Fl. Cresconius Corippus ... De laudibus Iustini Augusti minoris ex recensione P.F.F. Cum notis variorum

발행: 1777년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

491쪽

4s6 EDIT RIs Magistratus semper, ac si in Democratia , hono .rabat, Consulibus etiam assurgens, quibus solitum quoque decedere de via , addit Suetonius ii, Tib. cap. 3 I. I 33. 1e Principe dignum. J Hoc est patu, ut infra lib.III. v. 4: quarto Consule : seu mavis, dignum ut te Princeps in succe rem eligcretor 37. Recte dispositu ; quod si malles legere dispositus , sic infra v. 26o:

. . . . : Iam signa, ducesque

Dispositi.

Is 7. Barthius hunc versum mirifice restituit. 118. Id obsequii genus Iustinianum, ac Themdoram eius uxorem exigere consuevisse notat Procopius Hist. Arcan. cap. 29. 16o. Sorte. J Sic infra v. 273: humanam somtem, hoc est fatalem necessitatem; & v. 3o7: sorti senioris adempti ; & lib.IV. V.3 s: sorte mea tristis. Virg. Aen. lib. II. V. IS: mee flnis Priami fatorum his exitus sitam Sorte tulit. I 6 a. Legendum esse vulturique , comprobat Virgilius Aen. I. v. 69., & Barthium in Barthio quaero aliter sentientem ; videtur enim haud antimadvertisse ad superiorem U.r I9.166. Barthius hunc versum modo subintroductum, modo immutandum censuit. At temere illud sibi finxit, & hoc alterum exsequutus est minus feliciter. Multo rectius a me restitutum esse confido. I96. AIlu- Duili od by Coral

492쪽

ADNOTATIONES IN LIB. I. 37r ς6. Alludere videtur ad SS.Trinitatis myst rium non ineleganter quidem, sed inhaus religiose.

Quid simile habes apud Ausonium Edyllio I.

asa. Incaute typographus suppositam a Rui-Eio vocem eumfus, in textu etiam emendato positit . Lege tantos secundum lectionem , quam in Cod. in. Ruietius invenerat. Significat autem tot , ut apud Ualer. Flaccum lib.V. v. 63s:

. . . tantae coeunt in praelia gentes 'Et eadem voce pro tot utitur Corippus aliis ctiam in locis. 262. Forte reponendum tremiscant ; sic enim sermonem compleret elegans apostrophe multo significantiorem , ac gravem emphasim conti

nens

3o8. Locum usquedum a nemine apte emendatum , explicatumque ob oculos habes . Liquent omnia, si ad conventum procerum referas τo suo,& legas, Delectum Numen fruerent. Scias autem oportet ex Festo , quod fruere antiqui dicebant pro adiicere , augere ; qua significatione usurpat

Persius sata a. v. 6: Rem fruere exoptas caeso bove .

3Iq. Barthius in hos versus multa disserit, sed aqua haeret, ut aiunt ; egregieque fallitur Dempsterus in dubium revocans , an suo loco Circi descriptis, hic inserta fuerit a veteri librario , cum ludi Circenses celebrentur lib.II. Optime hic Circum Corippus describit , ut locum designet , quo statim ac rumor increbuit novum a Senatu Imperatorem electum fuisse , populus universus properavit , ut eum salutaret; Mm m in

493쪽

38 EDITOR Isin Circo enim primum, mos erat, ut novus Princeps se spectandum praeberet. 3ao. Partes . J Hoc est factiones a sic lib. 1 L

3aa. Lego versi hoc est temporis , seu mavis Corippus verni pro veris usurpavit, qua r tione verno pro vere usurpat infra lib.III. HI 3 2., nec seniet ita etiam loquitur Plinius lib.III. cap. 3. ,& f., necnon lib.XIX. cap.

Ibid. Scripsi russeus, & aeque bene seripsissem respui , necnon etiam, secundum Ms. Cod.

