장음표시 사용
61쪽
F. I. SPlen, quem Latini lienem vorant, viscus est abdominis in regione hypochondriaca, a sinistra parte, sub diaphragmate, inter ventriculum S costas situm. Mei instituti ratio. nes nec postulant, nec admittunt, amplam eius descriptionem. quam a scriptoribus anatomicis, quos inter recentissimum habemus celeberrimum WINs LovΜ, facili negotio licebit accipere. Quae ad structuram eius pertinent, a Μ ALPIGHIO, quem V Uscuius passim correxit, peti debent, breuique compendio horum duumvirorum placita exhibentur a D. D. fCHA A FIO in dis
sertatione inaugur. Duisburgens I734. de fabrica I usu lienis edita. Addi potest, si placet, PALFYN in utilissimo libro, cui titulus est anatomis chimergicale. . II. Splenem animalibus exscindi posse, iam diu inter medicos innotuit. CAELIVS AVRELIANVS chronic. III. cap. IV. qu.
loco de lienosis agit, ita scribit: qtisdam decidendum ver auferendum lienem ordinare ausi sunt: quod quidem voce dictum,
non incio completum accipimus. Manifestum est sermonem esse de homine, quippe hortam curationes, non brutorum, illo libro proponit. Sed PLINIVS hisor. natur. XL. cap. 37. non solos homines respexisse videtur, quando haec proponit: peculiare cursus impedimentum aliquando in coe quamobrem inuritur cur runt laborantibus. Et per vulnus cream ex H LO, UIVere auimalia tridunt. Sunt qui putent adimi A li risum homini, intemperantiamque eius constare lienis magnitudine. Nam ut illud de liene per vulnus exempto ad bruta animalia pertinere videatur: quod tamen de risu ademto subiungitur, hominis tantum catissa dici omnino manifestum est & indubium, satisque comprobat obtigi ste Plinio auctores, qui illam persuasionem ad plures transmitatere laborauerunt.
Quinam ex veteribus sententiae huius auctores fuerint, nihil omnino certum habeo , quod dicam. Forte ERAs Is TRATVS G 2 inter
62쪽
32 DEIS CH DE SPLENE CANIBUS EXCIs D. inter illos haud postremus fuit, de quo relatum legimus, quod
lienem animalibus a natura frustra datum docuerit: ut ex GALENI disputatione contra hanc sententiam do usu pari. lib. JI . cap. 6 . elucet. Ab eadem sententia diseellisse quidem illos, qui cetera Erasili ratei audire volebant, ex eodem auctore Ostendit L INDEN I v s: sed RVP Us EPHE si us in illa perstat, ct lienem otiosum viscus declarat, lib. II. cap. 7. Propiori amo, quum mJgno ingenio viri omne litterarum, scientiarum artiumque genus iustaurare dc amplificare aggrederentur; illud ab Erasistrato sparsum
semen, fructus multis canibus fatales tulit. Historiam verbis medici apud Italos nuper illustris LuCAΕ ΤΟZZI comm. in VbuV. lib. III. 22. referre liceat: eximi mugit nunc vltimo lien canibus in Anglia, BARTHOLINVs in auaroni. reform. refert, se eiusmodi extractionem felici cum successu vidisse institutam coram
FRIDERI Co III. Rege Danortim, animalibus exinde supersi ribus suis N agilibus. Lienes etiam e canibus extracios, Pisa
superstite, testatur BARBET TE praxeos lib. III. cap. lo. . IV. Quis fuerit, qui tentamen in eanibus primum, post tam longum temporis interuallum, instituere aggressus fuit, equidem
nondum inueni, neque multum referre eXistimo. 1Ο. RIOLAN V s in anthropogr. lib. II. cap. 29. commemorat FLVDDIVΜvidisse lienem canis a perito cliixiacgo cAemtum per incisionem,
superstite adhuc cane. Iam vero Riolanus scripsit ante annum CIDIO CXXV i, atque RoBERTi illius pLvDDII, nobilissimi Λngli, scripta de anatomia triplici triennio antea prodierant. Ex quo illud colligo, canibus lienes eripere Anglos coepisse, paucis annis ante circulationem sanguinis ab H ARVA Eo promulgatam coepisse autem hanc rem non a medicis, ut ita loquar, Orthodoxis & scholarum placitis probe innutritis, sed a chirurgis, quos forte fama aut scripta celebris empirici PLORAVANTII, Itali, excitarunt, quippe profiteri ausi nobilissimam seminam, liene grauiter, imo Iethaliter, assectam ct ab omnibus medicis derelictam,
63쪽
DEIS CH DE SPLENE CANIBUS EXCISO.
