Fl. Cresconius Corippus ... De laudibus Iustini Augusti minoris ex recensione P.F.F. Cum notis variorum

발행: 1777년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

11쪽

IV. PRAEFATIO.cit , pariterque nusquam exegit. Demum cum nova haec mea ferveret editio , en mihi obviam fit Cornel. Val. Vonchii opusculum Τraiecti editum an . I 7 q. , cui titulus : Specimen Criticum , in quo plures in Corippum emendationes proponuntur , nec non eiusdem eruditi viri libri duo Lectionum Latinarum sequenti anno in lucem emissi, ubi alias quoque in eumdem Corippum emendationes ministrat , praetereaque profitetur Corippum totum innumeris locis emendatiorem de .

disse , & iam in procinctu esse ut primus

cum omnibus doctorum notis , & cura etiam sua auctiorem ederet , consilium tamen di ferre contra votum debuisse , aliunde sibi se, sidii spe nata ad eum magis exornandum . Utinam Vonckius tam bene conceptum , Sciam prolixe promissiim opus exegisseti Sed eadem mala fortuna, qua in irritum cessere

Mattreii , ac Leyseri consilia , hoc quoque nobis invidit.

Itaque tum cum apud me constitui C rippum novae Appendici , quam curabam , Corporis Historiae Byzantinae interserere , ne amplius ab eo Corpore vagaretur disiunctus, inprimis opus mihi fuit, ut eius textum

ipse distinguerem, & emendarem ; & ne quis aliquid desderaret , variorum notis eumdem

12쪽

P RAEFATIO . vexornavi, Ruietii primum , deinde vero Dem-psteri, Gasparis Barthii, utriusque Rit tersitusii, ac Vonchii, nec praeteriissem a Goetrio subintroductas si quid valerent, & quas sorte habet Rivinus , dummodo editionis ab eo consectae exemplum aliquod quovis pretio acquirere

potuissem . Praeter aliorum i notas apposui

etiam meas , in quibus facile prosecto mihi fuisset multo plures , & multo copiosiores eruditionis manipulos coacervare, ubi de rebustum sacris , & civilibus , tum militaribus ,& aulicis Augustae urbis Constantinopoleos , quarum Corippus meminit, sermonem instituere placuisset: sed cui non dicta summorum virorum opera, Du-Fresnii praesertim ,& Bandurii , in quibus quicquid ad eas pertinet

luculentissime expositum , illustratumque reperitur Cum autem Iohan. Henrici Leichii,& Iohan. Iacobi Re ischii studio mox etiam in medium prodierint Constantini Porphyro gen niti Imp. Constantinopolitani de Ceremoniis Aulae , vix plane aliquid nunc superest D quod desiderare quis possit. ad mores digno endos aulae Byetantinae. Hos igitur quisque per se consulere poterie Graecae eruditionis thesauros , si ei opus libebit. Satis mihi esse volui, ut quae coniectando primus in textu Corippi loca emendavis

13쪽

vi PRAEFATIO. . davi, atque restitui, in notis meis eonfirmarem ; quaedam licet etiam eruditionis capita interdum extulerit currens calamus. Porro haesi, dubius an solummodo textum Corippie mendatum darem , an potius qualem Ruietius, ut sibi visum est, ex M s. Cod. typis expressit , sed tandem id consilii captandum censui, ut praestarem utrumque , unde quis possit ex utriusque textus collatione , & ex rationibus , quae in adiectis variorum notis proponuntur , eam lectionem sequi , quae sibi placeat magis. Variorum eruditorum n tae Ruietii textum respiciunt, meae teXtum, quem emendatum inscripsi , etsi sentio adhue multa adesse , quae aut secundas curas, aut peritioris medici manus exspectant, ut sanentur ; quorum aliqua cum per tempus su senserim , in notis inde reconcinnare non praetermisi , in quibus etiam typographica quaedam errata correxi . Quoniam vero haec Corippi Carmina, quinquies licet typis impressa , adeo tamen habentur rara , ut vix casu ubivis gentium eorum aliquod ex tot editionibus exemplum venum expositum reperiri contingat , qualia laudatae Appendici Corporis Historiae Byzantinae interserui, separatim etiam , qua vides forma , emittere

optimum sere duxi , ut in seriem Classe

rum s

14쪽

P RA E FATIO . urirum, qui notis variorum editi sunt, Corippus etiam referri queat , & magis innotescat. Neque enim litteratorum hominum curis minus digni sunt Corippi libri. Plura in eis acute concepta , & eleganter dicta deprehendes ; praetereaque locuples testis est Corippus multarum rerum temporis

