- 아카이브

Pontificum Romanorum qui e Gallia oriundi, in ea sederunt, historia ab anno Christi 1305. ad annum 1394. ex mss. codicibus nunc primùm edita, & notis illustrata. Opera et studio Francisci Bosqueti Narbonensis IC

발행: 1632년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

16o V R BANVS V. que suis bonis spoliando, & alias genera liter eos persequendo , ciusque furor Qperterriti quamplurimi a suo regno CXularent, essetque odium innatum , immo irradicatum inter 'eos, saltim pro maiori parte,fuit tractatus habitus ut expellere tura regno suo. In quo consentientibus

multis tam nobilibus quam Ecclesiasti cis, de particularibubfuit vocatus,intro ductus & admissiis' in Regem Henricus Comes de Trailamara suus frater natu sis, lili pro tunc a facie eius fugiens tanquam profugus hinc inde Vagabatur, qui satis cito sequaces multos habuit & qua si ex toto obtinuit dictum regnum , Mcum dictum Petrum Regem persequeretur,& ille pro tunc non haberet ad quae confugerer, cum per prius fere omnibus

fuisset plusquam hostis , &. capitalis ini micus , clam habuit regnum ipsum dese rere , Venitque ad Regem Angliae, MOdoarcli ni Principem Valliae ac Aquitaniae immogenitum suum,thesauros in-ε numerabiles secum ferens , petens eorum consilium iuvamen. Qui mediai

tibus thesauris praedictis secum confoederati sunt, sibique fauoribus&auxilii, opportunis assiliere promiserunt , pro

172쪽

v R s Α 'u v s v. I 6r quorum maiore firmitate dedit duas sitalias suas, quas secum duxerat, in coniuges duobus filiis Regis Angliae memorati, ordinauitque earum primogenitam, quam recepit Ioannes Dux Lencastriae sibi debere succedere in suo regno, ubi ipsum decedere contingeret sine masculo legitimo & naturali. Quibus peractis Odoardus Princeps praedictus cum

magno exercitu armatorum ipsum secum duccns dictum regnum intrauit,

dictoque Henrico victo in praelio, fugae tamen praesidio liberato,vi armorum intra paucos dies ipsum ad statum suum dictique regni sui regimen restaurauit, Msic ipso ibidem relicto triumphator gloriosus ad propria remeauit. Circa idem tempus vacavit Ecclesia Cassinensis, quam dictus Vrbanus Papa ad Abbatiam reduxit, prout antiquitus fuerat usque ad tempus Papae Ioannis XXII. qui eam in sedem Episcopalem erexit, ad quod faciendum dictus Vrbanus motus fuisse dicitur ut religio Monachorum, quae ibidem exordium habuit, ibi melius seruaretur, aestimauit posse fieri sub Abbatis regimine , quam Episcopi conuenieti modo. Eodem,anno scilicet LxvII.

173쪽

i6L URBANUS V. die ultima mensis Aprilis praefatus Papa recessit de Auenione gressus suos diri gens versus Romam. Et cum applicuisset Massiliam , declinauit ad Monasterium sancti Victoris, cui dudum praefuerat,

quod curii prius esset vetustate consum pium minareturque ruinam in multis, a quo ad Papatum assi impius fuerat, multimodis fecerat renouari & reparari, murisque ac turribus altis claudi, circuide fortificar magnis etiam priuilegiis decorauerat, dc multis adornauerat retia

quiis, iocalibus Sc ornamentis pretiosis. Ibidem insuper existens, die videlicet duodecima mensis Maij anni praedicti, assumpsit in Presbyterum Cardinalem Guillermum de Agrifollio decretorum Doctorem, tunc sedis Apostolicae Not

rium, iam sacerdotem: de quo non modicum quamplurimi fuerunt admirati, cum esset satis iuuenis nondum attinges annum XXVIII. aetatis suae,& de eius

promotione, saltim ad illum statum pro tunc nullatenus speraretur ι sed ad hoc faciendum motus fuisse dicitur consideratione Domini Guillermi de Agrifolio senioris, titulo sanctae Mariae in transty

berim Presbuteri Cardinalis, cuius ipse Papa

174쪽

v p. Η Α N V s V. 163 Papa socius & familiaris fuerat cum in minoribus existebat, & qui post Deum suae dictat assiimptionis dicebatur fuisse

