Pontificum Romanorum qui e Gallia oriundi, in ea sederunt, historia ab anno Christi 1305. ad annum 1394. ex mss. codicibus nunc primùm edita, & notis illustrata. Opera et studio Francisci Bosqueti Narbonensis IC

발행: 1632년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

ό PONTIrr CUM ROMANORUM Regi infensissimos praesules, Transalpinos licet, nominarunt. In his Bertrandus Archiepiscopus Burdegalensis,qui& Bonifacio ob Convenarum sedem prius ab eo obtentam, Archiepiscopalem postmodulii acceptam ultra modii addictus, de ob vastatos a Carolo Valesio propinquorum agros, aliaque agnatis damna illata, hostis Philippi dicebatur. Ad eum

tamen Nicolaus animum aduertit, vel quia alias amicus & gratus erat, vel quia genium Aquitanicum nouerat, facilem, honoris cupidum, nulloq; labore in Philippi amicitiam ruiturum. Hoc Gallicar parti persuaso, rei serie per secretos nuntios a Patribus die xi. Parisiis Philippus accepit. Is nihil moratus ad D. Ioannis de Angeriaco Santonum oppidum praemonitum litteris Bertrandum sexto die pauco comitatu conuenit : habito ad syl-uam proXirnam arcano colloquio, Rex sibi, & Valesio Bertrandum conciliare,penes se eius Pontificij potestatem, ad eam rem acta Perusij narrare, ad maiorem fidem litteras legere. Attonitum rei non speratae nouitate Bertrandum, ferunt ad

Regis pedes procubuisse, Carolo se amicis num iurasse, & ambitiosum animii sc

22쪽

Regi ad quaecumque devinxisse. Iussum surgere Rex osculatus, haec capita ab eo stipulatur. Primum, ut sibi capti Bonifacii , laesaeque Maiestatis Pontificiae, Venia detur. II. ut Ecclesiasticae censurae, queis cius rei causa notati fideles & ami Ci, expungantur. III. Decimae Regni resarciendis Flandrici belli expesis ad quin,

quennium concedantur. IV. Bonifacij memoria damnetur. V. Columnenses honoribus quibus a Bonifacio spoliati restituantur: amici alij in Cardinalium Collegium allegentur. Sextum tacet loco dc tempore dicendum. Bertrandus horum omniu in sponsionem sacrosanctaeEuch ristiae facrameto firmat, ultra cautionum Vice Sc pignorum, fratrem & ex fratre fi lios dat Regi obsides Parisios ducendos: deinde visitationem suae prouinciae resumit,cui ad ege vocatus incumbebat. Rex Vero cursores Perusium remittit, quibus tricesimo quinto die reuersis, ex mente Regis, Patres Galli innovatis pactionibus, & sacramentis, Bertrandum Burde-galensem ore Nicolai Pontifice pronuntiant. Approbant Itali secretae artis ignari, acclamat omnes amicoP otifice electo. ' Populo declaratus, contentiones A rixas

A iiij

23쪽

8 PONTI pICvM ROMANORUM in Cardinalium &Magnatum familiis p perit, singulis eum vi amicum vendicanetibus. Interea Decretum electionis d tum Porusj Anno M. CCC v. Indictione

III. die va Iunii, a patribus datur, Gui- doni Abbati Belliloci Virdunensis Diocesis, Petro de Montegiello Sacristar Ec'esesiae Narbonensis, dc Andreae de Hugiagio Canonico Catalaunesi, sedis Apostolicae,& Patrii collegij oratoribus. Be tradus visitans Prioratu de Lesin haco in Diocesi Pictaues, ex cursoribus nuntium

accepit. Burdegata reuersus X I . Cal. A Ug. inTeplo D. Andreae accepto decreto lenies vocarivoluit. Tertio Cal. eiusde mensis, vacatura imposterii beneficia collationi suae seruat, eode quo prius usus sigillo. Eo usq; latuerant Italos artes Galloru,&amicus Pontifex quotidie Romx expectabatur : dum decretum illius affertur, quo Patres Lugdunupa ad Pontificiam inaugurationem euocantur. Ilico astus Gallicos Cardinalis de Ursinis noscere, praehabitas artes detegere, votis potitum Nicolaum de Prato curia trans Alpes euocata, geniumq; Aquitanicum, quem apprime nouisset, longos ibi annos illam

detenturum, palam iactare. .

24쪽

CLEMENS QVINTVS.