mam , liene extracto ope chirurgi conualuisse. Nec adeo celebre initio factum sitisse id experimentum videtur, quum in F R. GL Isso Nil tractatu de anatom. hepatis, qui lCIO IOC LIV. prodiit, nulla eius mentio fiat in longa digressione de liene, quam cap. s. insiluit, quum non incongruum fuisset de illo cogitare 9 ct obiectionibus hinc contra sententiam suam desumendis aliquid Opponere. Non autem omnino illum fuisse eius ignarum hine eoiligas, quod obiurgat nonnullos, qui ne viscere quidem illo opus esse somniarunt. . U. Circa medium saeculi XVII. inter Batavos caput eserre coepit rei anatomicae studium, & a multis clarissimis V:ris, aemniatione magna incensis, urgeri. Hos inter tunc vivens FR. de te Bo E sYLvius satis diserte meminit cant m exciso splene viventium, prax. med. lib. I cap. G. s. profitetur tamen, nondum Considre, num absque ullo sanitatis detrimento diu queant sic superuiuere canes. Iamque in Italia etiam & Dania eadem eXperimenta instituebantur, ut ex Μ ALPIGHIo S BARTHOLINO
facile cognosci potest. Fereque simul agitabatur illa quaestio, Possitne homini, salua vita, hoc viscus exscindi: quod aliquibus eros mile fuiste visum, tib aliquibus aperte a firmatum esse, in- fcrius ostendemus. Nunc diuersas, de successu in canibus obser
uato, relationes intuebimur. VI. sv I v I v Μ dubie pronunciantem modo vidimus nunc alios subiungemus. is B R. de DIE ΜΕ FBROECK anatom. lib. I.
U. XV. testimonium perlaibet, quod REGNERVS de GR Agvlienem cani feliciter exemerit: quodque idem accuratissimus pro scelor cani femellae viscus exsciderit, reelaeque valetudini restitutam congredi cum masculo curauerit, ex quo impleta catulos ediderit: quo ipso Anglos refutauit, qui semper steriles permanere canes hoc viscere orbatos perhibuerant. Ipse autem proprium 3o iudicium hunc tu modum tulit: quantum ad canos, quabus lienes ex-
64쪽
DEIsCH DE SPLENE CANIBUS EXCISO . Vinduntur, illi non omnes vivi permanent , imo ex multis Titapauci in vata seruantur, iique tunc reliquum vitae tristes ta ignacii protrahunt, diu viuAnt. Huius viri iudicium pluribus insequutis placuit, quorum nomina lieic longa sene adducere non puto necessarium. Atque fieri sane potuit, ut multi post illam operationem vitam amitterent, si negligenter forte illa aut imperite fa fla fuit: concedo etiam alios affli stae valetudinis indicia dedisse; forte quod antea non erant integre sani, aut labes aliqua ab operatione remansit: sed vereor ne plurimi verum non esse putauerint aut credere non voluerint, quod non verum esse aut credi malebant, quam sibi usum visceris ignotum esse proii teri, aut a receptis dogmatibus recedere.
Quum interim non deessent, qui felicem face essum, exemplis multis comprobatum, urgebant, incestit aliquos , extra studia partium positos, desiderium rem hanc tandem indubiis experimentis consiiciendi: quibus & i libatae valetudinis documenta darent, & vitae per complures annos absque 1ensibili illius detrimento continuatae. Horum itaque testimonia , aut ipsa potius facta, illico referemus, ac deinde de proprii tentaminis successu
exponam. Illustris itaque Venetorum medicus D. D. VALLI sin NE RIVs Ephem. Aea . N. C. centur. III. inserendam permisit suam obseruationem, quae ordine est XXX. & H licue cani exempto inscribitur. Sej licet caRem, cui lienem ante quinque an
nos exciderat, praesente tuns E XC. D. D. Ilo RG AGNO, eXanalia
ni anatomi eo subiiciebat. Fuerat illa semper admodum agilis, velox, ct in currendo indefatigabilis, hilaris S magis pinguisquam magΓa, Vora X, animosa, aediumque ac domini sui fidelis custos : extra pedes in primis immorigeram se praebebat, multum latrabat es fere omnes aggrediebatur: foecundissima fuit, sepius- . que peperit: foetus pCaepingues & omnes integro liene praediti erant. Interdum se contorquebat & impiouiso vociferabatur, quod a rumore in loco factae incisionis relicto pronenire iudichbatur,
65쪽
DEI SCH DE SPLENE CANIBUS EXCIso.
