Ioannis Gandulphi Bononiensis Carminum libri 5. Item ejusdem authoris in aureorum Catonis Carminum de morali philosophià libb. 4. Leonina paraphrasis gravissimis firmata sententijs ad Marcum filium. Quibus accesserunt Marcellini Genuensis Carminum li

발행: 1674년

분량: 230페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

33쪽

Iosephus Baptista xx,

Petrus Franciscus minotius Xxv. Tetrus Gandulphus Io. R. Aix. IX. Petrus a Porta xxiv.

34쪽

NATIVITATE CHRISTI

INTER LOCUTORES

ECLOGA I.

FAllimur 3 an veras audimus ab aethere voces, i ornithe δ rumpe sonum, atque arreviis auribus asta M. Fusce, quis esse neget divum praenuntia verba Illa nihil mortale sonant: o qualia nostrum, vera quidem fateor pertentant gaudia pectus F. f. Me quoque nescio quae totis infusa medullis Laetitia emollit: videas ut blandius aequo stet pecus, & miti testetur gaudia fronte. Ori sed quid & huc celeri properat per gramina passa Leucus anhelanti, dominum comitante Lycisca Expectemus, habet referat quae maxima nobis. Zev. Vidimus, o pueri, quae non mortalia possunt ora loqui, non lingua potest humana referre a Illa tamen quocunque modo nec falsa putetis γCarmine nQn Iongo reseram miracula vobis. . An quicquam tali ni munere majus utrique Incipe, iam patulis nos auribus ista bibemus. Lm. Cum modo tornigeras lustro de more parentes a Insidiasque Lupi metuens, Ursique ferocis, Totum suIgidulis visum est ardere sub astris Coelum per tenebras r tantus decurrit ab ortu Fulgor ad occasum , tonitruque sub axe serent hTer, quater intremuit dictu mirabile tellus, Nec soli patuere mihi coelestia visa ;Viderunt alia: vidjt Meliboeus, Alexis,

35쪽

Et Cory don, Thyrsisque puer , seniorque Pa Iaemon, Mopsus, & hyberna depallus glande Menalcas. .

Parva loquor, majora paro, majora superiάnt. Aliger hs nostras permulsit nuncius aures Vocibus, aerias visus volitare per oras. f. ornithe, cur eadem quoque nos non vidimus ipsi O . Cum fierent,magno perfusos membra sopore

Dulcis, & alta quies, mortique simi llima pressit,

Hinc fragor, & iremitu tellus conterrita somnum Depulit ex oculis a tum vox audita per auras. Sed vicine , precor, ne desine caeteras Leuce . :tias. Culiores nemorum , pecoris gaudete magistri. Gaudia magna fero, nulli percepta priorum, Nuntius aetherea vobis demissus ab arce . Natus in orbe Puer pura de virgine vobis, Humani generisque sator, servator, BE author , AEqualisque patri, genuit quem trina potestas. Hinc gaudet gens illa patrum, sanctissima proles, Praescia venturi, caecis inclusa tenebris , . Totaque syde rei laetatur regia coeli.

Hinc stygius gemit ille Charon, gemit illa profundi

Carceris atra manus, caeco demersa barathro . .

Τristia sydereum metuunt iam Tartara Regem a Iam dabit hic toto pacem mortalibus Orbe-

Aurea iam. puero nascente renascitur artas.

Molliet hic hominum sacris praecordia verbis Ferrea, mortalique Deum velabit amictu ... Iustitiaeque dabit sanctissima semina, sacras.

Sanciet in t ris arterno loere leges, i. Languida sanabit nullo medicamine membra , . Incessumque dabit claudis, & lumine capta Saepius optata donabit corpora luce, A Styrae defunctos vita reuocabit inerti. Hinc & ab ea tremo magni pia munera regesiarbe terunt, puerumque suo diSnantur honore.

36쪽

laee ait ,& subito tenues dilapsus in auras. Fug. O te felicem vere, nimiumque beatum , Coelicolas cui nosse datum , pla munera, cuique Cernere virgineι licuit praesagia partus. Hic erat ille sonus nostras demisius in aures. Haec erat illa animis totos infusa per artus Laetitia , haec laeti pecoris clara , ornithe, signa. O . Ver refers, teque id memini dixiste sodali. Om. Ergo eadem nuper vos haec audistis , amici Q. Nimirum, sed verba sopor vicinus utrumque , Et stupor arcano mentis vetuere recessu Conderer mellifluos licit perdilaere cantus. Sed quibus in terris puer hic de Virgine natus Quandoquidem tibi cuncta datur coguoscere , Leuce , Dic, age , sic numerosa tuis foetura capellis Crescat, & innumeri ludant in ovilibus agni. Divinam sobolem sacro dignemur honore. Lou. vidistis si forte ea iam , quam pinus obumbrat Densa coma , fons est vitreis pellucidus undis Non procul; ille sitim toties sedavit in aestu, Fusce, tuam, nulli non est liquor, ornithe, nobus . Qui pascit seu valle boves, seu rupe capellas. Hic puerum mater partu est enixa recenti, Astraeo monstrata mihi nunc nuper ab ipso . FeIici vicina casae, qui bucera seruat Armentat o felix, nimium mihi nempe videbar , Tanta quidem tota concepi gaudia mente.

O qualis faciest o qualia lumina i quaIis

Aspectus qualisve decor quam rara venustas lPlura quid evolvam nihil eli in virgine, crede,

Quod mortale putes et quod non venereris, adores . Quam similis matri soboles quam digna parente Progenieci certe nihil est, quod cernere malis . Ludit, S arridόt matri nunc editus infans.

