Pontificum Romanorum qui e Gallia oriundi, in ea sederunt, historia ab anno Christi 1305. ad annum 1394. ex mss. codicibus nunc primùm edita, & notis illustrata. Opera et studio Francisci Bosqueti Narbonensis IC

발행: 1632년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

261쪽

proxime alligatus , & alias per prius inter omnes homines mundi sibi specialius amoris vinculo confoedcratus,& coniunctus, qui nescitur quo ductus spiritu pertinaciter adhaerere voluit intruso memorato, admittere que ac adire recusauit in dominiis suis praefatum Dominum Guidonem de Malosico Presbyterum Cardinalem, qui partim ad ipsum per dictum Clemetem fuerat destinatus. Qui etiam pari modo malitiose extitit impeditus, quominus regnum Angliae intrauit, ac in eo, & caeteris regionibus, Δἴ prouinciis ad quas fuerat destinatus ad effectum deduxit illa, quae in praedictis sibi commissa

fuerant per Clementem memoratum. Eodem currente tempore obiit Henricus Rex Castellae, cui in regno suo se cessit Ioannes filius eius, ad quem paulo post venire disposuit praesitus Dominus Petrus de Luna Diaconus Cardinalis, prout sibi commissum extiterat per Clementem praedictum. Sed quia praefatus Henricus pater suus non informatus de iustitia dicti Clementis moriens adhaerebat & obediebat B. intruso , quem sibi absque alia pleniore informatione ipsum pro tunc admittere recusauit: de quia

262쪽

CLEMgNs VII. 2sridem effectualiter fecerunt omnesReges Hispaniarum cum regnis suis pro tunc fauentibus & adhaerentibus B. intruso, habuit Cardinalis praedictus inter eos

manere tanquam regnicola,potius quam

ut Cardinalis vel Legatus per aliquos annos, quibus currentibus dicti Reges sic super praemissis informati fuere, quod per Dei gratiam ipse finaliter suae Legationis effectum laudabilem assecutus, prout infra loco suo plenius describetur. Porro dictus Clemens istis contingentibus in regionibus memoratis, de Fundis mutauit Curiam ad locum de Spionata diocesis Caietanae, M abinde paulo post cum paucis Cardinalibus per mare venit Neapolim ad Ioannam Reginam Siciliae, ipsum honorifice de solemniter suscipientem. Quae satis cito informata de intrusione di i B. cui quantum in se erat mentaliter non obedire decreuerat, sed quam primum per Collegium Cardinalium alium eligi contingeret, sub debita forma ipsi obedire. Auditaque electione dicti Clementis, sibi confestim obediuit, & adhaesit, sibique obedientiam fi xi mandauit per omnes subditos suos, ac in omnibus terris, S dominiis suis ubilia

263쪽

asa C LE M E N s VII. bet constitutis : non obstante quod dicctus intrusui naturaliter esset Dibditus suus,& ut pramaissum est,de Neapoli traxisset originem. Cui ac etiam suis hoc valde molestum extitit,-ingratum,qui

ctiam cum eorum fautoribus numero non paucis, sic M taliter tractauerunt,

operati sunt, quod dicto Clementi Ne poli existenti, ac cum Regina tractantiquomodo aduersus ipsum praeualere posset,rumor concitatus est contra eos ade

fortis,& magnus,quod ne utrique maius immineret periculum , ipsum Clementem subito unde venerat oportuit reme re: ubi cum peruenisset satis a certo com- peruit, qu bd dimis intrusus continue ii sidiabatur, moliebaturque eum comprehendere, aut alias in persona damnificare si posset, in quo quasi totam Italiam

tam in terra quam in mari sibi adhaeremtem, & colligatam habebat. Considerato igitur quod sibi pro tunc non aderat suffragium seu auxilium sussiciens, quo mediante contra dictum intrusum praeualere posset, ac ubi erat diutius securoemanere , tam pro securitate sua, qua Ecclesiae, S causae suae prosecutione deliberauit partes adire Cismontanas , Vc