quod animal, prae dolorum vehementia, fortius, se contorque do, dum vulnus confitebatur, impedierat, quo minus perito naeum simul virici potuerit.
g. VIII. Suffcient, spero, haec ad cognoscendum, quod illa canis,
si tumorem dictum excipias, integra valetudine fuerit gauisa. Atque nihil huic iudicio contrarium sectione detegebatur. Arteria splenica di vena cicatricem induxerant, nihil vero saperac- cretum fuerat. In vena portae, pancreate, hepate aut aliis pamtibus abdominis omnia perfectissune sana, Omne Omentum pingue, re Vbique plus pinguedinis, quam alias in similibus canibus, comparebant. Ex quo concluditur: mditus multorum egregiorum virorum, quod talia animalia splene orbata rar Aperuiuant, propemodum est vanus, postquam haec conicilla quinquo annorum aetatem habtiit, atque visoribus I robore juo vnonstrarerrat, diutius multo vivere, atqEe, Ut c dicam, ad caninams- nectutem peruenire potuisse. Corrtiit in per illortim opinio, qui arbitrantAr, tales mas escere e G abortim , qui in foecundata seri credunt, s tandem , qui saepius tales Urinam emittero n9tant,
cum hac aliorcim in urinando more se gesserit. s. IX.
Eodem fere tempore hoc consilium cepit EXc. D. D. N EI STERus, qui iisdem ephemeridibus olf CXCVIL. refert, quid inritegro anno in cane semina ex molossorum genere animaduerterit: nempe quod alacer, robusta, si quis alius canis, vesocis - a ct voracissima fuerit: primis autem diebus urinam creberrime eXcreuerit. De eadem cane biennio post editis ephemeridibus Cent. VII. obf. XXVI. refert, quod sanitate illibata gaudere pergat , omninoque Vallis nerianae obseruationi conformem se gerat, hoc uno eχcepto, quod salacissima licet, nondum tamen impraegnata fuerit. Opiat autem vir celeberrimus plura fieri experimenta, ut ex plurimis euentibus inter se collatis ad iudicandum instructiores Icddamur. Hoc igitur voto, quod idem plurium
66쪽
Hum esse vel audiueram, vel recta cuin ratione existimare poteram, excitatus, statui experimentum in femella etiam facere, &quicquid eueniret probe annotare.
Oblatam itaque mihi canem, ex mediocrium genere, admodum alacrem re rectillime valentem, sex mensium aetatem adeptum, mense Maio IT3O. operationi subiiciebam. Incidebam aluum prope musculum abdominis rectum, in tendinibus muscutorum obliqui descendentis & transuersalis. Per inflictum vulnus commode primum prodibat lien, cauere tamen non poteram ne intestinorum bona etiam pars erumperet. Lienem arripiebam, cumque vasa eius tribus ligaturis constrinxissem, resecui ct ab omni nexu liberatum exemi. Hoc facto reposui, quicquid pervul. nus exierat, & labia per futuram coniunxi. Nihil graue accidebat cani, nec memini vilius phaenomeni, quod referri mereatur. Primis quidem diebus frequenter micturientem vidi: cum absoluta consolidatione ipsam libere discurrere permitterem, Visa fuit in latus sinistrum aliquantulum inclinans re quasi vacillans: torteque id fuit a recenti cicatrice, ad quam dolorem aliquem sentiebat. Sed mense forte exacto nihil tale notari amplius poterat: erat alacris, agilis, currebat, catuliebat: paucis dicam, omnia faciebat, quod sanissima quaevis canis posset. Decem mensibus vitae exactis grauida reddebatur, iustoque gestationis
tempore ab luro pariebat. Idque ab isto tempore, satis accuΓato Ordine, prrosequuta est, ut quouis anno bis calutiret, bisque pareret catulos quatuor, rarius quinque.
