Venerabilis viri Josephi Mariæ ... Opera omnia quà edita, quà nondum vulgata, nunc primùm in unum collecta, prolegomenis, tractatibus, notis, appendicibus, & vetustissimis anectodis monumentis ad divinam psalmodiam, & res liturgicas pertinentibus auc

발행: 1741년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Operi. omnia,saluberrimae frugis plena, & persectissima judicent, putavi suscipiendum mihi laborem utilem Christianae Reipublicae atoue Ecclesiasticis

hominibus necessarium , si ejus libros, quos satis multos edidit, in unum corpus colligerem , &Anecdotorum auctario diligentissimξ locupletarem.

Sed quoniam veterem & vulgatam esse rem no

vi , quod liberales semper Editores, qui typoῆra

phi nec sunt, nec tales videri volunt, aut in rAus certius aliquid allaturos se, aut M si. librorum comsultatione nova se prolaturos promittunt; ego quinque id praestare conabor: addens lucis operibus filios lucis, Supplementum videlicet Thomasianum,& Protegomena quaedam Divinae Psalmodiae, ac Rerum Liturgi carum Occidentalis Ecclesiae: ut ita

ad mensuram Donam, ex Evangelii sententia, apponam consertam, coagitatam, atque supereffluem tem. Si qua vero Sacrarum rerum studia mandataliteris, offerre Summis Pontificibus convenit, illa certe mihi praecipua videntur, quae hominibus in sortem Domini vocatis prodesse valent . Itaque,

BENEDCiTE SANCTissi,in , cogitanti mihi tantae molis

opus in publicam lucem proferre, non diu Patronus quaerendus suit : sive enim in argumentum, quod eodem opere continetur, sive in rationes dedicandi hujuscemodi laboris animum mentemque converterem , sola occurrebat Sanctitas Tua, quae

omnibus anteferenda esse videretur; ut non quaeren

dus fuerit, qui legeretur; sed legendus, qui Catholi-

12쪽

Cae Ecesesiae praesideret. Praesertim cum penes Te unice illud gravissimum DE BEAmpicATIONE SERVORUMDM extet' judicium , quod Thomasiana Causa,

ς iam me lupplice, exorat. ione,

Praeclarum sane Venerabili Thomaso erit ad famam, ipsum a Te suisse summis laudibus celebratum, Praeclarius, Ignotam fuisse conimissionem

Introductionis Causiae Beatificationis ipsius,dum

Promotoris Fidei munere fungebaris. Prae- Clarissimum denique, PATER SANcτε, si s quod nobis sperare licet ) eadem Causa coepta Te auspi-Ce, seliciter quoque Te judice promoveatur. Id ejus Pietas ex init: id Clerici Regulares expansis in Caelum mani Dus a Deo int. Max. efflasitant: id alma

RonN In insigni opere A Sm rum Des Beati arame G Seriorum Caminia aestune , lib. cap. 3I. agens de nonnullis particulariter advertendis quo ad Dianitatum Ecclesiasticarum adeptionem in Causis Servorum Dei, qui eas, dum viverent, obtinuerunt, postquam honorificentiιsima commemoratione Caesarem Aronium ex no- ra Congregatione Oratorii S. R.E, Presbyterum Cardin lem praedicissi, quod inυinuru praecepto eoactu ad Cardinaurus Dignitatem astenderit , haec addis numero iapagina 464. Similia ramigerint ame olim)to uor ἔπος, c.msηcto me ris Gemens m

13쪽

Roma, caeteraeque Nationes, ac ordines universi

supplicum libellorum porrectione a Christi in Tem

ris Vicario votis concordibus deprecantur. Quod sic feceris, congruet oraculum Pontificale cum prae- concepta hominum fama,atque opinione Τerrarum. Probe novit SANCTiras TUA , Venerabilem Virum nil magis in votis habuisse , quam vota ipsa Beatissimi Cajetant Ρarentis sui: ut nempe videret extorrem restitui Ecclesiasticam disciplinam: vigilare morum censuram; reviviscere sui observantia inEcclesiis modestiam hac hominum seminarumque secretionem; cultum Domus Dei pristino nitore florescere: cohiberi improborum audaciam: postliminio revocari exulem alicubi probitatem; sacrorum denique mystcriorum scientiam excoli vehementius. Novit, ex omnibus iis, qui hac aetate in rerum Litur-gicarum studiis sunt doctrinaque versati, ipsum juremem extitisse ; in cujus immortalitate dignisl us continetur Venerabilis priorum Saeculo