264쪽

C LUMEN s VII. as 3 abinde Regis Franciae , & aliorum sibi fauentium fretus auxilio, melius, liberius , & securius, in agendo intendere posset, &fructuosuis operari, occurre libusque sibi casualiter, immo, Ut creditur diuina gratia disponente,certis galeis&nauigiis, Anno Domini M. CCC.LXXIX mense Maij mare intrauit cum Cardinalibus suis, exceptis duobus , videlicet Domino Iacobo de Itro titulo sanctae Praxedis , & Domino fratre Leonardo titulo sancti Sixti Presbyteris Cardinalibus, qui pro suorum vel Ecclesiae negotiorum prosecutione, fauentiumque sibi consolatione in partibus illis tunc remanserunt. Et licet non sine magno periculo,diuino sibi assistente praestidio, saluus & incolumis Massiliam applicuit X.

die Iunij subsequentis. Ab inde iter suum

vero continuando Auenionem peruenit, ubi fuit receptus cum magna solemnitate, M gaudio generaliter ab omnibus,& praesertim a Cardinalibus quinque, sexto iam defuncto,quos ibi dimiserat Papa Gregorius supradictus. Qui habita informatione de intrusione memorata,& sui electione canonica, per prius sibi adhaerere M obedire decreuerant tam-

265쪽

quam 'vero Papare Postquam vero ductus Clemens tuit in Auenione, quantum fuit sibi possibile, auxilium praebuit& succursum tam dictae Reginae Siciliae, quam aliis fautoribus valitoribus & bellatoribus suis in partibus Italiae derelictis, qvibus mediantibus erant securi aduersus dictum intrusum, ac ipsum etiam haberent posse tenus impugnare, &his& aliis sibi pro tunc imminentibus astitit praefatus Rex Francorum Carolus auxiliis , consiliis,-fauoribus opportunis. Qui etiam ut per agnitionem veritatis& iustitiae dicti Clementis, demonstrationemque nequitiae intrusionis aduersarij sui, schisma sedari posset, & extingui, quamplures Ambaxiatores fere ad omnes Principes, & Regiones uniuersas saepius destinauit, ipsos exhortans, d requirens, ut si non sic faciliter vellent ad obedientiam dicti Clementis inclinari , saltem patienter audirent pro sui parte proponenda, quemadmodum audiu rant proposita per partem aduersam. Sectheu i tanta fuit fere ubique obstinatio, quod nedum huiusmodi audientia denegata extitit, sed etiam quorumcumquet missorum per dictum Clemcntem a di-

266쪽

tum posset obviaret conuenienter,&prouideret dictus Clemens deliberauit ad ifortiora apponere manus: S primo fortificatis dictis suis valitoribus, & fautoribus quos in Italia habebat,iam gemibus, quam pecuniis, prout sibi possibile fuit, ipsisque animatis, & inductis, ut ad dicti

intrusit , Romanorumque ipsum fauentium persecutionem totis viribus intenderent , ad arma spiritualia se conuertit, fecitque processus contra praedictos eorumque fautores, prout ius, ratio, S aequitas dictauerunt. Sed proh dolori non exeo pramaluit, nam etsi quandoque victores extiterunt, saepe Sc ipsi fuerunt viacti di sed multo minus ex secundo, nedum

enim processus sui dicto intruso fuere contemptui, sed etiam ipse similes contra eum,suosque de facto subminare praesumpsit, sicque tunc incaluit, inualuit, efferbuit, schisma praedictum, quod to

eo tempore quo ipsi cucurrerunt, eorum occasione tota Christianitas in maxima

turbatione inaudita diuisione perm msit. Qui enim per prius veri Praelati, aut aliorum beneficiorum ministri extiterat, adhaerendo uni ipsorum per alium de se-

267쪽

CLEMENs VII. dibus aut beneficiis suis expulsi sunt, Malij noui eorum loco subrogati. Quod

permaxime contigit de adhaerentibus dicto Clementi, qui per antea promini aut beneficiati erant in partibus fauentibus & obedientibus dicto B. qui eos in personis& bonis est adeo immaniter prosecutus, quod oportuit ipsos ad idictum

