Varii historiæRomanae scriptores, partim Græci, partim Latini, in vnum velut corpus redacti, de rebus gestis ab vrbe condita, vsque ad imperii Constantinopolin translati tempora. Nomina eorum quos habes hic autorum, proximè sequentes paginæ te docebu

발행: 1568년

분량: 1014페이지

출처: archive.org

분류: 로마

751쪽

6;s CAR. SIG. COMMENT.

A cum alii honores inulti Ihabiti tum quum imperio abdicauit,tum ut laurus ante regiam eius, & super eam corona quercea flatueretur, tanquam ei qui & hostes vicisset,& eiu es conseruasset: vi regia cius Palatium v caretur, qu bd in Palatio habitaret: & pra torium habe- ret: itaque etiamsi imperator in alia regione habitat, tamen regia eius Palatium dicitur) ut Augustus nominaretur. Nam quum eum vellem singulari aliquo no- mine ornare,atque alii alia asscrrent Caesar in primisse Romulum dici cupiebat. ne vero eo sorte nomine

B in regni suspicionem incideret, Augustii se dici passus

est, quasi qui maior esset homine.Omnia enim quae maximo honore digna ac sacra lam, Augusta dicuntur. ita Dio. Adiicit Censorinus, Ante diem xvi K. Febr. Iulius Caesar Diui F. imp. Augustus sententia Munatii Planci a senatu ceterisque ciuibus dictus est , se scptimum & M. Vipsanio Agrippa cos. Ouidius verb Fastorum primo idibus Ianuar. hoc factum scribit, his versibus,MAmmmm custos Iou inde sacerdos c Semima flammus seceris libatonis. Redditisque est omnis poti in prouincia nostro,

Et paulo infra,

Sacra socant in in patres,angi socantur Templissacer totum rite dicata manu. logurtum dependet origine Verbi, Et quodcumrue sua In ter auget ope. Suetonius autem, Possea C. Caesaris & deinde Angusti cognomen assumpsit, alterii testament o maioris auunD culi, alterum Munatii Planci sentcntia: quum,quibusdacensentibus Romulu appelliari oportere, qu6i; & ipsum conditorem urbis, praeualuisset ut Augustus potius v

caretur, non tantum nouo sed etiam ampliore cognomine,quod loca quoque religiosa, ct in quibus auguratb quid consecratur, augusta dicantur, ab auctu ves ab auium gestu, gustuue, sicut etiam Ennius docet scriberes, γε gusto augurio Isquam inclyta conditis Eo est .Et Eutropius,Caesar quii ex oriente victor reuersus

752쪽

IN FAST. ET TRI, ROM. Q

esset, tum primum Augustus, eo quod rep. auxeraticon As duratus est. atq; ex eo tepore summa rerum potestatε, 'quam Graeci vocant, adeptus est. Hunc igiatur in modum quit & senatus & populi potestas ad Augustu recidisset, ab eo certissimae monarchiae initia ducta sunt.quod ipsum monarchiae nome adeo 3rauὰ possuli R. auriae accidit, ut eos ne dictatores quide appetiare voluerit.Omnino aute in regum imperio sunt, quuomnis resp. in eorum potestate posita sit. fiunt enim omnia ad arbitrium & praescriptii imperatoris Vt autem non ex imperio, sed ex legibus haec facere videantur, omnia nomina quae in libera ciuitate florebat, praeter- B

quam dictatoris, ipsi sibi asciueriit. Etenim ipsi saepe co-iules sunt:& pro cosules, ubi extra pomoerium exercμtus educendus fuerit, nominantur. Imperatoris autem nomen omnino no ii tantum qui rem bene gesserunt,

sed omnes etia alii ad summa in rep. potentiam significandam pro dictatoris & regis appellatione usurparui. Regis enim & dictatoris nomina no fuerunt, postquasemel ex rep. illud Bruti, hoc Antonii consulum lege,

sublata sunt. auctoritate tamen eoru imperatoris nomine explerunt. His enim nominibus potestate sibi assu- Cinunt delectus habendi, pecunias cogendi, bella suscipiendi,pacem faciendi, urbano & peregrino exercitui perpetuo & ubiq; imperandi, ita ut etiam intra pomoeriit a senatore & equite poenas repetere possint, ac deniq; cetera munera quae cosules ceteriq; liberae ciuit iis mapistratus obire poterat, sibi arrogant. Ex censura aute vitas & mores ciuium inquirunt,censum agiit, atq; alios in equitu & senatorum ordio e referunt, alios pro arbitrio eximunt.qusimque omnib' sacerdotiis ini Dtiati sint,atque aliis pleraque eorum tribuant, ipsique uni sint e pontificibus,sive duo,siue tres ii fuerint, eo nomine rerum omnium sacruum potestatem adepti

sunt. Postremb potestas tribunicia, quam ii qui quondam admodum floruerunt, obtinuerunt, eis permi

tit res quae ab aliis fiant, nisi eas probauerint, abrogandi, atque ipsos a contumelia prohibet, & si verbo, ne dum re violati esse visi fuerint,vi ab eo a quo iniuriam

