장음표시 사용
21쪽
xiv PRAEFATIO. Et sane Cresconius in ea dicit se excusasse ab iniuncto opere, quod Breviarium Cano
num a 'viro re verent fimo Ferrando Carthagi
niensis Ecclesiae Diacono digestum iam fuerat ;& quod vereretur ne aliud Breviarium exsequendo eius prudentiae deprehenderetur in aliquo derogare; Quae loquendi ratio , non secus ac sapientissimi, & venerabilis viri appellationes , quae ibidem Ferrando insuper tribuuntur , vehementer suadent , aut adhuc in vivis Ferrandum suis. , aut saltem eius Breviarium non multo ante fuisse editum. Iam-
vero quem latet sub imperio Iustiniani Magni Ferrandum floruisse Fuit enim S. Fulgentii Episcopi Ruspensis in Monasterio Sardiniae Calaritano discipulus.& cum S. Fulgentius
Kal. Ian. an. sal. 333. mortem obierit, elusidem vitam descripsit , & Feliciano in Sede Ruspensi eidem post annum integrum suffecto
dedicavit. Qua de re factum hoc esse constat an . sal. 3 3 . , quo Iustinianus Magnus a num vi II. imperii sui numerabat. Unde vero bonus Adnotator acceperit Cresconium Collectorem Canonum fuisse Episcopum divinare non ausim : quinetiam , si praelaudatam Epistolam Cresconianae Collectioni praefixam iterum consulas, facile intelliges, eius auctorem, saltem tunc temporis, nulla
22쪽
PRAEFATIO. xv nullatenus fuisse in tali dignitate constitutum , Liberino enim subiectum Ie dicit , & Liberini
paterna auctoritate coactuna , ut operi manum admoveret. Hae phrases haud bene conveniunt
Episcopo ad Episcopum scribenti, etiamsi probare posses Liberinum Cresconio praestantiorem fuisse seu dignitate veluti Primatis, & Αγchiepiscopi, seu antiquitate consecrationis.
Demum aut minus veraciter , aut fallem
minus diligenter indicatum puto ab Adnotatore argumentum Carminis de Bellis obicis, quod ei innotescebat Cresconii nomine inscriptum. Si enim, quia tunc sorte in ore vulgi celebrabatur praecipue insignis victoria , quam recentius in Africa de Saracenis Iohan. Patricius Imp. Leontio reportaverat , hanc ille victoriam Cresconiani Carminis argumentum esse adserere intendit, prout Chi-
fletius , & Coutantius sibi persuaserunt , falsitatis eum arguunt primi eiusdem Carminis versus a Cuspiniano editi , qui bellum indicant vario , ac diuturno Marte agitatu', cum e contrario Bellum Saracenicum sub Leontio brevi temporis spatio consectum esse constet ex Anastasio Bibliothecario, & Cedreno, qui eius meminere . Anastasius ita loquitur r Mundi anno sexies millesimo cxC. Divinae Incarnationis DCxC. anno vero imperii Leon-
23쪽
xvi PRAEFATIO.tii tertio, acie Arabes in Africam mota , hane
obtinuerunt , ex proprio exercitia taxatos in ea quosdam constituerunt. 4mbus compertis Leontius mittit Iobannem Patricium virum idoneum cum omnibus Romanis elassibus ; qui eum carrbaginem perνenisset, bello catenam portus eius aperuisset , inimicosique in fugam convertisse , hos viriliter insecutus , universa inberavit Africae eastra. Si quis autem malit Adnotatorem, secundum aetatis suae morem, Saracenorum nomine Africanas gentes appel
lasse, Africana licet bella sub Iustiniano gesta
indicare voluerit, eum non fuisse mendacem dabo, sed in proprietate verborum minus diligentem dicam . Quamobrem cum Fl. Crest
nius Corippus libris suis de Bellis Lybicis titulum Iohannidos praefixerit , quis foret ille Iohannes, a quo Poemation ita nuncupabatur , Chiiletio, & Coutantio opus erat diligentius expendere, ne deciperentur existimantes , celebrasse Corippum bellum in Africa a Iohanne Patricio gestum Imp. Leontii anno tertio . Neque enim hoc solum in Africa gestum est bellum a quodam Iohan. Patricio, sed etiam consecta sunt diuturna Roman rum cum Mauris, & mandatis agitata praelia sub Iustiniano Magno; & nullatenus dubito ce- icinisse Fl. Cresconium Corippum Latinis versibus s
24쪽
p RAEFATIO. xv IIsbus, quae se tuta Graeca oratione scripsit Procopius in Historia de Bello V andalico :& Heroem , seu mavis Maecenatem, Poematis sui Iohannem nuncupasse , quo militiae Romanorum in Africa Magistro sine consorte tandem aliquando consecta, & absoluta sue runt praelia pluribus annis , pluribusque cum gentibus, variaque sortuna gesta in Africa , Iustiniano Magno imperante . Erat iste Iohannes Patricius Pappi illius frater, qui unus fuerat ex quatuor ductoribus equitum in bello adversus Nandalos Belisario Duce commissum,& eum Procopius celebrat in altero Historiae suae libro de Bello Nandalico, quem claudit his verbis: Re vocato Artabane , Iohannem, Pani fratrem , militum per Africam magistrum Iustinianus creavit, ei nullo consorte addito . His Iohannes, ut Africam attigit flatim inito
cum Antata ac Mauris Bieacenis praelio victor multos occidit, recepta ad unum omnia Sa-- Amonis signa Imperatori misit, quae illi Barbari , cum extinctus est Salomon , reporta erant : reliquos longissime ab Imp. Romani sinibus abegit. Post iterum Lebantbae e Tripolitavis partibus magno cum exercitu profecti, ingressique Biescium , copiis Antatae se adiunxerunt, quibus Iohannes eum occurruset , discessit acie victas , V suorum desideratis quam-
25쪽
xvii I PRAEFATIO. plurimis , fuga recepit se Laribum . Hine hostes
loca omnia Carthaginem usque incursantes magnam in Afros obvios crudelitatem exercuere.