sui ; qua de re eius auctoritate , & fide non semel usus est Baronius statim ac in lucem prodiit; Sc mox Iohan. Petrus De-Lu-devvig in eius commendationem seripsit rutinans Corinus , Africanus Poleta , esset in plurium manibus ; sed eius exempla Ruitii , in Risseribusii non ita Obvia i Meretur certeis Poeta recudi ; idque ob plures eaussas. Nam Iustiniani laudes eanit et res Iustini describit successeris et idque ingeniose , prudenterque , ut

liceat ande nosse eurialia tum vitia , tum Nimrutes , summaque. Quod si Nicolaus Aleman. nus, Bibliothecae Vaticanae olim Praefectus decessor meus, hanc tulit adversus Corippum censeram in Praefatione ad Procopii Caesariensis libros , qui αν δοτα inscribi solent rorinus tam improvidus est Iustiniam , atque Iustini adulator , quam levis poeta , in alterius

enim laudibus exsultans alterius in vituper tionem labitur incautus , vel potius adductus veritates animadvertas volo virum ceteroquin

15쪽

vrii PRAEFATIO. egregiae indolis, & eruditionis , ita sensisse

nescio quo abreptum in Iustinianum surore, Principem prcsecto non sine magnis vitiis, sed multis quoque virtutibus conspicuum . Is furor effecit, ut Alemannus ne Corippum quidem aequis oculis aspicere potuerit, quia poetico quodam aestu , & secundum saeculi sui molem effusis laudibus Iustinianum celebravit. Ceterum criticorum omnium communis

est sensus, Corippum nec invenustum esse Poetam, nec levem ; S sciens, prudensque censeo futurum sere , ut quo emendatior legatur, eo magis dignoscatur elegans, & plane dignus, ut illi inter aequales , regnum poeticum con ferre non sine ratione possis, secundum Barthii iudicium , qui hoc etiam sapienter addit,

Corippi libros ultimos esse eloquentiae Romanae conatus . Et sane manifesto se prodit in lectione librorum Virgilii apprime versatum , & gentilis sui Poetae Claudiani imitatorem , cuius sublimes volatus , etsi non aequis semper pennis, aemulari studet. Praestant hanc mihi censuram eius Carmina, quae prae manibus sunt , & quae senio iam sessus , ut ipse loquitur, scripsit. Utrum servidus iuventa aliquid amplius potuerit, tunc constare poterit , si quando in apricum aetas proserat Poemation , quo Lybicas gentes , & Syrtica bella

comis

16쪽

PRAEFATIO. in complexus iam fuerat , & euius ipse meminit in Praefatione ad Iustinum . Iamdiu huius etiam Poematii editionem in votis habet Respublica Litteraria , neque elapsam eius spem mihi auguror , ex eo quod mihi certo constat in pluribus olim Codicibus descriptum suisse. Ioh. Cuspinianus in suo de Caesaribus ,-Imperatoribus libro , agens de Imp. Iustiniano M., repertum a se esse narrat

Budae in Bibliotheca Regia hoc Poemationboto libris distinctum , inscriptumque FL.

CRESCONII CoRIPPI nomine, & titulo Iobania 'nidos, cuius argumentum erat Bellum Lybicum , quod Iohan. Patricius contra Afros gessit. Praeterea hos recitat eius primos Versus :Signa , duces , gentesque feras , Martisque

ruinas ,

I Has , fragesque virum , durarique labores , Et Lybiae clades ,.fractos viribus hostes , Indictamque famem populis , laticesque negatos s raque letbiferi turbantes eastra tumultus Uc.

Hine igitur exstitisse olim Budae huius Poematii Codicem innotescit: & praeterea ex eo

Cod. intelligimus Corippum nostrum fuisse dictum Fl. Cresconium Corippum , ex quo fit b ut

17쪽

x PRAEFATIO.

ut duos alios in medium adducere valeam de eodem Corippi Poematio veteres testes. Primus est Petrus Diaconus in Actuario ad

Chronicon Casinense Leonis Marsicani , ubi inter libros , quos describi curavit Abbas Desiderius ad Romanam Cathedram postea evectus sub Victoris II. nomine , CRESCONIUM memorat de Bellis Lybicis. Hunc Codicem in Bibliotheca Monasterii Montis Casini adhue superfuisse ann. I 32. novi ex Ms. Cod. Vatic. 396 I. , qui Indicem continet Casinensium MA. Clementis VII. iussu confectum , sic enim in classe librorum Grammaticalium legitur: Liber Cresconii Dieip. Victoris . Nec mirere hoc initium haud bene convenire cum initio Poematii de Beliis bicis , quod refert Cuspinianus ; laudati enim Indicis auctor nec satis peritus, nec satis diligens passim deprehenditur, qualem se ipse etiam fatetur in epistola opellae suae praemissa, in qua ulterius adserit praecipitanter eam exegisse ; aut si mavis reponam , tunc temporis suisse illum Cresconii Codicem ob

vetustatem corruptum , & mancum . Utinam vero etiam nunc superesset , aut quo asportatus fuerit innotesceret i Omnem prosecto adhibuissem curam, ne amplius desideraretur, at modo nulla ibi restat membrana , quae Cresconii

