장음표시 사용
741쪽
A Artavasdem regem Armeniorum dolo captum, in vitcula cum magna populi Ro. infamia coniecisset: par res, que eorum spoliorum poscebat. Vitio etiam data: Cleopatram, & liberos ex ea susteptos,& quae ei donasset.In primis autem quod Cleopatrae filium ex C. etare Caesarionem appellasset, atque ad Caesaris genus traduxisset. Atque hoc quide tum per epistolas priuatim, tum publicδ in senatu Caesare coram, & Antonio per legatos agente, ultro citr6que obiecta sint: delectibus interea ab utroque,quasi ad aliud bellum habitis quout v que Domitius & Solius, ambo Antonianarum paritu,
considatum inierunt. Tum enim quum K. Ian. Sosius in senatu mulm proantonio contra absentem Caesare dixisset, Caesar in urbe reuersiis conuocato senatu multo pluribus in Antonium,ipsis obmutescentibus consulibus,peroravit Quibus acceptis Antonius remisso O
ctauiae nuntio, b tam suscepit. Tum Caeser in senatu
. in concione,testamentiAntoniani tabulas,quas quidam ab Antonio ad aesarem transfugientes apud Vestales asperuari rettulerant, recitauit: in quibus Caesari
C nem vere Caesaris ex Cleopatra filium testabatur, & s- his seis ex Cleopatra natis ingetia munera legaba seq; in AEgypto cum Cleopatra sepeliri iubebat. Gibus rebus indignatus populus R. quum etiam grauiora alia
vera esse quae sermonibus celebrabantur,putaret, Antonium victoria parta urbem Cleopatrae per gratia traditurum,atque imperium Romanum in AEgyptum es se transsaturum, eo irarum progressus est ut cosulatum et,que cum Caesare gesturus erat, imperisimque abro parit,& bellum non verbo, ne oos qui cum eo era*t a
P se abalienaret, sed re,verbo autem Cleopatrae, per feci alem indixerit,quod mulier AEgyptia Romanum imporium assectaret. Haec Dio . De iisdem caussis sic etiam scriptum est in Epitoma cxxit, Antonius Attauas dem Armeniae regem fide data perductum in vincula ςoniici iussit, regnumque Armeniae filio suo ex Cle
patra nato dedit: quam uxoris loco iampridem mi amore eius,habere coeperat. Quum autem ob eiusdem
amorem, ex qua filios duos habebat, Philadelphum
742쪽
& Alexandrum , neque in urbem venire vellet , neque Λfinito triumuiratus tempore, imperium deponere,beu. lumque moliretur quod urbi Italiaeque inferret,ingentibus tam naualibus quam terrestribus copiis ob hoc contractis, remis que Octauiae sorori Caesaris repudio, Caesar in Epirum cum exercitu traiecit. Adiicit praeterea Dio, eodem anno Caesarem & Antonium copias undique comparasse, Caesarem ex Italia, Gallia, Hispania, libya, Sardinia & Sicilia: Antonium ex Asa,Thracia,Macedonia, Graecia, Esypto, Cyrene, r gi s & dynastis omnibus: sequenti autem anno Caesare & Messalla cos. Antonium & Cleopatram ad A- Betium Epiri promontorium Caesari occurrisse. multis proeliis naualibus a Caesare prosperὸ factis, victum tamdem Antonium cum Cleopatra Alexandriam in . ptum profugisse: Caesarem victorem Apollini Actio triremes usque ad decemremes omnes captiuas cosecrasse, ac maiori sano constructo ludos scenicos & circenses ac sacrum quinquennale, quod Actium dictum est, instituisse. atque ubi castra habuerat, oppidum Nic
polin exaedilicasse. hanc autem naualem pugna III rnon. Sept. factam, atque eo die uniuersum imperiti R. Cad Caesarem recidisse: itaque ab illo die annorum etias imperii enumerationem duci. Quare recte Suetonius ita, Caesar primum cum M. Antonio Marc6que Lepiado, dein tantum cum Antonio per x II sere annos,n nissim Eper riti &xt solus remp. tenuit. Et Tacitus
lib.t, Postquam Bruto & Cassio caesis,nulla iam publica arma, Pompeius apud Siciliam oppressus, exutoque Lepido, interfecto Antonio, ne Iulianis quidem partibus, nisi Caesiu dux reliqu' posito triumuiri nomine, Dconsulem se serens, & ad tuendam plebem tribunicio
iure contentus,munia senatus, magistratuum,legum in se trahere nullo aduersante.