praecipuus promotor, & auctor, cuius dictus Dominus Guillermus nepos existebat, qui etiam in studio,in quo a sua adolescentia usque tunc versatus fuerat bonae famae, vitae laudabilis , & conuersationis honestae, & inter alios suos coaetaneos satis esse sufficiens comuniter ferebatur, eratque speciosus forma, statura decorus, & alias bene dispositus ad omne bonum. Die vero vigesima dicti mensis idem Vrbanus Papa de Massilia exiens

intrauit mare cum mirabili apparatu galearum, & aliorum nauigiora, de quibus honorifice valde sibi prouiderat Ioanna Regina Sicili , veneti, Ianuenses,& Pisa ni, iterque suum persequens, die quarta sequenti prospere applicuit Ianuae, ubi fuit tam in portu, quam ciuitate, per Ducem S ciues solemniter receptus, S de bitὸ honoratus. Et quia pro tunc erant dies Rogationum instabatq; dies Ascensionis Domini, ibidem per illos remanere decreuit , & interim equitando per dictam Civitatem, Ecclesiam maiorem Visitauit, & demum pro sua mansione des

175쪽

1σε V R B AN Vs V. cendit ad domum S.Ioannis Hierososy- mitani, in cuius Ecclesia indicta die Aiacensionis Domini solemniter celebrauit. Et in crastinum iter suum Continuando inde discessit, relicto ibidem Domino Fratre Marco de Viterbio titulo sanctae Praxedis Presbytero Cardinali pro sed dis guerris & difffensionibus , quae pro tunc vigebant inter dictam Civitatem,& Bernabonem de Vicecomitibus Mediolani, & diuino sibi assistente prauidio ι peruenit steliciter ad portum seu plagam ρ hium' C0rneti die quarta mensis Iunij subse-

φὴς quentis circa ortu solis. Vbi mari exiens

sibi obuiam habuit Dominum Egidium Aluari Hispanum, Episcopum Sabinensem Cardinalem, tunc sedis Apostolicae Legatum in Prouinciis illis, comitatum

fere omnibus nobilibus de magnatibus terrarum Ecclesiae, ac Praelatis, & aliis quamplurimis armatis , aut inermibus, prout eorum cunissibet conditio seu qu litas exigebat. In litore autem parata fuerunt tentoria , tam de pannis sericeis, quam frondibus seu ramis arborum vitaxentium magna amoenitatis decora, quae

cum dictus Pontifex fuisset ingressus, ac in ipsis auqualiter conuenisset,parato ibi-

176쪽

URBANUS. V. Iaem Altari Missam cum nota solemniterfecit coram sic decatari, qua finita equum ascendit,uenitq;Cornetu hora prandij ad domum Minoru declinando, ubi mansitusque in crastinum diei instantis Pentecostes, in qua ipse ibidem solemniter celebrauit ,veneruntque ad cum solemnes Nuncij Romanorum pro eorum parte sibi plenum dominium urbis offerentes, ac claues sancti Angeli per ipsos prius detenti secum deferentes. Ab inde autem recedens die nona dicti mensis intrauit Viterbium, ubi fuit cum magno gaudio& solemnitate receptus : Venerunt ad eum ibidem paulopost tam Domini Cardinales , qui post cum per terram iter

suum prosecuti fuerant, quam Vniuersat liter nobiles, & magnates, Praelati, SI comunitates partium Italiae de suo aduentu gaudentes. Die autem XXI m. mensis Augusti immediate suum dictum aD uentum subsequenter obiit in Viterbio, praefatus Dominus Egidius Aluari Epis copus Sabinensis Cardinalis, vir utique memoriae laudabilis, immo etiam indelebilis in aeternum : fuit namque Lega- . tus in dictis partibus continue fere per quatuordecim annos: licet a principio

177쪽

1ός VRB ANVS V. reperierit ciuitates, loca, castra, M ter ras Quae ad dominium, Ius, & proprietate Romanae Ecclesiae spectabant, sub manibus consistere Montisflastonis & do Montefalco dumtaxat exceptis, tamen diuino fretus auxilio sic operatus Clinunc per tractatus amicabiles, nunc Verb per insultus hostiles, quod fere omnia ad obedientiam dictae Ecclesiae suo tempore suoque ministerio reducta: in quibus etiam castra , rochas M alias munitiones , Ut plurimum aut nouiter fecit aedificari, autquae hactenus imposterum in deffensionem fidelibus, rebellibus vero ad offensionem 3c terrorem.Fuit mi per homo admodum virtuosuS , liter rum scientia praeditus, in agibilibus multum circumspectuS, cord magnanimuS, corpore laboriosus, ac in factis armorum non obmissa Pontificali decenti valdo edoctus, & expertus, sciuitque in omnI-bus sic, M taliter se gerere, quod in tota Italia vivenς amabatur, aut saltim tim

batur.Ipse de bonis a Deo sibi datis,co stituit, dotauit, ω fundauit Bononra: unum solemne Collegium pro pauperibus scholaribus regionis suae: plura alia bona fecit pro salute animae sux et crus