Quid motor huc veni, quo me sequereris, amice

37쪽

Cinithe, quique mihi teneris diIectus ab annis, Fusce puer, parili mecum quo vestra fruantur Lumina laetitia, nil non commune putavi Iam pridem mihi vobiscum . Quid plura venite Visamus puerum pariter, Pariterque colamus.

DE NOVAE STELLAE

POST CHRISTI ORTUM

Faustus Filius , ct vlvanus PMεν.

Isim brevis a medio stellati limite eoeli

ullus ad extremam Iucis confinia metam Restabat tardis vehitur quibus atra quadrigis Nox: cum per tuguri non rara foramina , duris Protinus cstratis,pulso de pectore somno, - .L , Suspiciens stupet insuetum fulgescere sydus Faustus, & obscuras noctis tenuare tenebras, a thera dum teneris complent balatibus agni, Inscius & patrem verbis compellat amicis . . Fan. Quae nova praeradiat stellas fulgore minores Stesia novo, 'yl vane Pater nam lumine quarto,

Poliquam Felsinei sentimus frigora Rheni, Pinguia desertae linquentes pascua Lunaes Solis

38쪽

Buco CAἰ solis ab exortu processit clarius astrum Cernis, ut ijs Paphi, concedam ignibus ignes ,

Utque novum terrae stupeant Iucescere sydus lut . Fauste , salutiferos pueri iam prodidit ortus Ignea, quae dudum praefulget ab aethere lampas, Divini pueri , quem iacro numine vates Saepius afflati gelebres quandoque daturum

Magna perexiguis cecinerunt nomina terris, Et quae, Mantoae, residens in margine ripae, Nobile dum tenera modulatur arundine carmen,

Veridic' nobis praedixit Tityrus ore, Demitti coelo, & Saturnia regna redire rHaec eadem sic fama volat vulgata per orbem

Praevia munificos securo tramite lampas Nuper ab extremo reges Oriente profectos

Duxit ad infantis diuina mapaliacunas. Scilicet ut cunctis demissam gentibus alto Progeniem coelo, posito diademate reges , Muneribusque datis proni venerentur, adorent, Quem modo nascentem pura de virgine mille Circuiere chori superum, cantusque dedere Mellifluos,caperent dulcem cum languida somnum Corpora per terras, parvique in ovilcius agni. Cuj manus indigenum pastorum fida tulerunt Nunera frondentes ramos, viridesque corollas, Grataque jocundo sylvemia dona rubore, Et genibus pronis cantarunt dulciter hymnos: . Cui blandum jumenta caput mirabile canetis A Ostentum seclis acclinavere trementi Poplite, succiduoque genu sic fama vagatur a Permodico fultum fovet unt stranaine regem y Flatibus alternis, & anhelo saepius ore, Dum riget acris hyems, nimioque algore december Coelicolum regem , lumen de lumine natum ,

39쪽

Hae prius auditae referuntur ab aethere voees: Glori supremi regum per secula regis Hie erit, hie partus , totique salueifer osti, Humano generi, coelestia munera, Paeem . Perpetuamque dabir membris, animisque δε lutem. 'm. Nos quoque divinam sobolem si cernere fas est omnibus admisso quin iam per gramina passu Mollia Melices properamus visere cunas ocvus ut matri divae gratemur, 3e ipsi

Debita reddamus tanto munuscula n to,

Fundamusque preces, & pressi pocul a l actis ,

Vt tener e dura foetus cum matre talentes Imbuat, & sacras nostris ab ovilibus aras. Iam , mihi iam videor manibus dare lilia plenis, spargere purpureis Delicia floribus antra, Poeticemque easam variis intendere tertis: Nunc praematuros risus, nunc cernere lusus, Et modo virgineas sugentem saepe papillas. θι. Fauste , mihi dilecte puer, mea sola voluptas , Qualia diffundunt Iartam mihi gaudia mentem Cum teneris iam te cultorem numinis annis Aspicior cultuque pio gaudere Deorum. Macte novi pietate puer, sic numina servant Et pecus , & dominos , sic dira nerieula pellunt. sic numerosa gregem supplet foetura pusillum. Tanta quidem de te spes est concepta parenti, Vt prorsus iam nulla seni so Iatia desint Non tamen est, quod, nate, putes hunc serre laborem , Nec longas tentare vias, ut parvula magni, Divinique puer pueri cunabula visas. Quo iiuce fi 1 a quidem nobis, sed inutilis aetas, Vertice lam cano grestum tardante senecta, Est iter ignotum,discrimina mille, nec ullus Cui parvi sit cura gregis custod ' remoto.

ocirca sint aequa licet tua reprime vota .

40쪽

Noe sat erit quoeunque Ioeo, si, nate, quot unis , Vivete dum dabitur, natalia magna colemus, Fundemulque preces magnae de more parenti, Annua felicis celebrantes gaudia partus. Fati. Vera mones, genitor; quid enim si vera loquamur Quid refert qua quisque colat pia numina terra Nec tantum pia thura deos, aec victima quaeque Conciliant homini: nec gemmea dona, nec aψrum, Quantum sola fides, & mens, & pura v oluntas. sed feriunt radii montana cacumina solis a surgamus: gnavos hecolis decet esse magistros. Postmodo eandidulum structa de mollibus ara Caespitibus laeti puero mactabimus agnum, Virgineae matri niveam cum prole iuvencam.

DOMINICA PASSIONE.

ECLOGA III.

Detinuiv time oblitus nemorumque , tu aeque Phyllidis , absentem quae te suspirat amoris Impatiens, queriturque sibi placuisse Menalcam iseptima nanque dies, postquam custode vagari Te sine cornigeras per devia rura juvencas . . gruimus, exacta est, &, quod uuper omata initori,

SEARCH

MENU NAVIGATION