rum Traditio arcte constricta fibulis Sanctuarii, Li

bris videlicet Sacramentorum Romanae Ecclesiae, quibus obstruuntur haereticorum ora frementia, &Catholica veritas in pleno lumine collocatur. Novit denique, omnes omnium Gentium celebriores Aca

demias de Thomasianis operibus amplissima & ose

natissima elogia texuisse: ac nullum esse Eruditorum Virorum Diarium, nullas Litterarias Recensiones,

quae de ipsis honorificentissime non sint loquutae, hodieque loquantur.

Dabit

14쪽

Dabit veniam , si tardiori fortasse, quam putabam, intervallo in lucem prodit hic Tomus I. Ipse

enim tarditatis suae veniam multiplicium morarum excusatione promeretur; tum quia me inter scribendum ,non semel,nec leviter remorata est illa,quam dixi Supplementi Anecdotarum rerum accessio, qVae, ut uno veluti partu effunderetur, ingentes mihi la

bores peperit, itu, statu, ac reditu ab insignioribus Bibliothecis: tum etiam quia , Editione quasi con

secta , ctim ad manum extremam eidem imponendam accingerer , suborta repente fausto selicique omine, Τε SATORE, TE PATRg. quatuor in Urbe feracium Academiarum segete, alio me tantisper, utpote earundem eXcolendo positum campo, curae Cogitationesque trinerunt: tum denique, quod Pro- Iegomena Primae Partis aggresso, dum ex racemo rum ubertate opulentior ultro vindemia consurgo

ret, prolixiori aliquanto, sed jucunda. nec inutili Ecclesiasticis hominibus comperendinatione la

tius excurrendum suit, ad inquirendam originem

primaevi ritus Isidoriani, quam Tu sine antiquissimi Codicis Veronensis auxilio sapientissime detex, sit in insigni opere de Servorum Dei Beatificatione,

θ: Beatorum Canonigatione Ita factum, ut ma

gnam hujusce Voluminis partem, in ipsis sere Tuae Electionis Solemnibus absolutam, Tibique jam inde , quod perorando testatus sum cum Vindicias

Sacrarum Scripturarum laetus obtuli) oppignor tam , nunc demum evolvente se anni spatio exsolve-

b rea. Lib. 1. num .

a se .

15쪽

re, fidemque obstrictam liberare licuerit, cum kenore antiquissimi Libelli Orationum Gothico-His pani. Hic autem auro gemmisque praestantior, ab Amplissimo Capitulo Veronensi,faventibus Cll.Vbris Io Francisco Musellio Archipresbytero, Bartholomaeo Campagnoia Cancellario, & Comite Ottolino Ottolinio multis nominibus Literariae Reipublicae, Tibique caro, mihi edendus, atque illustramdus transmissus est. Vertim, BEAτissi ME PATIR , eX hac

ipsa cunctatione id mihi etiam oblatum est commodi , quod, si tum , quando ad Summi Pontificatus

apicem evectus es. promissum munus statim ob

tulissem, praeter spem & vota publica, nihil habuissem quod offerrem : nunc vero, postquam in hoc annuo Tui Pontificatus decursu spem universi Christiani Orbis firmavit eventus, atque secundis UΟ-tis facta secunda cumulatissime successerunt, est quod graiuler Tibi, nobisque gaudeamus, Deo itinmortali summas gratias agentes, qui maximas & singulares virtutes Tuas ex suprema Ecclesiae specula

splendidissimis facibus emicare facit, orbique universo irradiare. Et profecto Pontificalis regiminis dbsciplinam numeris omnibus absolutam Roma intuebitur , contemplando sapientissimum regimen tuum. Hic autem nescia freni excurreret laetabunda Epistola mea, atque ingens plane curriculum adimveniret, si vellem eam per amplissimum campum re

rum Tuarum, quas pro Christiana Republica benis ac feliciter administranda gessisti, laxatis quasi habe-

