Vindiciae sermonis sancti Ildefonsi archiepiscopi Toletani de perpetua virginitate, ac parturitione dei genitricis Mariae a Ludovico Andruzzi comite Sancti Andreae, ... dicatae emin.mo, ... cardinali Ludovico Bellugae

발행: 1742년

분량: 37페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

mius,Bellarminus,atque Sirmundus,ut breviloquentiae gratia omittam caeterΟS , re censent Paschasii monumenta, sed de hoc sermone ne verbum quidem faciunt. Inam vero etiam ipsemet Sirmundus vitam Paschalii Ratberti composuit, in qua recenset Paschasii opera, sed non tradit Paschasium ullum Sermonem de partu Virginis, ut Ium de perpetua Uirginitate, & Parturitione Sanctae Mariae composuisse. Certe in Τomo x Iv. Bibliothecae Veterum Patrum typis mandata leguntur cuncta Paschasiit monumenta, in quibus nullus Pseschasii Ratberti Sermo de Partu Uirginis, nullus de perpetua Uirginitate, & Partum ritione Sanctae Mariae, nec demum supra memorata a Mabillone Praefatio comparet. Quarto, Sermo iste de perpetua Uirginitate , & Parturitione Sanctae .Mariae prout jacet in schedula Mabilloniana , quam Lucas Dacherius C, profert in medium, quaeque nomen Paschasii Rat-berti , praefationemque praesesert , est aperte sibi incongruens, atque Cento ex

22쪽

2ῖ fragmentis Sancti Ιlde nsi , & ex fragmentis Pseudoildesonsit hinc, atque illinc

accersitiS contextus , quasique consutus.

Quippe sermo ille prout in cunctis noliris manuscriptis Codicibus antiquis, & edistionibus legitur, ac Sancti Ιldesonsi nomen praeseseri, incipit sic: Suamvis omnium Ecclesiarum Virginitas desis , σgloriosae Genitruis Dei Mariae fit decur, honor , ct forma virtutis die. Et eli ex omni parte integer, agitque a Vertice in calcem de Perpetua Virginitate, & Parturitione Sandis Mariae, ut in titulo Sermonis Sacer Doctor sibi scribendum pro ponit , atque ita sermo ille absolvitur: In gloria est Pistri. - .

Immo vero etiam in eodem tanta Iucet rerum consentiens, conspirans, continuataque Cognatio, ut labent omniatas si literam moveris, a Contra vero Sermo de perpetua Virgi nitate,ac parturitione Sandis Mariae prout extat in Schedula, quam Lucas Dacherius

is a Mabillonque spectandalia praebent ,

23쪽

2Φquaequ priefationem, nomenque pascham Ratberti seri, incipit eodem prorsuS mo do , quo supramemoratus Ιldesonsi Sermo , nempe sic: Auamsis omnium Belo florum Virginitas Beatae , di Gloriosae Ge nitricis Dei Mariae sit decus, honor , ω forma virtutis M. iisdemque verbis, qui bus Ildesonsi Sermo , continuatur usque actnaenii Sermonis Ιldesonssiani mediam periodum , deinde ejusdem Ildesonsiani Sermonis alteram medietatem trafiliens, inepte , atque incondite deflectit ad Pseu dolidesensi Sermonem de purificatione sBeatae Mariae, ae finitur perinde, ut finitur Pseudoildesonsi Sermo de Purificatio ne Sanctae Mariae, nempe sic: Uterus Deo fuerit dedicatus. Haec est tandem summa Conclusionis γSermo ille do Perpetua Virginitate , aciParturitione Sanctae Mariae , quem Mabillon, ac Lucas Dacherius Monachi Benedictini Benedicti no Paschalio Ratberto nituntur ascribere, prout in ipsorum certa quadam misella Schedula jacet , est quidem prosecto palmaris Cento medius ex medio Sermone veri Ildesensi de perpetua Virgi-

24쪽

2Initate , ac Parturitione Saneta Mariae, alter vero medius ex alio falsi Ildesonssi me dio Sermone de purificatione Sanctae Mariae manifeste consutuS. . Incongruentes autem hujusnodi con suturae, sectionesque tam Clarae, ac ma

nifesta dedecent Paschasiani ingenii magnitudinem, quod Engelmondus Episco pus ita canit: Gratia , quae labris , vel quae At in ore

Non capit ingenium, fandi nee copia perfert ἔLar or inde fluens salientis sena fi bis, Eloquitque altos emanans proflua ripos , - Aureolas verbi glebas, viriderique lapillas Gemmantis sensus nitidis profundit

Arenis.

Nec non Sirmundus in ejusdem Paschasii vita sic eundem laudati Nee domi solum , aut a Uuot erat in pretio r, sed foris opus omnium ordinum homines par gratia , di exrsimatio; tum maxime apud Reges co . Prin-

. ca Ista carmina extant in Tomo xlv. B. U. P. era

25쪽

2 6 ct Primipes , a quibus propter insignent

doctrinam, siuilitatem expetebatur sudioque non vulgari , ct honore colebatur : ingenii vero , di doctisinae monumenta libris feri is , ut dictum es , plurimaret quit , in quibus notissimus es liber de Corpore , ct Sanguine Domini , quem ,

Ludovico Pis regnante, eum temerὰ a non

nullis de Savittis o Sacramento jactata ρuxsio esset , composuit: in eoquegenui num Ecclesi Catholicae sensum ita primus explicuit , ut viam ea teris aperuerit , qui de eodem argumento multi poseaser fere. Quae cum ita sint: duabus quidem pro secto cie causis hujusinodi farinae inscriptio, ac pmatio Sermoni huic praefixa , proba tur Sancto Paschasio Ratherio afficta. Quippe primum omnium est incredibile tam excellentem Doctorem Samstunt Pasthasium Ratbertum , cujus ceteroquin sermones omnes tamquam ex omni parte, persectos,& expolitos omnis demiratur Pomsteritas, maluisse tandem aliquando cen itonem sermonis hujus de perpetua Virginitate, ac Parturitione Saneta Mariae ex

mentis

26쪽

la .

mentis hinc, atque illinc insulse, ac frigide accersitis contexere, quasique con

fuere.

