Fl. Cresconius Corippus ... De laudibus Iustini Augusti minoris ex recensione P.F.F. Cum notis variorum

발행: 1777년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

501쪽

66 EDITOR Istianus cognomento Apostata salutaretur Imperator , narrante Ammian. Marcellin. lib. XX. Hanc mihi suspicionem auget, ac fere suadet historia inaugurationis Anastasii Dicori apud Constantinum Porphyrogennitum de ceremoniis Aulae Detrant. lib. I. cap. 92. , ubi pariter legitur quod sublato Anastasio in scuto ascendit Campiductor Lance, riorum , & imposuit eius capiti torquem suum sibi abstractum. I 31. Ruigii lectionem in teXtu intactam reliqui , sed corruptam puto ; quid enim est Ammatum ter collo novi Imperatoris torquem imis posuisse Τ Si quid audere licet, legerem rQuod faciens , terno dextram pro munere tendens , quia mos erat, ut. novi Imperatores certa nummorum aureorum summa milites donarcnt, quae

ab Ammian. Marcoli. ob nuncupationem Augusam debita dicitur ; & quam trium aureorum fuisse colligo ex Imp. Macrini concione ad milites, postquam eius filium Diadumenum ei in Imperio

consortem acclamarunt, & nominarunt Anton, . num ; sic enim in ea Macrinus loquitur : Habete igitur, commilitones , pro Imperio aureos tres ,pro Antonini nomine aureos quinos , ein solitas promotiones,

sed geminatas. Vid. Aelium Lampridium in vitae Antonini Diadument. i 3 7. Cl pei. J Andreas Goetzius & hoc unice profert in sua Corippi editione scitu dignum adnotat , quod Christianus Gotlibius Schwaretius in sua de antiquo ritu ele ndi Principes ina gurandos , de quibusdam sacris formulis , et

502쪽

ADNOTATIONES IN LIB. II. q67 mandi caeremoniis Altorfii I73 o. g. 8. pag. I9. hanc certissimain lectionem proposuit animadvertens

voci es ei ex sequenti voce sublimius litteram smale alli tam fuisse . Enimvero Corippus loquitur de ingenti orbe unius ci ei cuius amplitudi

nem confirmat V. I 48:

Adsitis in clypeo Princeps forti istis illo.

r6 . Iam antea invaluerat, ut novi Imperato, ris coronarentur, quod constat ex libris Constanti Porphyr. de ceremoniis Aulae Byzantinae .

188. Lacunam supplevi ex coniectura Rit-

tersitusii : nec displiceret suificere fecit pro iussit.

246. Barthius ita distinguebat , ut verba euius spes magna ad pinguem terram referrentur , sed mihi arridet magis referre ad Rempublicam 16o. Pontiscum summus . J orientesium nimirum , quos inter iam eminebat Patriarcha Constantinopolitanus . Tunc autem hanc dignitatem gerebat Ioh. Scholasticus , qui eam vivente legitimo Patriarcha S.Eutychio mox invaserat; & quia facilis Iustino coronam statim imposuit ita eum sibi devinxit, ut ad mortem usque, quae contigit an. Imperii Iustini XII., in dignitate manserit.

Quin etiam cum Anastasius Episc. Antiochiae in responsione sua ad Synodicas litteras Ioli. Alexandrini , a Ioh. Scholastico ordinati, tum ordinatum , tum ordinatorem perstrinxisset, e sede sua ob hanc caussam deiectus est a Iustino , teste Theophane in Chronico .i6 I. Benedixit. J Benedicebat Patriarcha n

503쪽

468 EDITORIS vum Imperatorem manus ei imponens . Ita Patriarcha Epiphanius Iustinianum M. inauguravit . ut in vita S. Sabae Archimandritae narrat Cyri lus eius discipulus.163. Marcianus suit Imperatorum primus, quem certo novimus ex testimonio Theophanis, coronatum fuisse a Patriarcha Constantinopoli

tano.