Cassodorus consules in hunc annii nominat C.Caesarem Til. Μ.Crassiim: sisti Siculi Octauianu & Cras.
sum: Dio Caeserem IIII, M. Licinium M. F. Crassiam.
Addit idem,Caesar media hyeine traiecit in Italiam ex
743쪽
Macedonia qua ipse quartum cos. cum M. Crasso suit. Hic enim etsi cum Sexto & cum Antonio senserat, tamen tum ne praetorius quidem consulatum gessit. Orosius item notat Caesarem vi Imp. appellatum cum M. Licinio Crasso cos. Disse. Quum autem Dio scribat hunc consulatum annuunt a Caesare gestum , mi ror cur Suetonius nonnisi a vi ad xl annuos gestos tradiderit. Hunc consulatum eodem auinore Caesar in Asia intuit. De consulibus suffectis M. Licinio sic in v teribus inscriptionibus,
De M. autem Tullio sic Dio in exponendis huius anni rebus, Quo tempore nuntiata est mors M. Antonii, in parte anni cosul erat Ciceronis filius .Et Plinius lib. zet, Ipsiam Augustum cum M.Cicerone filio cosulem idib. Septemb. senatus obsidionali donauit. Tradit etiam Plutarchus cum Dione, paulo post debellatum Ant nium Caesarem consialem factum , Ciceronis oratoris filium sibi collegam cooptasse. Quo in magistratu sonatum statuas intonii deiecisse, ac decreto, nequis ex gente Antonia Marci praenomine uteretur , statuis e. Antistio Veteris, Saenio Saevini cognomen ex Velleiodi Tacito adiectum est.
Consules apud Cassiodorum C. Caesar Ii II, Sex.Appuleius: apud Dionem Caesar v, Sex. Appuleius Sex. R F in fastis Siculis Octavianus & λppuleius. In veteriae
inscriptionibus, IMP. CAESAR V. SEX. APPv- 1 t 1 v s. In Capitolino triumpho, SEx. A P P v-LEius sEx. F. SEx. N. Suetonius, Caesarc quinctum consulatum continu. ase, eumque in Samo iniis.
se. Dio, consulem sexto suffectu in parte anni Potitum Valerium scribunt qui ut puto paterest L. Valerii Potiti F.consulis anno DCCLviI. Hunc annum vo 'tDio ab urbe condita Dccxv. De Caesare cos. v
744쪽
extat epigramma vetus eiust nodi in antiquae urbis epi- Agrammatis libro,
His eonsulibus imp. Caesarem tres triumphos rei:-sa,primo die de Pannoniis,Dalmatis,Iapygibus, GaD Blis:eodemque die C. Carrinatem pro cos. de Morinis, altero die ex Macedonia,tertio ex AEgypto de Cleopvua,auctor est Dio. Vnde etiam Suetonius, Curules triumphos egit tres,Dalmaticum, Actiacum, Alexandrinum. Et Macrobius, Caesar Sextili mense triumphauit ter,& iccirco mensis ille post dictus est Augustus.Or sius autem imperitἡ, qui scripsi Caesare & Sex. Appuleio cos. Caesarem ab oriente redeuntem viii id. Ian. . urbem triplici triumpho ingressum esse. Si quidem scriptum est apud Dionem, aestate ea qua Potitus Valerius consul in locum Sex. Appuleii in parte anni seir,Caelaxem in Italiam traiecisse & triumphasse. De his tribus triumphis scin viii Vergilius,
At sartrapuera muectus Romana triumpho Maeni duis Italia solum immortale sacrabat.
Quae verba exponens Servius ait, Tres Augustus triumphos egit. nam primo die triumphauit exercitus qui Antonium , secundo qui Dalmatas vicerat, tertio ipse cum Alexandrino ingressus triumpho est. At in Epiromis,primum ex Illyrico, alteru ex Actiaca victoria,tertium de Cleopatra actum, scriptum
ut dixi primo die Dalmaticum actum & Gallicum
tradit. Verba eius haec sunt, Caesar trimo die de Pannoniis, Dalmatis, Iapudibus & Gallis quibusdam triumph. auit. Nam C. Carrinas Morinos & alios quosdam qui una defeceram, subegerat,& Sueuos qui magna multitudine Rhenum transierunt, repulerat .