753쪽

638 CAR. SIG. COMMEN

A accepcrint, impune indicta caussa ponas repetere ponsnt. neque enim ipsi tribunatum capere dignum cem sint,quum in patriciorum numeru Omnes relati sint, verum potestatem tribuniciam, quanta unquam fuit,

uniunt,& ex ea annos imperii su numerat, quas eam ingulis annis cum perpetuis tribunis capiant. atq; haec quidem ex liberae ciuitatis institutis sumpserunt. Illud vero singulare & ante nemini decretum sibi vendicat, qυδd ipsi se legibus omnibus solutos esse volunt. Ita regiam potestatem habent regii nominis odio exem-B pto. Nam Caesaris & Augusti appellatio nulla eis propriam addit potestatem .id enim generis silccesson re,. hoc dignitatis splendorem indicat. Patris aute copia men fortasse potestatem illis in ciues dat eam quam patres in liberos habent. non tamen initio id hac de caucia decretum cst,ucrum ut admonerentur, ut eos quibus

praeessent, tanquam filios amarent, & ut ipsi a ciuibus patrum loco colerentur. Atque hoc quid c ni modo Romanorum resp. a populo ad unum translata est. haec Dio. Quado autem tribuniciam potcstatem Augustiis C ceperit, quando poni. max factus sit, haec enim in titulis eius continentur pὁst suo loco exponam Neque enim ipse satis mirari pollum , cur si tribunitia poli state anni imperii notarentur, aut non hoc primo anno eam ceperit. Eadcm de re sic Appianus in prooemio hi si riarum, Eos inquit)in quorum potestate iota resp.est, imperatores appellant,non rcges, vetusto iureiurando deterriti. Imperatores vero vocant, quae fuit appellatio egregiorum in republica ducum, quit tamen iacta e

rum omnia regum fuerint.

D De triumpho M. Valerii Messam Coruin,

Qui Capitolinos triumphos digcserunt, hoc anno M. Valerium Nessallam Coruinii cx Gallia triumphasi se tradiderunt. Salassos ali6sque qui cum eis nouam liebatur, a Mellassa Coruino subactos scribit Dio, Antonio & Libone cos. tum quum imp. Caesar bellum Dalmaticum gerebat: eidemq; propterea triumphum

Augustum de Gallis victis conccnisse, Appianus libri

754쪽

scriptum reliquit. De hoc triumpho loquitur Tibullus Aelegia vir ita, Hunc cecinere Hem parceratalia nentes Stamina, non sm dissoluenda deo. Hunc fore Ar ratis 3 posset quifundare τὸ es,

Quem tremeret rei milite fissus Atax. Taunere. nouos pubes Romana tria hos

milis ct euinctos brachia raptu duces ..At te Dues lauros Messa gerentem

Portabatniuris currus eburnus equo. .

Carnoti flaui cartala lympha Lyger. DE COS. AN. DCCXXVII. Consules Cassiodorus fuga rit Caesarem Aut istudivit, T. Statilium: fasti Siculi Octavianum vi &Taurum. Dio Cesarem Augustum v lii, Seruiliu Taurum I i. Statilium Taurum ante dixi videri anno DCCvr in parte anni primum consulem fuisse. Nam G Ctiam Suetonius bis consulem eum sutile scribit in N irone ita, Nero duxit uxore Statiliam Messalima Tauri bis consulis ac triumphalis abneptem . Idem Suetonius auctor est Augustum viti consulatum iniisse Tarracone. T.Statilii consulis i t. mentio est in Capitolino fragmento. Hoc anno M. Agrippa septa in campo Martio dedicauit. Cornelius Gallus ab Augusto relegatus quum esset AEgypti praefectus. Polemo rex Ponti in amicitiam acceptus. Dio. De tria hs Sex. puleii ex Hi nita. DSex. Appuleius pro cos. hoc anno ex Hispania triu- phauit, auctoribus Capitolinis triumphis. Cuius de ro bus aut triumpho nihil in annalibus comperi.