I 66. Lego aether . Barthius ut probet Ie- .gendum esse aequor , citat v. Io 3. lib. I. , sed frustra; neque enim in domo sua, sed in regia arce Ii eratorias vcstes Iustinus induit. 17o. Imitatur Virgil. Aen. VI. U. 6 6. I 8. Ruirius in Cod. se legisse dicit i meph sic orans ait. Error seu librarii in scribendo, seu RuiZii in legendo exstat in voce orans . Lege orsus, & in reliquis Ms. Codicem sequere.

I 8s. Supplevi, si is ipse figuras , C

rippum ipsum imitans in Paneg. v. I s. Vide etiam in hoc libro v.a o. , & v. II q. I 8s. Dele punctum in fine huius versus, scribendum est enim, ni Barthius bene monuit:

Utque regantuν

Coniuncta es capiti sapientia, a 28. Quin o caussa m . J Visus est mihi Badithius nimis acute hunc versum corrigere v

luisse . Caussam rei dici plebes puto , quia , Magnis ossissis, summissique laboribus aptas , ex quibus officiis, & laboribus publica , privataque res pendet. Ut igitur in seminibus caussa

es arborum , O stirpium ι fle huius luctu fimi belli semen tu fulsi ; scribit Cicero II. Philipp. En

504쪽

ADNOTATIONES IN LIB. Π. 469quo sensu accipienda videtur vox eausta. Dicit autem Corippus v. II 6. plebes in plurali numero non secus ac Columella, S. Augustinus , aliique sequioris aevi scriptores; & manifesto eam partem

populi intelligit, quae a Patribus distinguitur,& quae in varios ordines , & classes divisa , atque disposita Reipublicae inservit. 266. Pene stolidam Iustiniani M. senectutem a Corippo in sancti inoniae studium frigide versam

censet Alemannus in notis ad cap. 8. Hist. Arcanae ; quod tamen multo frigidius a docto viro

notatum esse crediderim.

283. Assagrii lectionem intactam reliqui, sed

si fas est, malim legere per synaeresim Marcianus, quem Iustinus Orientis Ducem renunciavit,& quem Imperatori S ααδελφον , idest consobrinum vocat

Theophanes Byzantius apud Photium , de familia Imperatoria Theophil actus Simocatta, Iustino genere coniunctum Evagrius. Martinus nominatur in

Chronico Theophanis tum Graeco, tum in Latinum verso ab Anastasio Bibliothecario; qua de re eodem nomine potuit etiam, si mavis, a Corippo appellari. Hinc autem intelliges quoque cur hic in comitatu novi Imperatoris primus recenseatur, postposto etiam Baduario , qui novi Imperatoris erat gener ς & mox factus Curopalata. Theophanes cuiusdam Marcolli meminit, quem Iustinianus copiarum ductorem in Persas misit an. 36 I. 28 . Baduarius . J Al. Biduarius . Bidurius ere. cuius nominis Magister militum in Scythia Iustiniani an. XII. memoratur a Theophane , & Iustini an. VIII. quidam Comes stabuli Imperatorii , . qui

505쪽

qui ab eodem Theophane Iustini frater appellari

videtur . Verum Baduarium, cuius hic meminit Corippus , ab utroque distinguunt tum viridis aetas , tum dignitas Curopalatae . A Iustino cum exercitu missus contra Langobardos , ab his

victus est, & non multo post obiit an . 376. 28s. Soceri. J Hoc est , ipsius Imp. Iustini, euius filiam Arabiam Baduarius iam in uxorem

acceperat.