Nihil morbosi, nullam in ullo actionum genere labem, deiectum nullum obseruare potui in ipsa cane mea: sed in catulis, quos peperit, pustularum aliquod genus satis prauum obseruaui, fusco ad atrum inclinante humore turgidarum, quibus conspectis abiiciendos illos statui. Quum finiente Ianuario huius anni proxime instaret ipsi pariendi tempus, sectioni, cui diu destinatam
67쪽
DE1sCII DE SPLENE CANIBUS EXCISO.
alueram, subieci eam, tuncque sequentia notabantur. Vulnus olim inflidium exiguum cicatrix exterius conspicua notabat. Cicatrici interiori per membranulam unam & alteram laxe productam. spacio lati pollicis, adhaerescebat omentum. Etiam ventriculus ad limbum diaphragmatis inferiorem laxo ligamento membranaceo erat nexuS, quod a ventriculo prodibat illo loco, quo videtur ligatura vasis ad lienem tendentibus fuissse in lacta. Omentum satis pingue aperturam aliquam rotundam, cuius ambitus dimidio Floreno Francico expleri poterat, ostendebat, eratque illo praecise loco, ubi lien cum suis vasis adhaeserat. Arteriae' coeli aiacae ramus, qui ad lienem excurrit, ad truncum retractus i c ci eatrice arcte clausus sese offerebat. Venae portae ramus sinister constabat solo ramo pati creatico & duobus gastricis, quorum alten a fundo ventriculi exporrigebatur, alter a coronaria ventriculo summo incumbente.
Ceterum omnes, tam abdominis, quam thoracis partes ac eurate consideranti omnino nihil sese obiiciebat, quod in sanisli-inis canibus, quorum sat multos secui, eodem modo non viderim: quare de singulis exponendi labore supersedeo. Illud a Diirmare possum meam canem illi, quam EXC. D. D. VALLI sin
N E R I v s secuit, & historiam eius exhibuit, per omnia fuisse sit nilem, nisi quod ille in catulis non obseruauit illud pustularum morbosarum genus; forte quod catulos mature abiicere iussit: sgo vero in bile nihil, quod vitium ullum proderet, quale ipsi visum fuit , obseruare potui. Addo & hoc, quod ipsa canis mater numquam ullo pustularum, aut alio culaneo morbo, laborare visa a me fuerit.
Iuvabit nunc considerare paucis, quem fructum ab experimentis adductis capere liceat. Existimo autem primum hunc neutiquam esse aspernandum, quod certo scimus non omnino esse verum animalia a splene exciso tristia, ignalia, macra & sterilia reddi, & exiguo tempore superuiuere. QuamqUam enim ca-
68쪽
53 DEIς CH DE SPLENE CANIBUS EXCISO.nis ab Exo. D. D. HEIsTERO liene priuata non concepit: GRAE-yri tamen & VALLIs NER 1 I atque mea canis conceperunt EC II
pepere ruini: adeoque tria indubia exempla sterilitatis metum proscribunt. Alacritatem per Omne actionum caninarum genus notauerunt Vallis erius & Heis erus , dc ante ambos B AGI IVVS; cademque meae cani numquam defuit, certe nil minus quam pigrae, desidi aut melancholicae. Nutritionis defectum nec Vallisne rius notauit, qui potius de obesitate nos admonet; nec mihi igconspicuus fuit, quamquam in grauida quatuor catulos gestante, ct iter Altor fio Halam nuper emenda. Crebram micturitionem, aliquo ab excissione tempore, EX C. HEI STER VS, aeque ac ego, notauit: sed in utraque cessauit, postquam ad naturalem statum redierunt omnia: credoque non aliam fuisse caussam, quam iam flammationem, quae primis diebus abesse non potuit: hacque sinita residuam a peritonari, noua cicatrice clausi, fibrarum rigiditate &' tensione sensationem, quae ad renes, ureteres oc Vesicam propagata fuisse videtur. XIV. Nihil video quid supersit, quod mereatur considerationem, praeter id solum, quod mihi in catulis sese ostendit, pustularum
genus. Si apud nos valerent veterum placita, qui sanguinem in liene repurgari a faece terrestri credebant, facilis esset aetiologia. Quoties enim pustularum aut ulcerum quicquam eueniebat, meis lancholiam accusabant a liciae non satis expurgatam , adeoque in humoribus restitantem. Enimuero quum is affectus non in matre visus fuerit, sed in solis catulis: dubiumque supersit, an non a masculi corrupto semine hoc euenerit: omnino opus est pluri-lus eyperimentis certitudinem ipsius rei prius exquirere, quamyraecipitando iudicio periclitemur. Me certe poenitet quod non in uno vel altero catulo, quid euenturum fui set exspectauerim rsed academica vita, & studium uni matri obseruandae intentum, cogitationes illas excluserunt. Forte tamen alii attentius haec considerasuri sunt; nec ipsse deero nouis in hoc genere experimentis instituendis quibus si vacare, ob vitae humanae incertas ratione