Clementem recurrere, &Vt ipsorum inopiae subueniret ab ipso humiliter postulare: quod sibi non fuit usquequaque possibile, propter suae obedientiae paruit

tem, cum etiam quoad hoc M alia plurima inconuenientia ei non suppetebant facultates , propter quod praedictorum quamplurimi, qui per prius abundauerant, erantque viri notabiles, in paupertate & miseria vivere & mori habuerunt, quorum exemplo multi alij non sic mente constantes perterriti praeeleῆerunt in suo statu primaevo,quamquam 1ub schis. matico praesidente permanere, quam tali miseriar subiacere. Fuere etiam quai plures alij quos adeo excaecauit ambitio, quod licet dictum Clementem mentaliter crederent esse Papam, a dicto tamen. B. instantibus bonis sublimari & promoueri voluerunt, nec curarunt si ex tali-

268쪽

bus mundi lucrandis, suae animae pat reiarur detrimentum. Fuerunt praeterea

nonnuli qui in dictis Praelaturis aut beneficiis ab utroque sibi taliter procurandis , illi demum adhaeserunt, sub cuius fauore praedictis se magis gaudere viderunt ad quali tatem, seu potestatem conferentis nullum aspectum habendo. De illis autem qui se vaenales constituendo, pretio appretiato veritati suam fidelitatem , seu potius infidelitatem demonstrarunt, utpote promotiones pro se suis inuerecunde postulado, immo quod auditu nefandum extitit, pecuniam Malia bona tam Ecclesiastica quam temporalia, in Ecclesiarum, & personarum par ticularium ad quas spectare decebat praeiudicium iacturam, improbe expete do. Non est per singulos discurrendum,

cum etsi bene considerentur, innumerabiles fuerunt in utroque statu , Ecclesiastico videlicet & mundano , qui potius aliena quam sua, & non Iesu Christi expetierunt. Et ut in paucis multa comprehendam, hoc tempore maligno, dictique pestiferi schismatis occasione, innumerabilia mala , SI pericula tam animarum quam corporum prouenerunt,

269쪽

videlicet corruptiones morum , strages plurimorum , depressiones bonorum S: humilium, exaltationes reproborum, Muilium iuuenum, S indignorum promotiones : Ecclesiarumque & caeterorum spiritualium & Ecclesiasticorum aperta venditios haeresum & errorum publica- tio; virtutum & bonorum operum cessatio : criminum M peccatorum multipliacatio, guerrarum & praeliorum commotio ; omneque bonum obedientiae, in

contumaciam dc contemptum Conue

sum est, & religio in Apostasiam est redacta. Et quia ista partim audiui, partim vidi practicari, ideo licet flens & eiulans

recenseo, partem Vtramque tunc temporis ex ipsis fuisse laesam, ut aduersae Culpam recitando, meam excusare non Videar, cum satis hoc vulgus nouerit, officij per me assumpti debitum existat, ut nulli deferendo, sicut meritorum, sic Sc vitiorum veritas conscribatur ; & sicut .de aduersario, sic de proprio veritas in omnibus referatur. Nunc autem ad alia quae dicta durante tempestate contigCrunt, habeo vertere folium meum. Et primo pro anno M. CC e. LXXX. famili res multi Ludovici Ducis Andegaue

270쪽

CLaMENs VII. sis, fratris & tunc locum tenentis Regis Franciae in partibus Occitanis, per eum missi ad Montempessiilanum causa exigendi certum subsidium, ab incolis eiusdem loci , per eos se reputantibus superinde grauari , nocte tamen nequiter interfecti , & trucidati fuere una cum

aliis pluribus , qui in hospitiis publicis

in quibus praedicti locabantur, inuenti sunt: licet eis essenx extranei , M alias praemissorum inculpabiles, Si ignari. De quibus dictus Dux furore repletus, Vehementer indignatus est, ad ultionem debitam recipiendam, viriliter ω magnifice se disposuit, & accinxit; Volens quosi &: in quantum esset sibi possibile ductum locum funditus diruere, & eius incolas neci tradere uniuersos. Sicque vecreditur, etsi non in toto,saltem pro maiori parte ad effectum deduxisset, nisi fuisset dictus Clemens qui sic se interposuit,quod dictus Dux recepta satisfactione condigna placatus extitit, & dictus locus cum suis incolis respectu perpetr ti sceleris, satis illaesus & indemnis re

mansit. Eodem etiam anno M. C C C.

xxxx. die xv I. mensis Septembris, obijeCarolus Rex Franciae,cui successit lar

SEARCH

MENU NAVIGATION