18쪽

pRAEFATIO . XIstonii nomen praeseserat , nulla , in qua debellis obicis agatur , ut a docto viro illius Bibliothecae Curatore factus sum certior ; qui me etiam monuit , Angelum de Nuce , Chronici Casinensis editorem diligentissimum, ad seriem librorum , quos Desiderius describi

curaverat , iure merito hanc notam apposuisse rEorum plurimi supersunt, non tamen omnes ,

expilata non semel nostra Bibliotheca . Alter demum Poematii de Bellis obi- eis a Fl. Cresconio Corippo scripti testis est

auctor Anonymus, qui Cresconianam collectionein veterum Canonum , aliaque SS. Patrum opuscula descripsit in membranaceous. Cod. saec. x. Romae in Bibliotheca Val

qui texens pag. Opusculorum omnium a se descriptorum Indicem sub hoc titulo : Haec sunt , quae in codice habentur ; ita incipit e Concordia Canonum a Cresconio Afriaeana Episcopo digesta sub eapitulis trecentis . Ue nimirum Cresconius Bella , Victorias ,

quas Iohannes Patricius apud Africam de Saracenis gessit, bexametris: versibus deseripsit subli,ris. Hanc notam iuris publici fecit Baronius Ann. 3 27. num. 76. , & iterum ex ipsis Codice descripsit , ac recudit Mabillonius D. Italis. pag. 69. 3 ita ut plane mirum

19쪽

xii PRAEFATIO . sit quomodo Chi fletius in Praef. Opp. Femrandi ) , & Coutantius in Praef. ad episeolas

Romanorum Pontificum par. a. adserere non dubitaverint Baronium invenisse illam in Ms. Cod. Vatic. Operi Cresconiano praefixam, cum signanter ille notaverit Cod. Vallicellanum, & intermedium eius solium , unde eam descripserat. Quoniam vero iidem docti viri plus aequo eamdem notam aestimantes confidentissime vocarunt illam in testimonium aetatis, qua Cresconius Collector Canonum floruit, iuvat singula, quae in ea Adnotator adfirmat, obiter expendere, neque enim sore molestum arbitror , ut capta occasione aliquid

ministrem ad illustrandos Fl. Cresconii Corippi libros de Bellis obicis , si quando obveniat ,

ut in apricum proserantur. Itaque nugas agere puto, qui Cresconii Canonum Collectoris aetatem ex ea nota

comperiisse sibi blandiuntur, cum mihi videa

tur , Anonymum adnotatorem ex eo tantum

modo sibi persuasisse , quod eiusdem auctoris esset carmen de Bellis obiris , ac Collectio Canonum , quia nimirum Cresconii nomen utrique operi praefixum invenerat, & quia

operis utriusque auctorem, Asricanum hominem esse sentiebat. Verum animadvertamus

oportet, quod Cresconii, seu mavis Cristo-

20쪽

PRAEFATIO. XIIInii nomen fuit Asris familiarissimum, ut plane liquet ex Collatione Carthaginens , & ex epistola Concilii Mileui rani ad Innocentium Papam I. , quarum uni plures interfuerunt ,& hanc alteram plures nuncuparunt diversarum sedium Episcopi , qui uno , eodemque Cresconii nomine appellabantur. Est igitur adnotatoris adsertio admodum incertae fidei , etsi indubitanter falsitatis non arguo , tum quia minime pugnat aliquem esse Iuris Canonici peritum , & i Parte Poetica potentem , tum etiam quia nulla suppetit ratio

cur pernegem non eodem sere tempore ediis

tam fuisse Collectionem Canonum Cresconianam , ac editum est a Fl. Cresconio Corippo Carmen de Bellis Lybicis . Quinimmo equidem sentio apprime probabile videri, quod eadem serme aetate , sub imperio nimirum Iustiniani Magni , utrumque Opus prodierit , nam ex Iohan. Cuspiniani testimonio , aliisque in serius adducendis rationum momentis , certo teneo huius carminis argumentum esse Africana praelia sub Iustiniano M. gesta , & quod pertinet ad Collectionem Ca- nonum , quia sub eiusdem Iustiniani M. imperio eam quoque prodiisse coniicio ex epistola eidem Operi praefixa , quae adhue integra superest , ad Liberinum Episcopum. Et

SEARCH

MENU NAVIGATION