Ruietii, rastus , prima producta. Adi notas Barthii ; sed luculentius rem pertractat Salmasius ad Aelium Lampridium in vita Antonini Diad me ni , ubi hisce Corippi versibus recitatis subdit rEn tibi roseus prima producta. Qui nobis illam Corini editionem adornatat, dum putat roseum esse

a rofa , perperam fructuram versus mutavit, posuit: Aetatis roseus . Didorus de equis : Color hic praecipue spectandus , badius , aureus, roseus, myrteus , cervinus , gilvus , glaucus, &c. , ubi roseus s russeus . Idem de coloribus Circi: Circa caussas quoque elementorum item Gentiles etiam colores equorum iunxerunt, roseos soli, id est igni, albos aeri, prasinos terrae, venet mari. Quis non videt roseos esse rosseos, vel russeos lGraeci , eum scriptum passim invenirent rusum , ipsi

quoque ρμιον dixerunt non . Glossae: , vexillum; vexilla enim coli is erant ruisti, vel flammei, unde ct flammulae dicebantur vulgo, nam flammulum o flammeum , ut russeum er russulum . Flammeum, vexillum Ammiano Marcellino. Eaedem Diuitiam by Coral

494쪽

ADNOTATIONES IN LIB. I. 4ys Eaedem Glossae r πυρρος , rustus , robricus , rufus. λὸtae Graeci infimi aevi russatam factimem, ρώιον appellant. Lib.V. epigrammatum εις ἡ χον

Sis roseus , vel ruseus , ut tunc scribebant est , veteribus russeus. 32 . Mirum plane est neminem animadvertisse legendum hic esse Venetus, qui color adn tante Vegetio lib.IV. de re milit. cap. q. marinis fluctibus erat similis ς & idcirco caeruleus quoque dicebatur, & II alafiscus ex Graeca voce θα-

Ibid. Ferrugine dives O Osro. J Imitatur Virg.

hoc est, ostro coloris ferruginei , qui idem est ac color caeruletis, ut constat ex Plauto Mil.IV. q. 43: Pulliolum habeas ferrugineum , nam his color thalas cus es. 327. Buten gerus hunc citans Corippi locum pro una legit urna, nullam huius lectionis adferens rationem , at profecto acute alludens adhibitam in Circensibus sortitionem tum locorum, tum qu drigarum, de qua idem Buten geruS cap. II. 328. ,& 329. Hisce duobus versibus suo in loco , unde di moti fuerant, restitutis , omnia bene conveniunt. Itaque notat Corippus institutas primum fuisse quatuor Circi factiones ad quatuor anni tempora designanda, deinceps vero , quia M m m et alb

495쪽

46o E D I T ο κ I salbata , & viridis factio in unam coaluerunt, coniunxerunt se in unam di aliae duae ; & hinc duae solummodo superfuerunt factiones , quae aestatem cum autumno , & hiemem cum vere significabant, Prasina nimirum & Veneta , quae reliquis duabus praestantiores se inper fuerant , quia modo unr , modo alteri addicti fuerunt Imperatores, ut Prasinae Caligula, Nero, Verus, Commodus , Avitus , Venetae Vitellius , C racalla , Iustinianus . Nec reputes , quod reliquae duae omnino extinctae fuerint, manserunt enim etiam illae, sed obscurius , veluti harum pedissequae, quibuscum coniungebantur , ut plu- res evincunt sequioris temporis auctoritates , quas vide apud laudatum Bulcngerum de Circo Romano ,& ludis Circensibus cap. 49. 33 a. Ex Virg. Aen. U. v. I F. . . Pos hos aequo discrimne Prisu, Centaurusque locum tendunt superare priorem. Notes autem velim Corippum metas dicere aequo inter se discrimine distantes , quia secundi in quasdam architectonicas rationes illud statuebatur, ne tumultuosus fieret equorum cursus si brevius

foret, & si longius ne equi nimium defatigarei tur , & ne aliqua in parte Circi spectatores oculis sequi nequirent aurigas , quibus studia in contraria scissi favebant. 334. Lacunam supplevi adiiciens :haud referam. Virgil. Georg. lib. III. HI I 3. cecinit tPrimus Erichthonius currus quattuor ausis

