet,gladio peribit, '

&c. Eodem etiam tempore cum Leopol- C. R Ω-dus Dux Austriae tertio genitus intere lata su β se tres, filia , Barnabonis de Vice comitibus Mediol ni desponsasset uxorem, Radulphus eius frater primogenitus

166쪽

VRBANUS V. III Mediolani existens de fluxu ventris satis

inopinate mortuus est, an autem natura

liter vel dolosὸ multi varij varia sunt locuti, hoc tamen Dei iudicio relinquatur. Pro tunc etiam Petrus Rex Cypri videns quod passagium ultra marinum per prius ordinarum cum Ioanne Rege Franciae, SI aliis supra nominatis , progressum seuestectum habere non poterat,propter dicti Ioannis Regis etiamCardinalis Legati ad hoc ordinati, obitus, qui paulo an te superuenerant, coadunatis sibi quam plurimis notabilibus personis ad arma doctissimis, aggressus est Alexandrinam

ciuitatem, eamque vi armorum Cepit,die undecima mensis Octobris anni praedicti Lxv. considerans tamen, quod ipsam diutius tenere non poterat, cum suus exercitus esset satis modicus,& impotens

ad resistendum infidelibus, qui in manu

forti S innumera multitudine aduersus

eum se disponebant, ipsam dimittere decreuit, Ss prius bonis ipsius datis in praedam suis comilitonibus, cam pro maiori parte incendio concremauit, & sic retrocessit ad petopria. Per idem tempus Philippus iunior inter filios praefati Ioannis Francorum Regis, Margaritam filiam

167쪽

Ludovici Comitis Flandriae relictamque Philippi Ducis Burgundiae duxit vXO- rem, qui etiam iuris sui partagii a dicto tempore suo in donum habuerat Ducatum Burgundiae, qui ad ipsum patrem ratione propinquitatis, & successionis deuenerat per obitum dicti Philippi vitimi Ducis, qui obierat nulla ex se sobolo relicta: suam autem dictam uxorem respiciebat uniuersalis succoinio paterna, Mauilina , in qua veniebant Comitatus. ζ,ti Flandrensis, Burgundiae, Arte sis, Niversi. nensis,& Rc stellensis ac Baronia de Sali nis, &idem erat de materna, in qua VC-niebat Ducatus Braba iaci post decessum amitae suae Ducissae, de cuius posteritato spes nulla erat. In istorum autem matrimoniali copulatione necessaria fuitApostolica dispensatio prGpter consanguinitatem qua satis de proximo iungebantur, quam memoratus Vrbanus Papa gratiOSe concessit, licet eam per prius Regi Angliae in persona unius ex suis filiis denegasset; in quo nullam sibi fecit iniuriam, cum hoc non a iustitia sed a sui maxima gratia dependeret, & sic sibi licuit, prout sibi placuit alteri concedere, M sibi denegare : & quod sic factum fuerit

168쪽

V κ ὴ A M v s V. ISI Deo creditur ordinatum. Si enim do mos Angliae ad successiones venisset me morataS , quae admodum potentes sunt adeoque latae quod maiorem partem regni circumeunt, aut contingunt,aut domus Franciae statim ex toto absorpta fui .set, aut in tribulationibus,guerris, ' dissensionibus domus utraque perpetuo remansisset , ex quibus quot mala secuta fuissent indicant illa, quae huc usque secuta sunt occasione Ducatus A quitaniae,

super quo tamdiu ad inuicem discepta-hunt. Quibus si modo praemisso dictusVrbanus Papa occurrere & obviare decredit, quod debuit fecit, primo obuiando destructioni regni Franciae cuius Reges

hactenus continue fuere Romanae Ecclesiae manulentores,& speciales dessen

fores . , secundo Occurrendo turbationibus, guerris, de dissensionibus iam praetactis, cum ad suum spectaret officium talibus viam percludere , & eam nullatenus aperire. Per idem fere tempus fuit proelium inter Carolum de Blesis, & Ioannem Comitem de Monteforti super Ducatu Britanniae contendentes, in quo dictus Ioannes victor extitit, & praefattas Carolus occisus, de cuius canoniratione

169쪽

demum, i nstantissime actum est a Franciae procuratione, Cum fuermultu virtuosus, honeste conuerr 5 VRBANvs V.& laudabilis vitς, ferebaturq;tam Viuens, quam mortuus multis miraculis coruscare. Ducatum tamen praedictum per ip- lsum tunc usque pro maiori parte posses.sum ab inde obtinuit, IoanneS memoratus per Regem Angliae subfultus & adiutus. Dicto etiam tepore currente Am

deus Comes Sabaudiat Galliopolim ipsam eripiens de manibus Turcorum, quam demum tradidit Imperatori Graecorum consanguineo suo. Per idem etiam tempus praefatus Vrbanus Papa publicauit seu manifestauit suam intentionem super accessit suo & transsatione Curiae versusRomam,destinauitque ce tos Nuncios , tam Viterbium ubi primo declinare, & aliquamdiu morari intendebat, quam Romam,causa disponendi,& ordinandi necessaria, reparandique sua Palatia, dc libratas pro Dominis Cardinalibus diuidendi: &ad haec assignauit, seu ordinauit terminum tempus Paschale immediate post secuturum. Eodem

anno,qui pro tunc currebat M. CCC.LXVI.

dictus Vrbanus Papa die XVIII. men. -

170쪽

sis Septembris, quae fuit feria sexta Quatuor Temporum,tres creauit nouos Presbyteros Cardinales, videlicet Dominos fratrem Guillermum Sudoris diocesis Tutellensis,Ordinis Praedicatorum, tunCEpiscopum Massiliensem, Angelicum Grimoardi fratrem suum tunc Episcopum Auenionesem supra nominatum, δίfratrem Marcum de Viterbio Italicum, tunc Generalem Magistrum ordinis Minorum. Postea vero circa principium anni Lxvia. ivit ad Montepessulanum causa videndi & visitandi Monasterivinquod in honorem sanctorum Benedicti dc Germania solo suis magnis sumptibus aedificauerat, NI solemniter dotauerat pro sustentatione certi numeri Mon chorum, iam per eum ibidem ' instituti,& ordinati,partim ut diuinis insistant oia siciis , partim in litterarum studiis vacent pariter x intendant, ipse enim pro tunc in propria altare maius Ecclesiae huiusmodi Monasterio consecraui magnis priuilegiis decorauit, & multis reliquiis,

ornamentis, iocalibus pretiosis adornauit. Per eadem tempora cum Petrus

Rex Castellia in suos inhumaniter desa uiret, nunc unum iugulando, dc quem-

SEARCH

MENU NAVIGATION