178쪽

obitus fuit multum toti Ecclesiae dariinosus, &praefato Vrbano Papae displicibilis, &dolorosus, praesertim in sui dicti duentus principio, cum speraret in suis Rgendis per eum in plurimum dirigi M

uuari. Post vero paucis elapsis diebus fuit rumor in Viterbio, insurrexerunt enim ciues contra curiales, domusque liquorum Cardinalium hostiliter inuaserunt, propter quod, tam illi quam fere alij omnes Italicis exceptis pro sui securitate se reduxerunt in Palatio cum Pa-Pa , ubi manserunt per tres dies quibus durauit dictus rumor. Tandem vero dicti ciues se male egisse cognoscentes , ac misericordiar, & voluntati Papae se submittentes, in signum emendae, & culpae recognitionis, omnia arma dictae ciuitatis cum catenis quibus carceriae claudebantur ad dictum Palatium portauerunt,

erectisque patibulis in locis in quibus huiusmodi rumor ortum habuerar, aut magis inualuerat, in eis culpabiliores suspenderunt, & sic Papa cum ipsis nunc agens eis pepercit, rumorque cessauit, nec ex tunc aliquid mali contra dictos curiales egerunt. Dicto etiam tempore Cun ente Dominus Suggerius Gomerij

179쪽

168 V R B A N v s V. Archiepiscopus Compostellanus, concertatus cum Vastallis super iuribus Ec clesiae suae fuit per cos crudeliter interfectus,cum aliquibus officiariis suis. Dicto Vrbano adhuc Vitcrbij existente, vene runt ad ipsum memoratus Amedeus Comes Sabaudiae Patriarcha Constantinopolitanus,& aliqui alij viri notabiles misia si pro parte Imperatoris Constantinopolitani pro sui parte eidem Papae promittentis ipsum rediturum ad Romanae Ecclesiae unitatem , & super hoc breuiter personaliter venturum ad ipsum Papam. Qui Papa de Viterbio recedens die deci ma sexta mensis Octobris Romam intrauit,occurrete sibiClero & populo Romanis , ipsumq; solemniter recipientibus Cum magno gaudio , ac demum laudantibus de iucundo aduentu suo: postqUam verb in Ecclesia beati Petri suam fecit Orationem, in Cathedra Papali fuit more solito collocatus , declinauitque ad Palatium suum dictar Ecclesiae contiguum , quod prius vetustate ac in habitatione , quasi consumptum , dc diruptum , saltim quoad tecta opere mirabili

fecerat renovari. Die vero ultima dictimensis, quae fuit dies Dominica in Vigi-

180쪽

VRBANT f V. 169lia omniumSanctorum,primum in Altari beati Petri solemniter celebrauit, Mibidem consecrauit in Episcopum Sabi-nensem praenominatum Dominum Guil-lermum de Agrifolio, qui longis temporibus ante non consecratus titulo sanctae Matiae in transtyberim Presbyter cxtiterat Cardinalis. In dicto autem Altari a tempore Bonifacij Papae VIII. non fuerat celebratum , propter summorum Pontificum, qui in ipso tamen sunt soliti Celcbrare, absentiam diutinam. Satis cito post introitum suum in Roma praefatus Vrbanus Papa constituit vicarium Generalem pro regimine terrarum Ecclesiae, praefatum Dominum Anglicum Grimoardi iam per eum factum Episcopum Albanensem fratrem suum, quem hac de causa destinauit Bononiam, Voluitque quod ibi suam continuam faceret mansionem : destinauit insuper dictum Dominum Guillermum Sabi-nensem Episcopum Cardinalem ad partes Neapolitanas causa sedandi discordias, & guerras pro tunc urgentes inter Principem Tarentinum de Ducem Andriae, ex quibus fere tota illa regio mirabiliter turbabatur. Anno Domini M.

SEARCH

MENU NAVIGATION