DE COS. A DCCXX VIII.

Deinceps Caesarem Augustum vitii, M. Silanum Cassiodorus consules sebiicit: Dio & fasti Siculi Augu.ssum ix , M. Silanum: fragmentum Capitolinu imp. Caesarem Augustum v iiii, M. Iunium Silanii. Et hic

755쪽

GO CAR. SIG. COMMENT.

A consulatus ab Augusto Tarracone initus,auctore Sumtonio. Hoc anno Amynta rege mortuo Galatia cum Lycaonia prouincia facta est. oppida Pamphyliae, quae Amyntae attributa ante suerant, libertate donata sunt. Iubae pars Getuliae pro paterno retno permissa. Dio, Rusias. De triumM Hyquot M Augusto repudiat . Eodem anno Teretium Varronem rem bene cum Salassis gessisse, atque tributo eis imposito, Augustam etiam praetoriam militibus Romanis costituisse: C. B tistium, T.Carisium cum Cantabris & Asturibus, C sare ipso Tarracone aegrotante, prospere pugnasse, Augustam Emeritam oppidum in Lusitania Auetusti iussu emcritis militibus condidisse, M. Viniciu Gallos quos

dam qui Romanos negociatores crudeliter vexarant

subegisse Dio scribit. Qusimque his de rebus triumph

Augusto decerneretur , ipsum imperatoris nomine sumpto, triumphare noluiste:ac quum permissum ei es set ut primo quoque anni die corona & veste mul halirieretur, ipsum templum Iani, quod horum bellorum C caussa aperuerat,iterum clausisse: Salassos item a Varrone praetore acie victos,ac sub hasta venditos: Augustam urbem tribus millibus Romanorum eo deductis ubi castra Varro habuerat, ab Augusto conditam strabo scriptum reliquit lib.

DE COS. DCCXXIX.

Caesarem Augustum i x , C. Norbanu consules suggerit in hunc annum Cassiodorus: Augustum M MFlaccum sisti Siculi: Augustum M C. I, orbanu Fla cum Dio & Capitolinum stagmentum. Norbanum C. D Norbani consulis filium puto: neque enim iterati h noris notam habet. Tiberius quaeitor, Marcellus aedilis creatus est ante tempus Cantabra & Astures disces se Augusti rebellantes,i L.2Emilio perdomiti sunt. AE milius Gallus primus Romanorum in Arabitan Felice. exercitum parum secundo fortuna adduxit .mo.

DE COS. AN. DCCXXX.

Caesarem Augustum x. Cn.Pisonem consules Cas.

sodorus Augustu Γ & Pisone fasti Siculi:Augustum

756쪽

IN FAST. ET TR L ROM. Mixi , Cn. Calpurnium Cn. F. Pisonem Dio subsicit. A

Ex fragmento autem Capitolino apparet , Augustum a , . Terentium Varronem Murena una insisse,Μurenam in magistratu mortuti,in eius locum factum esset Cn. Calpurnium Pisonem, & Augustii abdicasse. Qua de re sic Dio, Augustus in Albanum prosectus,consulatu abdicauit. Nam quum & ipse ex quo resp.constitu ta est,& multi alii annuos magistratus gessissent, ab eo sibi in posterum abstinendum esse statuit, ut consitatus pateret.quamplurimis. idque extra urbem fecit, ne impediretur. & in sui locum substituit L. Sestium, qui BBruti studiosissimus fuerat,atque de eius etia tum la dibus scribebat. In stagmento altero lapidis Colotiani ei huius consulis mentio, ubi L. SEsTIvs P. F. appellatur. ut in fragmento Capitolino visi N. Vibum autem esse Sestiorum cognomen apparet ex P. Sestio . Vibi N. consule anno ccci in tabulis Capitolinis. Fragmentum autem Colotianum est hoc,

M. DRVSus. L. F. L. --

M. LICINI v S. M. F.

TI. CLAVDIVS TI. F. M. VALERIvs. M. F.

-ς o 'ta c. VALGIUS C.

C. CANINIUS.

Hic est L.Sestius, cuius mentio cum Bruto in numis ameteis inuenitur ita, L. SEsTI PRO Q. CAEPIO BRvaeus PRO Cos. Eodem anno dimcili&S..iii.