Ex Chronica MS. Bibliothecae Fuxensis, Fratris Bernardi Guidonis, Ordia

nis Praedicatorum, Haereticae prauia

talis Inquisitoris , postea Episcopi Luteben P.

L E M E N s V.nastione Vasco de loco quiVilandrau dicitur Burdegalensis diocesis oriundus, de Patre Berardo milite, fuit electus in Papam apud Perusium invigilia Pentecostes, quae fuit nonis Iunij, anno Domini M. ccc. v. Sedit annis VIII. mensibus x. diebus xv. a die electionis su ,vsque in diem siti obitus computando. Vacauit autem sedes annis duobus , mensibus tribus, diebus xvij. Hic prius vocabatur Bertrandus de Gotho, fuitque primum Episcopus Conuen rum, & exinde translatus in Burdegalensem Archiepiscopatum , electusque est in Papam, tunc temporis suam Prouinciam in Pictauia visitabat. Veniens amtem de Pictauia in Bus degalam in mense

25쪽

Iulij subsequentis, receptus fuit cum Iu- genti gaudio, S honore, ubi recepit decretum electionis suae in crastino sanctae Mariae Magdalenae, &sequenti dic scilicet xl. Calend. Augusti in praesentia Praelatorum , & Magnatum in Ecclesia Cathedrali sancti Andreae sede sua sedens in cathedra Clemens vocari Voluit, ω elegit, & ex tunc coepit agere,& se gerere sicut Papa. De Burdegata vero recessit in finem sequentis mensis Augusti,peruenitq; Lugdunum,Conuenerunt- . que ad eum Cardinales, fuitque coronatus Lugduni, in Ecclesia S. Iusti Domunica intra octauas S. Martini , scilicet xviii. Calend. Decemb. prasente Domino Rege Franciat Philippo. Hic Clemens Papa Pontificatus sui anno primo, in Aduentu Domini subsequenti scilicet

xum. Calend. Ianuarij,fecit unam ordinationem Cardinalium, inter quos fuerunt, Petrus de Capella, Episcopus To-Iosanus, Berengarius Fredoli Episcopus Bitterrensis, Arnaldus deCantalupo Elc-ctus Burdegalensis, Frater Thomas Anglicus Magister in Theologia , & Frater Nicolaus GallicusCofessorRegisFraciae, ambo de Ordine Praedicatoru, Stephanus

26쪽

CLEMENs V. Ii Archid. Brugensis Cancell. Regis Franciae Guillermus Arruffati, Arnaldus de Pelagrua, Raimundus de Gotho nepos Papae, Petrus Arnaldi Bearnensis Abbas sancte Crucis Burdegalensis, cui non fuerunt anni attributi in Cardinatatu, sed obijt infra annum. Item Iacobum S Petrum de Columna patruum & nepotem, quos Bonifacius Pap deposuerat, reposuit in Cardinatatu Rege Francorum procurante. Anno autem Domini M. CCC. VI. Clemens Papa recedes de Lugduno redijt Burdegalam, ubi sedit cum sua curia eo anno. Deinde Annno Do mini M. CCC. VII. Clemens Papa cum curia sua de Burdegata vadit apud Pict uiam, ubi stetit Curia anno uno, & amplius. Eodem anno in festo S. Eduuardi Regis Io. Idus Octobris fuerunt capti Templarij ubique in toto Regno Franciae subito una die. Anno autem Domini M. CCC. V ID. circa finem mensis A gusti Clemens Papa cum Curia sua recessit dePictauia versus Auenionem dirigens gressus suos, ubi cu Curia sua sedit.

Anno autem Domini. M. CCC. IX. Ve

nerunt Nun iij & Ambaxiatores Regis Alamanniae Henrici apud Auenionem,

27쪽

11 CLEMENs V. retentes confirmationem electionis MCoronationem Imperis ab ipso Papa sibi dari, Papa vero eius electionem aciniist,& confirmauit, volens ipsum nominari Regem Alamaniae &Romanorum,& coronationem Imperij promisi tempus eidem assignando, via festo Purificationis

ad duos annos Romam veniret, coronam

ibidem Imperia percepturus. Eodemque Anno Domini M. CCC IX. Idus Septembris apud Auenionem Clemens Papa ad instantiam Regis Fraciae Philippi,&suorum , in publico Consistorio pronunci uit . ut liceret persequi volentibus procedere contra memoriam damnandam Bonifacti P P. VIII. qui ab eisdem iamdudum de crimine haeresis extiterat infamatus. Anno autem Domini M. CCC. X

quinto Idus Maii per Archiepiscopum

Senonensem cu suis Suffraganeis inConcilio Prouinciali Parisiuet cogregati, fuerunt sententiati, & iudicati Tempi id, & propriis confessionibus tamquam impoenitentes super nefanda & profana professione sua, fueruntque relicti curiae saeculari, dc per eandem igni traditi, S: combusti: unum autem & miradum fuit, quod omnes Sc singuli eorum confessio-