745쪽
A ac propterea & ille triumphauit, quanuis pater eius Sulla proscriptus, atq; ipse una cum aliis susiragiorum ratione priuatus esset. Triumphauit verb etiam Caesar, quoniam victoria ad imperatorem cuius auspiciis par ta est,refertur. Atque hi primo die triumphi acti sunt. Appianus etiam de Illyriis a Caesare triumphatum scribit. haec de triumpho. De victoria vero sic Dio, Caesar Pompeio & Cornificio cos. quum Sex. Pompeius ab
Antonio occisias esset,quem ipse priore anno sugarat, venit in Siciliam ut ad Africam ordinandam traiicere
B verum tempestate detentus, consempto tempore non
traiecit.Etenim Salassi, Taurisci, Liburni Iapudesque,quii & ante mouissent & tributa dare recusassent, absente Caesare defeceriit. Propterea Caesar adducto a uersus eos exercitu Salatas & Iapudas in potestatem redegit. quibus rebus gestis in Pannonios mouit, non
quὁd illi quicquam in se deliquissent, sed ut milites in
opere haberet, & exercitum alienis semptibus aleret, eorumque gente subacta, atque iis praesecto Fusio Gemino, Romam decedens triumphum sibi decretum a C senatu in aliud tempus distulit. Quum autem in Britanniam traiicere cuperet, ac propterea post hyemem,qua M. Antonius m eum Libone consili suit,in Galliam venisset, quida E populis quos ante deuicerat, una cum Dalmatis rebellarunt, ac Pannonios quidem Fusius, Dalmatas primum Agrippa,pbst etiam ipse Caesar, qui S eo bello vulneratus est,Salassos Μcssalla Coruinus, alios Statilius Taurus perdomuit. Vnde Suetonius,
Dalmaticum bellii Caesar adolescens adhuc per se ges
si,quo etiam vulnerat excepit. Item, Domini partim
D ductu, partim auspiciis sitis Cantabriam, Aquitaniam, Pannoniam,Dalmatiam,cum Illyrico omni: ite Rhotiam & Vindelicos 3c Salassos,gentes Alpina coercuit, haec de primo triumpho. Secundo autem die naualem ad Actium pugnam in triumpho transsata narrat Dio, de qua antὰ aictum a nobis est neque vero de Antonio & ciuibus R. sed de Cleopatra triumphum actuin. Tertio de Alypto capta triumphatum,qua de re nunc
dicendum es Caesare & Messalla cos. quo anno Caesar
746쪽
Antoniti & Cleopatram ad A citu nauali proelio vicit, Aquum eos in AEg itum profugientes aliis persequendos mandasset, ipse in Italiam ad res ordinadas, nequi motus exorirentur in urbe, reuertit, ac pbst x x x die, quum in Graeciam ad bellum traiecisset, postero anno ambos Alexandriae obsedit. Antonius in ultima rerum desperatione, ubi res cum Caesare conuenire non potuit, salso rumore occisae Cleopatrae perculsus, se interemit. Caesar Alexandriam in potestatem una cum Cleopatra redegit, quae ne arbitrio victoris in triumpho duceretur,ipsa sibi admotis aspidibus, quanquam a Caesa vre custodita, mortem intulit. Caesar AEgypto in prouinciae formam redacta,atque ei Cornelio Gallo praesecto, in Asiam per Syriam venit, atque ibi hyemauit. .Hate autem seque ite in Italiam decedens urbem cum tribus his triumphis ingressus est. quorum extremo Cleopatra ipsa mortua translata est. In quo illud etiam contra vetus institutum a Caesare factum refert Dio, ut consul collega & alii magistratus ac senatus omnis currum sequerctur Caesaris, quum ante alii praecedere, alii subsequi currum solerent. CDe triumpho L. Potronii pro cos. ex fico. L. Autronium L .F.Crassum procos. XVII. Κ.Sept.
triumphasse ex Africa reperio in Capitolinis tabulis. ex quo intelligi potest eum noc anno, id est DCC x xiiii ab urbe condita, post imp. Caesarem eodem mense triumphasse. Nam M. Crassus, cuius triumphus subiicitur, anno DCCXXV triumphauit IV non. Iulias hoc
dico, quia in Capitolinis tabulis annus huius triumphi deletus est. De quo tritipho, aut de rebus ab Autronio Dgestis,nihil comperi. Hic aute post Statilium Taurum fortasse rem gessit. neque enim post M. Lepidum a Cae sare victum Africa quievisse videtur. quod insequentes victoriae demonstrabunr.