29 . Lege indubius lacerna , & nota plane suam versiculo restitutam interpuitistione in , qua turbata, nemo usque dum eum recte interpretatus est. Rei schius in notis ad Consi Porphyrog. admonet de eo agere Esthembach. Disi. Academ pag. 38. , sed hasce Dissertationes cum non viderim nescio quid vir cruditus meditatus fuerit, certus tamen adfirmo, si qua alia ad eum explicandum institit via , cum ceteris aberrasse . Itaque nullatenus Cursor, sed populus in Circo collectus lacernam posuit, cuius moris testem habeo Suetonium in Claud. cap.6. , ubi ut comprobot Tiberio Claudio Druso Caesari numquam aut officium hominum, aut reverentiam publicam defuisse, etiamsi ad otium concessisset , & ebrietatis , & aleae quoque infamiam subiret, Suetonius hoc memorat: Quod ordo equestir spectaculis advenienti assurgere, ct lacernas deponere solebat. Utrumque morem tum assurgendi , tum deponendi lacernas , ut nunc pileum , indicat Corippus & quia hanc alteram honoris speciem Ferrarius de re ves. II. I. 39. ab uno Suetonio sibi indicatam dicit, en modo Corippum habes huius moris alium testem. ibid. Diqitigod by Coos

506쪽

ADNOTATIONES IN LIB. II. IIbid. Haud moror dicere quale vestimentum esset lacerna, sed quia pluviae, ac frigoris caussa, praesertim in theatro , ac Iudorum spectaculis lacernam superinduere Romani consuevere , animadvertas velim Corippum rem enarrare, quae facta est mense Novembri. 31 . Sic recte Barthius lacunam explevit. Statius II. Achiil. v. I 36: Thyrsos pariterque levant ,

pariterque remittunt.

3as. Nempe a Silentiariis , quos Agathias

lib. V. appellat ais sime τας τῆς τον

σιγῆς, praesides silentii, quod circa Imperatorem obsereari debet. 33o. Distingue: Tunc solis honore Omnia clara , silent e c. Sic lib.IV. v. a s q. de sole r. . . Mundumque illuminat omnem

Lucis honore suae ἀEt v. 289: Maiestatis honore Plus templum terroris habet.

339. Sic lacunam supplebat Rittersh. duplicans vocem ingens. Meursius in Crit. Arnob. lib.IU. cap. II. supplendum censuit : semir undiaque , undique murmur . Utrumque probabile . 37s. Duaresnius Const. Christ. lib.II. p. I I . hunc versum Corippi allegat, ubi agit de loco, in quo Imperatorum bona patrimonialia recondebantur , & quem ἰδικον vocabant. Enimvero privatum absolute pro re privata Principis usurpat L. V. Cod. Theod. de exact. , sed mihi videtur

507쪽

-7a E D I T O R I sdetur Corippus uti hic voce privata non secus ac superius v. a s 7. ad designanda cuiusvis privata bona, quae omnia esse tamen Principis ad assentationem dicit. 379. Malim me legisse cum Vonchio, tantos. Aor. Sic lacunam supplendam fore Iohan. Meursius etiam censuit l . cit. o 6. Casaubonus ad Suetonium in Augusto cap. 32. notavit hunc versum falsissimum esse nisi mollius commoda interpretatione accipiatur a quod quidem constat ex Suetonio loc. cit., ex Dione

lib. LlIL p. q97., ex legibus Theodosii, Valentiniani, Arcadii, & Honorii in Cod. Theodos relatis , ex Spartiano in Hadriano, ex Vopisco de Aureliano , & ex secundo Ausonii Panegyr. ad Gratianum . Si vero Constantinum Manassem audias , suggessit hanc Iustino liberalitatem uxor Sophia.

508쪽

ADNOTATIONES IN UB. III.

DE LAUDIBUS IUSTINI AUG. MINORIS.

verss. o Ittershusio adsentior supplenti turba, sed restituo ruit. Sic inferius lib. irim I i. . . . Studis ruit agmen emendi.