Aliquanto post Iohannes militibus, qui clademe serant, congregatis , ac Mauris , qui Cutej-nae parebant, alii ue in societatem allectis , confixit eum bostibus , evique praeter opinionem fudit. Incomposite fugientibus instantes
Romani fragem dedere maximam ; ceteri ad extremas oras Africae evaserunt. Atqae ita Afri , quos Belli calamitas reliquos secerat, ad exiguum numerum magnamque egestatem redacti , vix tandem aliquando respirarunt. Haec Procopius .
Iamvero cum de libris Corippi editis, ineditisque satis dixerim , nunc de Corippo ipso astiquid commentari operae pretium foret , sed nullum novi veterem Graecum, Latinumve scriptorem , qui eius meminerit. Commentariolum de eo scribere Dempsterus sategit inscriptum : De Corippo coniectura non obscura ex scriptis ipsius , sed vacuas diverberat umbras, & fingens sibi captare lucem captat tenebras . Itaque meliora quaedam proseram, paucis tamen me expediam . Corippus dicebatur etiam Flavius Cresconius, seu Cristonius, quod laudatus nos docet vetus Codex a Iohanne Cuspiniano Budae
26쪽
PRAEFATIO. XIXrepertus . Aser gente fuit, & arte Grammaticus , utriusque rei teste M s. Cod Ruitii; nec semel ipse Corippus Africanum se prodit in suis, qui supersunt, versibus . Grammatici autem appellatio ita est accipienda , ut vi- tum significet in dicendo , scribendoque prae-esarum , quales suerunt, quorum memoriam posteritati mandavit Suetonius in opere de
Senio iam fessus de laudibus Iustini gusti Minoris Corippus scripsi, cum iam pluribus libris scripsisset de Bellis obicis . De
utraque re testimonium certum ipse perhibet:& ex coniectura adiiciam scripssse de Bellis Lybicis ante annos plus minus triginta . Hanc annorum supputationem mihi praestat tem pus , quo hosce libros edere potuit, & tempus , quo scripti esse videntur libri de laudibus Iustini. Bellis enim Lybicis Iohannes Patrieius finem imposuit , qui creatus est Militum in Africa Magister sine consorte anno viii. imperii Iustiniani ; qua de re ante hoc tempus haud plane potuit edere Corip
pus libros suos de iisdem Bellis huic Iohanni
nuncupatos; neque est verisimile eos edidisse post longum tempus. Porro cum Iustinianus M. imperaverit annis xxx Ix., constat proinde quod
multo post scripti fuerint libri de laudibus Iuc a stini
27쪽
xx PRAEFATIO.stini Atigusti : quinetiam plane liquet scriptos fuisse duobus salte in annis postquam Iustinus
imperabat. Cum enim Corippus lib. I., & lib. iv. Iustinianum in extremo vitae praedicentem inducat, suturum fore, ut qui ei nocere meditati suerant , Iustino etiam insidias molirentur, ut meritis poenis ad aliorum exemplum mulctarentur ; fingendae huius fabulae occasionem ex eo aucupatum esse facile est intelligere , quod Iustini iussu anno imperii eius secundo , die tertia Octobris, capitali supplicio affecti fuerunt Constantinopoli Aetherius,& Addaeus magnae auctoritatis apud Iustinianum Patricii, quos plurium criminum , ac praecipue conspirationis in ipsum Iustinum actos fuisse reos narrant omnes illius tempo- ris Historici. Eustathius vero, seu mavis Eustratius, scriptor coaevus in vita S. Eutychii
Patriarchae Constantinopolitani vide Acta SS. ad diem I i. Aprilis factum hoc est eadiicit ultione divina , quod eorum potissimum consilio, & opera e Sede Constantinopolitana detrusus ab Imp. Iustiniano fuerat S. Eutychius , & in exsilium missi is , ei, nullo plane iure, suffecto Iohanne Scholastico . Corippus quoque ultionem divinam super eos factam esse fingit , quia ipsi Iustiniano nocere voluerint , neque eaplicat qua ratione; at quis
28쪽
PRAEFATIO. xxi Principi noeet magis , quam malus consiliarius, & qui perversa consilia non modo suggerit, sed operam etiam praestat , ut executioni mandentur ὸ Praeterea cum lib. IV.,
quem aliquanto post alios tres editos esse suadent versus, quibus tertius explicit , Palatia Sophiana Corippus commemoret , hinc etiam manifestum sit hos libros non edidisse statim ac Iustinus ad Imperium evectus fuit,