Dio in hunc annum censorcs coniicit imp.Caesarem S Μ.Agrippam. Suetonius item ait, Caesarem censo
res longo interuallo creari desitor creasse. Adiicit Dio,
747쪽
63, CAR. SIG. COMMENT. A senatum lectum, mult6sque qui per bella ciuilia trinsre in senatum venerunt, senatu motos. ex quibus qui quaginta ultro cessisse, centu quadraginta ab ipse in tos. ex senatoribus inter connitares rettulisse C. Cli uium & C.Furnium,qui quum ante coniseles designati suis sent,inaoistratum gerere aliis locum occupantibus, non potuissent: sequenti autem anno censum egisse, principem senatus legisse.Itaque Eusebius etiam sexto decimo demum anno,postquam Caesar consul fuerat, censum actum notat. Censu acto lustrum conditum est B xxx II.
Cassiodorus in hunc annum cos. nominat Caesarem v, M.Agrippam ii : Orosius cum Siculis fastis C sarem vi, Agrippam II : Dio Caesarem vi, M. Vipsanium Agrippam sta est tamen legendum i I. ut sit sequenti anno ali. hoc indicati inscriptio te pii quod
ipse fecit,& Pantheon nominauit, M. AGRIPPA L. F. TERT. COS. FECIT. hoc eni intemptu Dio com
letum scribit biennio postquam consili suit cum Cae-
'are vi I. quo anno ipse tertium, non quartum consulatum gessit. alioquin in fronte tepli inscripsisse Quartum cos. Nam si hoc anno tertium consul fuit, frustra secundum, quo anno fuerit, quaeremus. De triumpho I1. Licinis Crisynprocos. ex acia O Getu.' M. Licinis Crassiim pro cos.hoc anno ex Traecia &Geteis triumphasse tradunt Capitolinorum triumph
rum auctores. de re sic Dio, Bellum inquit erat inter Sueuos & Dacos, quoru illi Galli, hi Scythae sunt, illi trans Rhenum,hi circa Danubium incolunt, qu V rum alii Mysi, alii Daci nominati sunt. Sive igitur Getae quida sint, siue Thraces ex Dacico genere, eo quod olim Rhodopen habitauit, hi Daci quum prioribus an temporibus legatis ad imp. Caesarem missis nihil ab eo ex iis quae petiissent,impetrassent, ad Antoniu se co- tulerunt. Μ.autem Crassus cos. in Macedonia & Graeeiam missus, Dacis & Bast. irnis bellum intulit. Binar me vcro .scythae esse putatur, qui, qaum Danubium
748쪽
transissent, lysiam inuaserunt. Post .a uicin Triballos A& Dardanos Mysiae sinitimos adorti sunt, sine ullo tamen Romanorii detrimento. At posteaquam sit perato monte amo in Thraciam Dentheletarum Romanis foederatam ii uper. ant, Crastis Uubueniens Thracibus eos e regione expulit,ac sugientes persequutus, Seg tica in potestatem redacta, ac in Mysiam impetu facto, tum agrum eorum vastiuit, tum etiam oppidum muniuium CDsidione cepit. Bastarnae quum Crassum Mysis victis in se exercitu adducere viderent, ligatos ad cum miserunt, per quos se ab omni culpa Romani belli re- η mouerent. Crassus nihiloni inus in eos irruptione facta, Bastarnas incidit, ac rcgem eorum Deldonem interfecit, Iovi Feretrio spolia opima relaturus si ipse suis auspiciis non Caesaris, re gessi dei: paucos, qui oppidum munitum occupauerant Rholo quodam Getarum rege, in potestatem adduxit: Mysis iterum victis & Bastarnis, qvi Dentheletas vexaverant, pulsis, Thracas, qui sibi ex Mysia per Ἱ hraciam redeunti molesti sucrant, subegit. Accersitus autem a Rholo rege Getarum ad Dapygem aliorum Getarum regem,cui inimicus erat, Copprimendum, eum debellauit ac intersecit,eodemque belli impetu Getas etiam alios qui nihil ad Dapygem pertinibant,dcuicit. Ob haec scribit Dio, non solum Crasso sed etiam Caesari supplicationes & triumphum esse decretum,C sum verb nomen imperatoris repudiasti, Caesarem usurpasse. In Epitome ctiam C x x x vmentio fit belli a ba Crasso aduersu Bastarnas , Mysoses Thracas & alias gentes gesti': de apud Florum capite De bellis adue iis gentes exteras.
Inde C. Caesarem vT M. Agrippam iii consules Codit Casliodorus : Caesaxem vii, Agrippam im , io.quid . de utroque numero sentiam, ex iis quae antidixi, apparet. in stilis certe Siculis est, Octauian vis, ct Agrippa III.