Et hac voce ad significanduin multitudinis μstinantis concursum saepe utitur Virgilius. Aen.II. v. 66:

. . . . . Troiana iuventus

Circumjus ruit , Et Georg. IV. v. I 8 s. de apibus rMane ruunt portis. Claudianus de IV. Consul. Honorii v. 62D. Ain Danubium quondam tranare Gothunia In lintres fregere nemus , cum mille ruebant Per fluvium plenae cuneis immanibus alni. I 8. Graecismum restitui, quo Corippus utiatur etiam lib. I. v. 3 ., & v. a14. Itaque nulla in eo barbaries , sed manifesta imitatio Lucani

lib. X. U. I . ta 8. Secutus suin Barthium , qui sufficiebat το pius , pro prius , at haec quoque lectio improbari nequit. 32. Horum versuum mirificam restitutionem Barthio debes. 9., Barthius ad hunc locum historiae minus peritum se prodit. Constantinus M. praeter aedem Sophianam templum etiam SS. Apostolorum condidit , quod non secus ac aedem Sophianam Iu-O o o sunt

509쪽

47 EDITOR Isstinianus M. renovavit. In hoc autem templo illis solummodo , qui de Augusta erant familia, sepeliri fas erat. Vide Procopium lib. I. de Aedificiis Itaque ibidem depositus est Iustinianus. 6o Iustiniani sepulcrum usque ad Latinorum invasionem stetit, & Nicetas Choniates de Statuis Cons. narrat, Latinos, apertis Impp. sepulcris post. tis in Herco ad magnum discipulorum Christi templum, noctu omnia diripuisse , & Iustiniani

eadaver inviolatum tunc esse repertum . Uid. Banis durium Imp. orient. tom.I. lib.VI. pag. Io 7.

61. Hinc creditum est Iustiniani sepulcrum ex auro fuisse ; sed hoc, quod minus verisimile videri posset , falsum etiam esse constat ex manifesto Constantini Porphyrogenneti testimonio de caeremoniis Aulae Byzantinae , ubi lib.II. cap. a. inscripto de sepulcris I p. , quae sunt in templo SS. Aposolorum , notat Sarcophagum , in quo iacebat corpus Iustiniani M., fuisse ex marmore peregrino rari O miri coloris , qui medius fere sis inter colorem Bithynii , Chalcedonici marmoris, similis marmori Osritae. Itaque in hoc Corippiversu Ruietium male legisse suspicor confruxerat , d cpotius legendum esse confrinxerat, vel quia serras ex auro apposuerit, sic enim Cicero pro Sext. I 6. scripsit, confringi catenis , confringi laqueis , vel

quia adiecerit aliqua ex auro , vel ex metallo aurato Ornamenta, qua significatione utitur voce eonfringo Martialis lib. XI. ep. 37: Confringatque tuos purpura texta toros; hoc est eooperiat. 63. Non solum privatorum domus, sed etiam urbis , & arcis sacra moenia ornata sunt cor

510쪽

ADNOTATIONES IN LIB. III. 47ynis. Sic videntur ornata cuiusdam urbis moenia in veteri ara , quae adservatur in Museo Capitolino . Vid. Monumentorum huius Musti editio.

96. Lege : quae Meth mnaeis, oscitanter enim recudit typographus vitiosam Ruietii lectionem. Erat autem Methymna civitas in Lesbo insula, habens preti P um vinum, ut notat Servius ad illud Virgilii Georg. II. U. 9o: Non eadem arboribus pendet vindemia nosris , quam Methymnaeo carpis de palmise Lesbos. Ibid. Forte , adiecto finali puncto in fine proximi superioris versus , rectius hos ita , legas et Quae Meth mnaeis expressit cultor ab u-s Pocula i quae vitreo flagrabant plena Falerno Et bene flagrabant, Falernum enim ardens dicitur

ab Hor. lib. II. Carm. II. I9.

Ioa. Barthius legendum censet : Garrisaei ab urbe ratγη, quam memorat Stephanus, sed notat nusquam alibi hoc vinum nominatum esse. Fortasse legendum est cum diaeresi Gaurania Gaura ampaniae monte Massicis & Surrentinis propinquo ; celebre enim apud veteres Gauranum vinum . Vid. Plin. lib.XIV., Athen. lib.I., & eius meminit Statius Silv. lib. III. carm. I et Spectat ab Icario nemoreos palmite Gaurus .

Et carm. :. . . Bacchei vineta madentia Gauri. ros. Virgil. Aen. UI. v. 6os: . . . Dulaeque ante ora paratae

Regifico luxu.

SEARCH

MENU NAVIGATION