757쪽

μα CAR. SIG. COMMENT. A periculose morbo Augustus oppressu abAntonio Maia sanatus est. Marcellus sororis filius mortuus magnis fico ab eo sepultus est. Dio.

DE COS. AN. DCCXXXI. Consules ut ait Cassiodorus ) hic annus habuit M.

Marcellu,L.Arminiiu:ut Dio, M.Claudiu M. F.Marce tu AEserninu L. Arruntiu L. F. In lapide Colotiano h

cos. ita descripti sunt, M. C L A V D I V S M, F. I. AR---. In Capitolino L. ARRUNTIUS L. F. L. N.

M. Claudius M. F.M.N. Marcellus dicitur in monumεῖ to ludorum quinctorum saecularium , de quo post di- eam. Ex his intelligi potest, in fastis Siculis parum sci-tε consules suggeri Octavianum xii & Arruntium. Hoc anno Fannii Caepionis & Varronis Murenae coniuratio in Augustum patefacta , ardes Iovis Tonantis dicata est. Dio. Augusto HAZamram re ente bunicia potestatem sumente. In Capitolinis tabulis consuli L.Arruntio saperpo stum fragmentum est eluta odi. .LAτ Vs E. ABDICAvi τ TR. cood ego ita interpretatus sum, ut stria pserim simp.Canrem, postqua diciator .appellatus est, abdicasse,ac tribuniciam potessate primum sibi sumpsisse. De dictatura eius sic scribit Dio, M. Claudio, L. Arruntio cos. fame ac pestilentia oppressa urbe atquς Italia,populus Ro. nulla alia de caussa haec mala inc disse ratus quam quM Augustus consulatum n n g reret, dictatorem ipsum dicere voluit. Itaque quit senatum in curia conclusisset,id ipsum decernere coeg runt, minis adiectis, se, nisi id decerneret, eum in curia D crematurum. Post haec aute xxiiii fascibus arreptis in mediu 'gressi sunt, petetes ab eo ut se dictatore diaci,ac rei frumetariaeot quonda Pompeius,praefici pateretur ille aute pro ratione frumentaria suscepit ne cessarib,dictatura veris veste a pectore rescissa repudiavit S quu plus quam dictator in rep. posset,sapienter dictatoris inuidiam declinauit. Hanc autem etiam rem intellexit Suetonius quum ait, Dictaturam magna vipffcrente populo genu nixus deiecta ab humeris tos',

758쪽

nudo pectore,deprecatus est. Et Velleius, Dictituram Aquam pertinaciter ei populus deserebat, tam consta ter reppulit. De tribunicia aute potestate Augusti Dioduobus in locis agit: primum in tertio, deinde in quarto Augusti consulatu exponedo. atque ibi quidem hoc modo, Alexandria recepta ,senatus Caesari tribuniciam potestatem concessit, & ut iis qui nomen eius imploras Dent,iam extra pomoerium quam intra usque ad mille passius auxilio esse posset,quod nulli tribuno antὸ licu rat. Est tamen intelligendum quanquam tum decreta ei potestas tribunicia fuit)non tamen eam aut accepis: nse aut acceptam retinuisse. Hoc apparet, primum ex eo

quὁd in consulatu undecimo ei delatam etiam Dio scribit, deinde 'ubd ante hunc annum nulla eius mentio est in consulibus Capitolinis: tu qubd nisi per xxxv raut x x x vii annos eam Ressisse traditus sit:qui num rus quadrat si ab hoc aut a priore anno , non autem aquarto eius consulatu exordiamur.sic autem in cons

latu undecimo scribit Dio, Senatus humanitate Aus sti permotus, quὁd L.Sestnim Bruti amicum in siillo cum suffecisset,ut is tribunus pl esset in perpetuum, sta Cluit, eidemque potestatem,quotiescunque senatus h beretur, de quacunque re vellet, etiamsi consul non esset,reserendi dedit, & pro consulare imperium in perpetuum concessit, ita ut neque intra pomoerium ingrediens deponeret, neque egrediens resumeret, & ut in

prouinciis plus ipse quam linguli qui iis praeessent, pos.set. Ex quo tempore & ipse &sequentes imperatores Iete quadam cum aliis rebus, tum tribunicia potestate usi sunt.nomen enim ipsum tribunorum neque Augustus neque alius quisquam imperator usurpauit. Haec DDio: qui idem sentire videtur, quanquam antε etiam perpetua tribunicia potestas Augusto decreta erat,non ea tamen nisi hoc tempore ipsum usum esse. Hoc posito,ium noua existit quaestio, a quo anno ea repetenda sit, an a priore anno quo ei delata est, an ab hoc quo eam delatam primdm usurpauit.Tacitus priorem sententiam tuetur, qui Augustum per xxxvi I annos

eam continuasse scribit: posteriorem Capitolini a

759쪽

ctores, ex quibus Augustum , quo anno mortuus est, tribuniciae potestatis xxxvi esse, probatur. Que

eadem quaestio pbst in tribunicia Tiberii potestate

oritur.