28쪽

CLαMrNs V. I3nes suas, quas prius iurati fecerant iniudicio, retractarunt, dicentes se falsa fuis se confestas, nullam super hoc redde tes causam aliam nisi vim, aut metum tormentorum quod de se talia fateren- tur. Hic Clemens Papa Pontificatus sui

anno VI. Dominicae vero Incarnationis M. CCC. X. in sabbatho Quatuor temporum Aduentus, scilicet xiv. Calend. Ianuarij,apud Auenionem fecit secundam ordinationem quinqueCardinalium, qui fuerunt Arnaldus de Felguris Archiepiseopus Arelatensis, Bertrandus de Bordis Episcopus Albiensis, qui obiit infra

annum sequenti mense Septembris, Ar-naldus Novelli Abbas Fontisfrigidi Ci- sterciensis Ordinis, Raimundus de Famgis nepos Papae ex sorore, Bernardus de Garno de sancta Liberata. Hic Clemens Papa Pontificatus sui anno VII. Dominicae verb Incarnationis M. CCC. XI. in

Calendis Octobris apud Viennam supra Rhodanum generale Concilium Coi uocauit, fuitque prinia Sessio Concitu

inchoata xvo. Calend. Nouemb. Minter colloquia, & tractatus super agendis, deductum est tempus per totam hiemem subsequentem. In seciuente vero mense

29쪽

Mariij feria quarta in Hebdomada sancta x I. Calend. Aprilis. Summus Ponti sex multis Pr latis cum Cardinalibus cora se in priuato Consistorio couocatis, per prouisionis potius, quam codemnationis viam,ordinemTemplariorum cassauit,&penitus anullauit,personisS bonis eiusde 'ordinis dispositioni,& ordinationi suae &Ecclesie reseruatis In sequeti vero mense Aprilis tertia die eiusdem mensiis, Anno Domini Incarnationis iam mutato, scilicet M. CCC. XII. fuit secunda Sestio

Conci iij celebrata,in qua praedicta cassatio ordinis Templariorum fuit per summum Pontificem radiante Concilio promulgata, praesente Rege Franciae Phili-po cum tribus filiis suis, cui negotium crat cordi : sicque annullatus est ordo Templi post annos CLXXXIV. quibus In litauerat, impinguatus ac dilatatus nimis. In sequenti verbmense Maij pridie Non. eiusdem mensis inscsto S. Ioatinis ante portam Latinam, sabbatho intra Octauam Ascensionis Domini, fuit tertia & vltima Sesso celebrata, & Concilium quod fere septem mensibus protractum fuerat, terminatum,in quo fuerunt multae Constitutiones editae. Post cele-

30쪽

brationem vero Concili j Clemens Papa

cum curia sua versus Auenionem reuertitur de Vienna. Eodem vero anno D mini M. CCC. x11. sabbatho in ieiunijs Quatuor temporii Aduentus. X. Calen. Ianuarij apud Auenionem Clemens P pa fecit tertiam ordinationem nouem

Cardinalium quos assumpsit, qui fuerui, Guillelmus de Mandago to Archiepiscopus Aquensis, Iacobus de Osa Episcopus Auenionensis, Berengarius Episcopus Bitterrensis, Amaldus de Auxsio T. piscopus Pictaviensis, frater Guillelmus Petri Magister in Theologia Lector Palati j de Ordine Praedicatorum , Frater Vitalis de Furno Magister in Theologia de ordine Fratrum Minorum, Michael de Becco Gallicus Decanus S. Quintini, Gublielmus Testa Condomiensis, item Abbas sancti Seueri ordinis S. Benediacti. Hic Clemens Papa Pontificatus sui

anno Vm. Dominicae Incarnationis M.

CCC. XIII. quinta die Mai, in sabbatho apud Auenionem canonizauit Fratrem Petrum de Marrone quondam Papam

Caelestinum, de sub nomine sancti Petri

Sanctorum Confessorum catalogo annotauit, a transitu eiusdem s. Petri ai

SEARCH

MENU NAVIGATION