16쪽

nis immittere . Sed illas ut contraham,facit jam matura atque admirabilia illa modestia tua, quae solet la des existimare spicula, & hostes credere laudatores. Quare, cum vel invita cogatur oratio per Tuas virtutes sere transire jejuna, satis hoc erit laudis, Te omni studio, cura, ct vigilantia in illud incumbere, ex quo gloria Romanae Ecclesiae, salus Populorum, honos Literarum, atque felicitas oritur Sacerdotii. Si enim non est aliud Summum Pontificem agere, quam publica & privata omnium commoda curare,

Christi fidelium salutem suae anteponere, non sibi

populos, sed se populis natum ostendere, effrenatis

hominum cupiditatibus & flagitiis obviam ire, Umbem sanctissimis moribus, legibus, religione sepire, optimarum artium disciplinas liberalitate vere, Reges filiorum loco ducere atque componere, nullam Christianae Reipublicae partem procurationis suae expertem elle sinere, & quod omnium rerum difficillimum est) in maxim apotestate ne minimum quidem commodi sibi , suisque vendicare . haec omnia cumulatissime praestitisti . Quamobrem , quod diu publicis omnium votis expetitum, atqu intimis apud Deum Ecclesiae lacrymis flagitatum

est, ut eum sibi Vicarium eligeret ex omnibus unum, qualem deceret esse Virum omnibus imperaturum: illud sane, prout exoptatum suerat, vidimus contigisse, cum Augustissima ostolici Senatus Comitia, non humanis ducta consiliis, sed instinctu astatuque divino Te Beatissimi Petri Successorem.

Chri

17쪽

Christique Vi arium in terris, principem renum

tiarum

Annus hodie agitur auspicato, ex quo tantae dignitatis fastigium conscendisti. Quare ego, plur, mos ominando, ad osculum Sanctissimorum pedum accedo: & gratulor Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui, hac primum recurrente anniversaria die, admirabili consensione, in momento, in ictu oculi, summam Tibi potestatem decernentes, Optime declararunt, & qu, in explorata esset apud eos Tuae virtutis opinio, & quam certus accederet Divini Spiritus claves Tibi deserentis afflatus. Gratularer etiam Tibi, Baarissi ME Paria, quod satis jam videam factum meritis tuis, satis omnium votis, satis oneri Pontifi

cio , satis honori: si Tibi quoque majora molienti

brevi unius anni curriculo factum intelligerem satis. O felix hujusce Voluminis nuncupatio i Plena spei bonae ven i Epistola hac die liniversalis exultationis: &, quasi blando arridentis Patris vultu illecta, ad Thronum Pontificalem securior adrepit, &, qua

potest voce, rogat, ut nostrae Congregationis Orbtorii jura auctoritate Apostolica tueare . Tota Tibi se dat, donat, dedicat, & in manum natam ad bene merendum tradit. Excipias illam clemens, ac lubens : nata est enim in hortis Ecclesiae, ut paret ex Thomasianis epulis lautissimam mensam , & ex

reliquiis dispertiendis in Populos cumulet Davi

dicos cophinos fragmentorum. Tibi Sacerdoti Summo desertur instar primitiarum . Igitur B ENEDiCTE

18쪽

S ANcrassiME, quod sacri muneris est) oblatum mam

nipulum ad Deum eleva, ut consecretur, atque, ut

in eo reliqua Tomorum messis benedicatur repende ostolicam benedictionem, quae multiplicet fruges laetitiae nostrae, augeatq ue Clerici s Regularibus proventum hilaritatis. Sed quoniam acceptorum beneficiorum recordatio ad reserendam pro viribus gratiam quemque sollicitat, liberalitas in me tua, BEATissiME PATsst, ita debitum hoc ossicii genus sibi vendicat, ut cum par solvendo non sim. gravis prinpemodum mihi seret, & animo dolorem incuteret. ni liceret,antequam benedictione munitus ab osculo