749쪽
Hoc anno imperium imp.Caesaris, quo I ipia sibi uni vendicauit, quo die M. Antonium ad Actium vi ante dixi superauit,confirmatum est. siquidem post Acti
cam victoriam per ann. x L . solus remp. obtinuit, qua antea per annos xii cum M. Antonio & M. Lepido triumuiris obtinuerat. Est autem confirmatu hoc in
B .do: Caesar biennio ante, postquam tres illos nobilissimos triumphos cum maximo omnium ciuiuin plausit Slaetitia egit, quum pacasse totum serὰ terrarum orbem videretur, ita ut propterea Ianum tertium claud
ret,atque salutis augurium faceret, quae nisi quieto toto imperio fieri assueuerant, consilium de rep. redde da, & imperio deponendo habuit. Itaque suadente maxime M. Agrippa,Maecenate vero dissuadente , Maec natis sententiam sequutus,animum ad imperium t efirmandum adiecit. Primum autem censem egit, ratus c eum ad remp. ordinandam futurum aptissimum, deinde nequis senator se insciente extra Italiam esset, edixit, atque omnes se ciuium ad Antonium scriptas lit ras, cremasse professus est, nequis senator ex iis qui Antonii partes sequuti fuerant, quasi sibi propterea suspectus,noui aliquid in rep. moliretur. In sexto deinde consulatu Agrippae collegae, ex antiquo more, prout
cecidit,fasces dedit, senatus principem letit, populum
muneribus & ludis delinitum, frumento, benatores pecunia iuuit, aerarium publicum pecunia priuata sustentauit, nomina eorum qui aerario deberent, publicis incensis tabulis, deleuit. Qusimque multa bellis & sediationibus civilibus,&maxime Lepido & Antonio dominantibus contra ius & leges constituta essent, ea omnia uno edicto sustulit,quum terminu earum legum
consulatum suum sextum statuis et. Quibus de rebus quum maximam sibi apud omnes gratiam peperisset,
voluit magnitudinem etiam aliam animi demonstro se, ut ea re coleretur magis, &Jolentibus ciuibus, ii perium
750쪽
perium stabiliret. Paratis enim Cae senatoribus iis quorum sibi maxime spectata & nota fides erat , senatu frequentissimo, oratione ad tempus accommodata, se imperio abdicare,idque senatui & populo tradere dixit. Tum senatores,alii, qu id fidem verbis eius non haberent, , alii,quia grauiora damna ea opulari statu extimescerent,alii quδd eius animi ossentionem , si aliter
facerent, metuerent, precibus petentes, coegerunt ut
imperium ipse unus retineret, ac S.C.satellitibus & c sodibus eius stipendium duplicarunt, ut diligentius eius vita custodiretur, perinde atque si vere abire imporio voluisset. Quum hoc modo senatus & populi voluntate opes imperii stabilisset,ut ipse popularis videretur, totius imperii curam sibi depoposcit, prouinciaru a ministrationem cum senatu & populo communicauit.
Nam senatui popul6que Africam,Numidiam, Asiam,
Graeciam, Epirum, Dalmatiam, Macedonia, Siciliam, Cretam cum Cyrene,Bithyniam, Pontum, Sardiniam ct Baetica, quae pacatiores erant,tradidit: sibi vero sumpsit reliquam Hispaniam & Tarraconensem & Lusit niam di Galliam omnem,Narbonensem, Lugdune sem, Aquitanicam Celticam,& eorum colonias,ut Germaniam,Ccelem Syriam, Phoenicem , Ciliciam, CD
prum & mptum. Pδst autem Cyprum & Galliam
Narbonensem populo dedit, ab eo vero Dalmatiam accepit. quae permutatio in aliis pbst etiam gentibus facta est. His rebus actis, ut omnem de se monarchiae suspicionem eximeret, potestatem rerum quae sibi co cessae erant, in decennium sumpsit. Hoc enim spatio se Temp. constituturum affirmauit, addens se,si citius res composuisset, citius etiam imperium redditurum. D cennio transacto tum in quinquennium , ac deinde in alterum quinquennium,pbstin decennium, postremo in tertium etiam decennium & petiit & impetrauit. ita ut successione decenniorum perpetud imperium administrauerit.Quo factu est ut reliqui imperatores, quan-γuam non in certum tempus, sed in omnem vitam de-gnarentur,tam e n decimo quoque anno festos agerem dies, quasi tum imperium renouareta Caesari aute