cum haec Palatio condendi , atque adeo renovandi , ampliandique, & exornandi occasionem enarret Theophanes ad an. Iv. Imperii eiusdem Iustini. Hae meae coniecturae Videntur mihi esse probabilissimae , & fortassis
luculentioribus etiam argumentis constarent,
ubi integrum haberemus librum iv. , & alios libros, qui eum prosequebantur, sicuti enim tribus libris Imperii Iustini initia, sic etiam
totidem Consulatum eius, & in eo gesta Cinrippum celebrasse vehementer suspicor. Corippo familiares erant sacrae litterae, quod ei iis versus ostendunt, in quibus plura ex illis imitatur : illius vero pro recta fide contra sui temporis Haereticos studium mirifice testatur Symbolum Fidei, quod secundum Nicaeni, & Constantinopolitani Conciliorum constituta versibus diligenter expres sum inserit lib. iv. , & sortassis non modo ve-s 3 ritati
29쪽
xxII PRAEFATIO.ritati Catholicae obsequium ita praestare voluit, sed etiam ipsi Iustino plaudere, qui statim ac Imperio potitus est edictum de recta fide, quod Evagrius recitat Hist. Ecel lib.v. cap. q. conscripsit , hortatusque est omnes ad Catholicae Ecclesiae doctrinam, atque uni
Velificatos esse Corippo primos Aulae Byzantinae ministros , Anastasium praesertim Magistrum , de Quaestorem , tum ex carmine Panegyrico in laudem ipsus Anastasi , tum ex libro primo de laudibus Iustini luculenter discimus, sed obscurum remanet, utrum hisce editis libris stlatia obtinuerit, quibus indigebat . Nam de inopia sua saepius queritur, in quam saeva Fortunae ira se incidisse dieit,
reticens tamen caussas , unde translucere quid amplius potuisset de eius vitae ratione. Dein
mum , si Dempsterum audias , eerte sectam aut in Aula Palatina , aut in provincia gessise videtur ex v. 8. Panegyr. in laudem Anastasi, quod ego tamen nullatenus video, ut in notis ad eum locum patefaciam. Praeter haec nihil aliud in promptu habeo, quod de FL. CREsConio CoRippo Asricano Grammatico comme
30쪽
des exsequitur b . II. Dum Avares, vel gentes alias subditas Iustino
commemorat, ad eius laudem refertur edomita fer citas Barbarorum.
III. Iustinum , Sophiamque dicit dignos Imperio, a quibus subiectae gentes sudus pacis expostulant.1 U. Propitiari sibi vates Principem deprecatur,ut e sessum senio , & calamitatibus implicatum praestanti regat pietatis intuitu.
III. Commemorat auctor eos, quorum exhortatio
ne Carmen hoc in laudem Iustini conscripserit d .
Earthius Ae G. Ita XXV. e. p. 3. Dempsteram damnae har Periochas in sis Corippi editione omiserit e Famine i iam . inquit , --senlentiam apprime L . σ perperares esse ex genere dice F in Astria Aa amaretis . Praeterea nonnullis etiam notis eas Barihilis inoma it, quas aeqinam taxi non prinoire ;nequeo tamen eruditusmo viro adsentiri existimanti ab ipsis Cotippo Carminibus suis praefixis. ae a Gllassatore aliquibus in loeis immutatas Liae. Intercisae aa. tem sunt, di praesertim doleo in fine esse mutilas , ex quo inecim muri manet quot libris totum opus Corippus compleverit . Cum enim initia Imperii Iustini tribus libris eelebraverit, totidem etiam eius Gnsulatum celebrasse iaspicor . , In prima Perlaeta Praefationis nomine argumentum ponitur Frasmenti Carmitiis ia Iaadem Iustini. Quod eci lubentius dico . ne quia Inserendos opei istius Fragineati ve sus rinet, quod Delabat olim Helias Pulserius . euius coniecturas aliquot ad nos mini, dum viveret, perquam nostri studiosia Gotb. Iungermanuus. Barabias.s e Inepte minori . Quid enim hoc ad aerumnas CorIπI . Plaesis vero numen est, quoia in praesentia virulatur. Sammonicas Seremis I De sis Metroi raesenti ex se .-bas. Vide plara alibi ad Petronium. Ex stilo vero pellitias considerato non alium, quam Corippam ipsem , harum Pelioe harum auctorem puto. Nec indignetur, qui Grammatieum titulo praefert , ineium situm etiam in propriis Poematis R. eisse. B.
δὲ Haee nota ad primum iam librum Coeippi pertinet , euius sex matrinales distinctiones sine omisiae. B. Praetereaque poterunt etiam latomediae Pco chae cumitis Padentici ad Mastatam.