Sanctissimorum pedum abscedam , si non debitum solvere, saltem illud publice profiteri: ut omnes imtelliganti me eo Tibi nomine perpetuo obstrictum

quem eximia beneficentia devinxisti. Haec autem, quamvis adeo magna fuerit, ut qualibet gratiarum actione major videri possit, minima tamen apparebit , si conseratur cum illa , quam Congregationi Oratorii Veronensis contulisti. Alibi lassius erupi in laudes tuas: & quot in mea Patria sunt Cives, toterunt mecum semper ora clamantia, jugiterque dicentia , Gratias Tibi, ΡONTUEx MAxim. reserimus

immortales qui Bullam Unionis Abbatiae SS.Flaui &R unici, illi tenellae Congregationi quae nostra

aetate omnium jecit iundamenta virtutum, ac instar

ingentis columnae magnam desuper sanctioris disciplinae molem erexit ) a praecessore Tuo BENgu: -

um XIII. sub plumbo datam, Eminentissimi ac Re-

19쪽

verendissimi Angeli Cardinalis Quirini, meique

rogatu firmam, ratam, & nullius re υatoriae indigam declarasti. Ut autem venturorum deinceps Saeculorum nulla unquam delere possit oblivio memoriam debiti sempiternam , monumentum acre

perennius Tibi a Patribus erectum est, quod praedi

cet in omnes generationes Tuam erga S. ΡΗiLippuHN rnio devotissimam animi propensionem. Par non erat, BEATIssi ME ΡΑna, ubi vota omnium suerant,

sortitis exitum votis,laetitiam esse paucorum. Quare ego meae conditionis oblitus, hac anniversaria Tuae Creationis die venio cum Senatoribus Terrae &

Consiliariis Ecclesiae Sanctae Dei, ut Τibi ominer

annos plurimos, & longaevam incolumitatem.

Ex Aedibus Vallicellanis xH. Kalendas Septembris, AnnφDomini MDCCXLI.

20쪽

Osulabatur jam diu, vel sagitabatur potius a Doctisimo Viro Castetano Merati clericorum Reg. Sacrae Rit. Congr. Consultore, ut ipse Venerabilis Iosephi Mariae Cardinalis ThlOAIASII Opera omnia in unum Corpus colligeret , quae excesu vitae relicta fuerant inedita, nousn ret interire. Sed GaDantus, quem illotrahat mirifcὰ, aliarum rerum cogitationem ei tunc temporis absulit: nunc Derbinfirma ejus valetudo nec volentem Opus aggredi it. Ωuare sum laborem a me suscipi poso putabat, s mihi ullum

tribueretur Dacuum tempus, es liberum . Duamvis autem

jusis Sanctissimi Domini Nostri BENEDICTi XIIII. Pont.

t. Max. Annalium Ecclesiasicorum prosequutio meum nunc si munus , atque hoc a me expectetur; volui tamen

ipsi Patri Aserato satisfacere; praesertim ut etiam doctissimi 9 sopientissimi Principιs Dominici Passonet S R.Ε. Presbyteri Cardinatis votis obsecundarem, qui Iosephum Alariam Thomasum, tamquam caelesem in terris Virum semper coluit ex animo; utque aetervum sientium imponerem cuidam Us. Libello, qui densas tenebras clariss is Thomasanis operibus Codicum Sacramentorum non gentis annis vetustiorum videbatur omniare , lugente , unis cum bonis omnibus , universa nosra Oratorii Romani Congregatione , qua inscia , ut Acta resantur , illa infoeliure1Ora clam prodiit. Gus Author baeteris doctus, ac pius )in primitiois Ecclesiae Romanae ritibus enucleandis alluch

natus, impugnavit ea , quae tota antiquitate nituntur. At mortuum in osculo Domini non excitemus : id enim carri

tas prohibet,/Lex Chrisiana non sinit. Igitur , ut quod

narrare coepi jam prosequar, in animum induxi meum ita hane Eitionem mare , ut ipsa complectatur omnel Thomasanas lucubrationes , cum impressas , tum nou- dum evulgatas, quae a sacrae eruditionis cultoribus deposti

SEARCH

MENU NAVIGATION