69쪽
DEIS CH DE SPLENE CANIBVS EXCIso. 39
non potuero , aliis suadeo excisonem lienis in masculis etiam tentare, ut cognoscatur an forte illi scabiosis astectibus plus obnoxii futuri sint, quam feminae, in quibus cogitari rationes possunt, cur materia ad cutim tantopere non decumbat. Seruente-tiam canes feminas aetati, quae huic animalium generi concipiendi facultatam aufert, ut videant, quid euenturum sit. Quin imo procurent vi masculi & femellae, quibus lienes excisi sunt, coeant de ex se foetus progignant. Plane enim confido fore ut hac
industria cognosci aliqua possint, quae cognouisse haud poenitere
f. XV. Nee inutile sane fuerit institutum, si experimentorum series
ad animalia alia produceretur, ut vitulos, agnos, sues, hinnuinios equorum , ut comparatio integrorum & viscere hoc carentium animalium in pluribus facta totius negotii indolem magis conspicuam reddat. Sic in equis forte ad pernicitatem in currendo vel augendam vel imminuendam aliquid valere videri poterit : in suibus autem familiarem huic animalium generi mo hum grandinosum producet aut augebit lienis defectus, si veteres in accusanda melancholia ad ulcerum prouentuin valere aliquid viderunt quod cum rerum natura connexum sit. Quumque egetiam ac vituli scabioso morbo aliquando infestentur, si asplenis Ir magis notabiliter hoc fieret, non parum praesidii ad vetustatem deis fendendam desumi hinc posse manifestum existimo.
Superest nunc qiraestio maximi sane momenti, possitne homini etiam salua vita, ct cum aliquo valetudinis reparandae fructu, lien exstirpari per excisionem, si vitiatum hoc viscus mole ilias paret & reparandae sanitati obsiet. Nam extra grauem rationem, recteque eXploratam, hominem experimenti capiendi scoripo α desiderio mutilari, praesertim tanti momenti operatione, II et quae
70쪽
6o DEIS CH DE SPLENE CANIBUS EXCISO . quae non parum doloris S periculi secuin seri, neutiquam. contenderimuS.
Primo itaque hanc rem iustis rationibus expendenti non videtur haec operatio talis esse, quae inter illas referri debeat, quasCAEL. AURELIANI stilo , voce quidam dictas, non ossicio completas, dicere oporteat. Non enim tantae Obstant utique difficultates, quae a priori, Ut loquimur, eam prohibere possint. Ipsu in enim viscus, de quo auferendo quaeritur, non habet tam nobilem usum, qui ad vitam conseruandam absolute requiratur: quod probant tam multa animalia, quae non solum vitam sine illo, verum etiam alacritatem & vigorem, confervarunt.
Multum utique esse dissicile viam sibi eo usque parare, ut viscus hoc oculis libere subiiciatur, manibusque chirurgi, prouide excisuri, nihil obstet, fateor: sed non minor est dissicultas,
quando abdomen incidendum est, ut per Vterum deinceps aperiendum foetus vel viuus vel mortuus extrahatur: aut idem in tuba Fallopiana detentus eximatur: quae tamen singula feliciter tentata de peracta esse, antiquis testimoniis FR. Rous SETI intro ο- tomotokia copiose allatis patet; & recentiori exemplo comprobauit medicus insignis D. D. ABR. CVPRIANV s. Scilicet abdomen satis
amplo vulnere, prouide facto, diduci, salua vita, potest. Hoc facto conspicere f. tis potest medicus, quid ligandum, S ubi secandum sit: quo facto vulnus, quod fecit, consuere S ad pristinam sanitatem reducere debet. Id quum toties tentatum es optato successu commendatum sit, nullam heic video dissicultatem, quae superari arte di studio nequeat. f. XIX. Illud tantum fuerit medico chirurgo agendum, ut Vasa ominnia, tam arteriosa quam venosa diligenter liget, neque illorum obli-