Iungere equos , rapidissue rotis insisere victor . Hic translatus inde est inter caelestes imagines

496쪽

sub nomine Heniochi ; Heniochus enim quasimnαν habenas tenens. Manilius lib.I. v. 3 6 a: Heniochus , stadia mundum nomen adeptus Quem primum curru volitantem Iuppiter alto

Quadriiugis conspexit equis , caeloque sacravit. At Eratosthenes Cyrenaeus in Catasterismis cap. I 3. Heniochum fuisse Ericlathonii aurigam ex Euripti

de narrat.

33 s. Hunc versum foede corruptum restitu medicinam praestante Cicerone lib. II. Tusc. S. 67- ubi sic loquitur : Vel equi Pelopiae illi Neptunli, qui per undas currus fusipensos rapuisse dicuntur, emcipient te , quo velis , perferent . In arcaia Cypseli equi Pelopis cum oenomao decertantis cum alis caelati visebantur teste Pausania Eliac.Lg. II., & Palaephatus de incredibilibus historiis cap. 3o. fabellam sic explicat: Pelopem venisse in Pissam memorant, cum uxorem peteret Aiam Oenomai Hippodamiam . Ego vero eadem de Pelope dico, atque dixi de Pegaso. Si enim scisisset Oenomaus alatos esse Pelopis equos, utique non permisisset, ut currum psius Aia conscinxeret. Censendum itaque , navigio a enisse Pelopa , in quo depicti erant equἰ alati, atque eo, rapta puella , fuga Iese subduxisse . Hine fibu te origo. 3 3 6. Alter. J Forte Iegendum est potius, illo, nempe Oenomao socero. 344. Circum Constantinopoli inchoavit Imp. Severus , Constantinus perfecit , & exornavit. Eius ichnographiam Panvinius lib. I. de ludis Circensibus aere incisam exhibet, ex antiqua , ut scribit, Constantinopolis topographia , quae paulo

497쪽

462 EDITORI santequam urbs in Turcarum potestatem venisset facta fuit, excerptam, quae recusa praesto est quoque apud Bandurium. 31 o. Reri va. J In Mss. Codd. passim hae v ces confunduntur redivisus , & reeid us , etsi inter eas , docente Charisio, hoc interest, quod redis a dicuntur quae post interitum, rectas quae post casum restituuntur 3 aliis vero recta υa sunt casui pristino obnoXia. Itaque certior,& loeo aptior vox rem a. 313. Malim distinguere r sanctum fle Iota . 333. Alemannus in cap.6. Hist. Arcanae hinc colligit, quod Iustinianus consueverit nomen suum unica littera I notare. An satis probabiliter senserit, non iudico. 363. Lacunam supplendam esse voce exanimum, suadet superior v. 2 9: Cara per exanimum circumdans brachia corpus.

498쪽

IN LIBRUM SECUNDUM CORIPPI

DE LAUDIBUs IUSTINI AUG. MINORIS .

Vers. 3 . 1 T quae non iussa -deri. J Secutus

Lia sum emendationem Barthii. irin Asa, hoc est non aequa viribus potentiae visivae, seu quae nemo potest oculorum subdere visui , ut phrasi utar Lucretii lib.V. U. Ioa. q. Hunc versum mirifice restituit Barthius . 46. Lege potius, flerent. 7o. Verbis clementibus. J Laberius Mimogr phus in Prologo apud Macrobium Saturn. lib. II. cap. 7. Iul. Caesarem indicans : Ecce in senecta ut facile labefecit loco Viri excellentis mente Hemente edita Submissa placide blandiloquens oratio. 72. Quod superiores Corippi illustratores I, tuit , filia Iustini dicebatur Arabia. Anonymus Antiquitatum Constantinopolitanarum Auctor , qui sub Alexio Comneno vixit, & a Bandurio editus est, recenset lib.I. statuas super Milliarium positas , & has inter memorat : Sophiae uxoris Ius ηi, Arabiae filiae eorum , ac eorumdem neptis Helenae ; quas statuas ex alio incerto Auctore Gam rationum Chronographicarum apud eumdem Bandu - ,rium, auro obductas fulse discimus. Praeterea idem ille Anonymus lib. iiΙ. describens Portum Sophianum quatuor in eius medio fuisse statuas testatur totidem columnis superimpositas , Sophiae, Arabiae

eius Aliae, Iustini, Narsae Putricii, O Praepositi, fructurae praefecti.