Secundo, Pseudopaschasius penes Lucam sa) Dacherium, in Sermonis hujus medietate illa, quam ex sermone Pseudo-ilde tisi de Purificatione Beatae Uirginis Mariae ad verbum transeripsit, pronunciat ad hunc modum: Suod testimonium Beatus Ambrosius exponens in Evangelio ait: non enim virilis coitus vulsae Virginis fereta referavit ined immaculatam semen inviolabili utero Spiritus Sanctus infudit.

λα- sne semen praefatus Doctor non sic

dicit infusum , ut aliunde Ar , quam ex earne Virginii , ct sanguine , neque ut Spiritus Sanctus sementivum esse credatur,ur Irena ui vult, sed per hoc per u sSpiritus Sancti operatio designatur. - Est autem nefas credere Sanctum Irenaeum Doctorem sapientissimum, praeclarissimumque Theologum , Apostolicis temporibus proximum, discipulumqne Sancti Polycarpi Apostolorum discipuli eo ignorantia , Q omo ait, Spiciterii,

27쪽

28rantiae , vel , ut melius dicam , amentiae devenisse , ut sentiret, ac scriberet Spi ritum Sanctum in Christi Domini Conceptione fementivum fuisse : quem erroremita refellit Divus Hieronymus: Non em quidam Heleratissimi opinantur) Spiritum Sanctum dicimus fuisse pro semine , a) sed potentia , ac virtute Creatoris dicimus esse operatum, ides, formatum Corpus Chrsi. Nec vero cadit in Sanctum Paschasium

Ratbertum inurere Sancto Irenaeo crassam adeo, palmaremque notam illius erroriS, a quo omnia Irenaei monumenta, animus, studium, ac voluntas maxime abhorrent. Propterea Sermo istius modi non Paschasii, sed Pseudopaschasii jure optimo

est habendus. Titulus enim, nomenque Scriptoris praefixum operi, sed operi disesonum, auctorem operis ementitur, nullum enim est monumentum supposititium, quod non praetendat alicujus auctoris i scription m. Quid ostendis Mabillon miseram inscri-

28쪽

29 scriptionem , praefationemque in Dacheriana indiligenti schedula sermoni de Parturitione Beatae Virginis Mariae praefixam, nomenque Paschalii Ratberti praeseserentem i nonne eadem ipsa jacet ad medium Paschasianum fragmentum Parisiis in Mo nasterio Benedicti norum Sanisti Germani de Pratis ,) servatum , atque incipiens: Speciosus enim forma prae fluis hominum , longe quidem profecto diversum a Sermone de Parturitione Beatae Uirginis , nommen Paschasii ementito tPaschasianum enim hoc fragmentum sic incipit: Speciosus enim forma prae sim uti hominum. Medio vero isti Dagmento, eadem ipsa verba , quae in Dacheriana Schedula sermoni de Parturitione Beatae Virginis, sunt praefixa , ita succedunt et Venerchili Matronae Chrisi una eum Sanctis Virginibus Vesonae Monasses degentibus P. R. hoc es Pasbasius Rauertus -- nachorum omnium steri ema: aesionem eboris de de Partu Beatae Mariae Virginis mihi nuper allatam vobis persolvere decrem

29쪽

ῖ vi , quoniam vos eam plurimum amare non ambigo , ut ex hoesiatis quantum vos diligam , long diu d puero vester alumnus multo jam senio confectus. Multum autem Paschasianum fragmentum discrepat a Dacheriana schedula, quae dictae praefationi subdit Sermonem , de perpetua Virginitate , & Parturitionci Sanctae Mariae incipientem : Suamvis omnium Helesiarum Virginitas Beatae , glorioso Genitricis Dei Mariae sis decus , honor , ct forma virtutis Contra vero Paschasianum fragmen' tum de Partu Uirginis incipit: Specio' fur enim forma prae fluis hominum die. piat medium affert memoratam praefati nem Paschasii, & ad eandem annectit ita heneficia Sancto Ildesonso a Dei genitrice collata: Fuit in Toletana Urbe quidam a Archiepiscopus, qui socabatur uisfourmalia , di bonis operibus adornatus , qui mer caetera bonorum operum stadia Sanctam Dei genitricem Mariam multum disegebat , di quantum poterat , omni occur rentia illam honorabat , in cujus laudem volumen insigne de ejus Sanctis a Cir nucie

30쪽

nitate Solo eleganti composuit , quod ita eidem Sanctae Dei genitrui Mariae eompla- cuit , ut illi ipsum librum manulenem appareret , ct pro tali opere gratias referret. Utinam haec Dacherius, ac Mabillonanimadvertissent: facile utique istam mentem nautassent. At non omnia sob possumus omnes. ARTICULUS II.

Solvuntur objectiones D. Lucae meherii Monachi Benedictini. SCriptor iste ita objicit: Liber de perpetua Virginitate , & Parturitiono Sanctae Mariae non est Ildeson sit , quia Stylo differt ab illo genuino Sancti Ilde- sonsi b) per modum Synonimorum perscripto, qui incipit: Domina mea, D

minatrix mea.

Comutatio. ΡRimum omnium respondeo retorquendo argumentum in Te Luca se . Tu

SEARCH

MENU NAVIGATION