De censi. γυ-Augusti repuduistis, U Leptaeo ac Planco cen Ar, . Eodem anno Augustus censuram quam sibi populus in perpetuum mandare cupiebat,repudiauit, ac si tim alios censores Paullum AEmilium Lepidum, & L. Munatium Plancum creauit,hunc quidem Planci prinscripti fratrem,illum vero etiam proscriptum. qui vii nil priuati censeram obtinuerunt quod etiam prodis eo confirmatum est. Tribunal enim eorum ascende us ipsis, repente collapsum ac dissipatum est. Itaquepbst nulli alii censeres iis similes comparati sunt. Tum autem Augustus multa munera quae ad eos pertin bant, obiit. Haec Dio De his etiam censoribus sic Veli ius, Planci & Lepidi censera inter discordiam acta, neque ipsis honori neque reipub. usui fuit, quum alteri Viscensbris, alteri vita deesset. Horum etiam meminit Suetonius, D. inquit) Claudius gessit censeram intermissam diu post Paullum Plancumque censores. Et in Nerone, Donutius L. Plancum censbrem sibi via decedere aedilis coegit. Valerius etiam libro 6, cap. 8, Planci censorii & consiliaris meminit. Hos demum eistiam censores edit fragmentum Capitolinum,ubi metio est -- Emilii L.F. MN.Lepidi, & Colotianum, in quo ita est,

M. CLAUDIUS M. F. L. L. MUNATIUS. PAVL. AEMILIV s.

V DE COS. AN. DCCXXXII.

In hunc annum consules prodit Cassiodorus cum siculis fastis, Lollium, Qtepidii: lapis Colotianus,

Fabricio Romae tale est epigramma,

Hos intellexit quoq; Horatius libro primo epistolaru

760쪽

quum dixit, o eram Lepidum quo disis Lolgias an- Ano. de quibus sic Dio, Quum Augustus in Sicilia esset,

populus Ro in comitiis consularinus seditionem exciatauit.Nam M. Lollius solus iniuit,qubd locus alter At systo seruabatur.Augusto vero consulatum recusante, Q; epidus & L. Siluanus semma contentione petentes ita omnia perturbarunt ut Augustus a prudentioriabus accerseretur. Qiepidus creatus est .Hoc anno Augustus Iuliam filiam M.Agrippae collocauit. De triumpho L.Semprony Atratini ex

uis. BPost victum Μ.Lepidum,cuius in triumuiratu Am- ea prouincia seerat,nunquam quieuisse Africa videtur. Hoc indicant triumphi quos ex ea prouincia auspiciis Augusti egit primum Statilius Taurus, deinde L.A

tronius Paetus, postremδ hoc etiam anno L.Sempronius Atratinus. quos triumphos omnes nobis Capit lini scriptores tradiderunt, ilentibus in tantis bellis annalibus Romanis. neoue enim de hoc triumpho qui quam, ut ne de iis qui aem,comperi.

DE COS. AN. DCCXXXIII. CConsules in hunc annum subsequuntur apud Cansiodorum Μ.Appuleius,P.Silius:apud Dionem M.Appuleius Sex. F.P.Silius P.F. Nerua in fragmento lapidis

fastis Siculis Appuleius & Nerua. DE COS. AN. DCCXXXIIII.

Consules deinceps edit Cassiodorus C.Sentium, P. Lucretium: fasti Siculi Saturninum & Lucretili: Dio C. Sentium C. F. Saturninum, Q Lucretium QJ Vispillonem: Fragmentum Colotianum C. sENTIUM DSATVRNINvM Horum meminit etiam

' Eusebius in temporibus, quum ait, Sentio Saturnino, Lucretio Cinna consulibus Virgilius poeta mortuus est. C.Sentium C. F. C. N. Saturninum inuenio scribi in monumento antiquo de quinctis ludis saecularibus, quod infra ascribam.De huius anni consulatu ita Dio, Consul erat C. Sentius: quia verb collega ei dadus erat,

SEARCH

MENU NAVIGATION