499쪽

64 EDITORI s8ς. Corrigenda est interpunctio secundum

Barthium. ros. Hos versus a RuiZio turbatos , atque

corruptos ita Barthius disposuit, atque perpolivit ; sed inro . pro quia sufficere malim queis seu quis, hoc est plantis; & sententiam puncto concludere in fine v. Iro. Vonchius quoque ex euiusdam docti viri iudicio restituendum censuit queis , quam lectionem sequitur Christophorus Saκius in D pthieon Μagni Confris , sed quia neuter

versuum oeconomiam a RuiZio interpesatam codirexit , ineptam Corippo sententiam affinxerunt quas diceret Romanum Principem consuevisse ealeare cruribus edomitos tyrannOS . Contra vero, versibus in suo ordine restitutis, eleganter Cortypus dicit Romanum Principem consuevisse calcare pedibus tyrannos, ut etiam in Fragm. v. a. ,& lib.I. v.63., dcv. 286. Io 6. Parthica tergora. J Sunt pelles Parthiacae , quarum frequens mentio apud veteres,& in Codice, qui eas curabant, Parthicarii dia

cuntur .

III. Fl. Vopiscus in vita Aureliani scribit eum tulisse viris omnibus calceos mulleos, ex quo Salmasius colligit non ante Aurelianum proprios tantum fuisse Imperatorum calceos rubros, quos censet dictos esse mulleos a pisce huius nomianis. Enimvero Oppianus lib. I. Halleui. v. I 3 o.

rosei coloris hunc piscem facit; & Seneca lib.III. Natur. Quacae cap. I 8: Noli es , inquit, mullo expirante formosius . I a colluctatione animam age u , rubor primum, deinde pallor sussunditur . Pra

terea Diuitiaco by Corale

500쪽

ADNOTATIONEs IN LIB. II. 46s terea si Festum audis mulleis calceis Reges Albanorum primi usi sunt & Dio lib. XLIII. S. 63. tr dens Iul. Caesarem calceamcntis uti interdum consuevisse more Regum, qui Albae regnarunt quod ipsos genere contingerct propter Iulium, scribit, quod calceamentis altioribus de rubri coloris utebatur.

Ir . Cocto lucidus auro. J Malim, o, hoc est elaborato . Virgil. Aen. X. V. 27z. . . . . Sunt auri pondera fam,

Infectistis mihi

Est igitur aurum factum , aurum non rude, sed elaboratum , ex quo nimirum aliquid factum sit. Ulpian. l. Cum aurum . D. de aur. & arg. legat: Cum aurum vel argentum legatum es, quidquid auri argentique relictum es legato continetur, 'factum ,

e injectum μ.

I3o. Armati. J Ex sequenti in I 3 s. videri potest proprium esse cuiusdam viri nomen ; & hoc inusitatum non fuisse, probant Fasti Consulares, tibi annus sal. 76. notatur Consulibus M. Ammatio, di R. Basilisco , & an. 77. Pos Consulatum Basilisi H. O Armati , qui interfectus est iussu

Imp. Zenonis . Uid. Evagrium lib.III. cap. 2 q. Ucrum mihi potius vidctur Corippus generica armati voce csse usus ad designandum unum ex militibus candidatis corporis Principis protectoribus , qui aureo torque insigniti erant subitaneo impetu , & inopinato Iustini collo torquem inaposuisse suum, non secus ac Maurus quidam nomine ab ractum si torquem , quo , ut Draconarius , utebatur , capiti Iuliani considenter imposuit, dum I N n n lianus

SEARCH

MENU NAVIGATION