장음표시 사용
151쪽
, mi D. Bilib. et illum et h8s cereddas, an illud Theophrasti de eloquentia
graecum opusculum receperis , necne , et
quidnam iam recipias; timeo enim , ne uir ille clarissimus negligentiae me arguat. Quo autem in statu res sint italiae, credo, te melius nosse, quam nos. Quamuis enim Pc nintificis res agatur , hic tamen uix mussitare licet. Credunt tamen plurimi, ducem Vrbini uiciorem tenere exercitum. Picus ipse ab armis iam parumper respirat; quamdiu nid liceat ei nescio. Vellem equidem , ut pace fruereriir perpetua. Denique tuum de querela mea iudicium suspenso praestolor animo ; res ea me non mouet amplius , totus
enim nunc sacris deditus sum litteris. Si tamen labor meus ille temerarius debeat quantulo cunque esse usui, id in tempore fiat, necesi se est. Nam et Caesar senex est , et uiri , in quibus spes reformandarum legum est , senes sunt itidem. Sed timeo, ne me rideas pro alieno tam sollicitum studio. Bene uale, opt me studiorum parens . et me , quaeso, commenda apud dominos meos D. Hier. Fbner, Hier. Holtχschoher , Lar. Spengler et Casp. diutZel, de cuius agnato , fratris filio, tibi prioribus scripsi. lam camera sexta Vacat. Petiuimus ab hospite nostro, ut aliquanto tempore expectet, donec responsum isthinc recipiamus. Maxime esset commodum nobis Cranibus , ut alienus inter nos non staret. Ruod si Nutral uenire aut non utili, aut non
potest, alius fortς mittendus esset, aut saltem Ba breui
152쪽
breui respondendum est, ne hospes diutius se
stra expectet. cum camera uacua. Iterum
uale. Ex Bononia 3 die April. Anno Is II. VII. Geblaei querelas in Iustinianum improbat Bilib. S. Ante horam a D. Valentino Stegentin lit- ν-- teras mihi attulit scholaris quidam , qui simul in mensa tua consedit, quando in die reliquiarum opiparum exhibuisti conuiuium uiris multis , ingeniosis omnibus, quo de D. Valentinius me tibi gratias nomine suo agere iubet. Sed quod ego iuris reliquerim Itudiisum et in Iustinianum querelas conscripserim , a te non probari accipio. Id ueritus sum antea , propterea unius exemplum inscriptum
ad te dedi. Quid enim, colendillime mi Domine Bilib. si semel feci, quod tibi displicuit .
si bona fuit intentio mca 3 Facis contra consuetudinem omnino tuam , quod tam certum absque litteris tuis nuncium atque adeo hospitem tuum ait me ire permittis, cum non igno es , uehementissime me tuum expectate tuis
dictum , non tam de querelis illis , cquae tutissime latitare possitnt quam de doctoratu. Quid me ita suspensum relinquis Z Si irasceris ,
saltem, causam exquire. Ne tamen iterum tibi Coloniensis uidear, quanquam iram tuam semper maxime timui) ista res me non mouebit, priusquam tuas uidero. litteras. Ηeri plurima ad te scripsi. Hodie ex Senis muliatas accepi litteras, de quibus ne graueris, te rogo. Vir bonus est ni fallor per omnia). qui mittit. Vale optime D. Bilib. pacem iam e V habe-
153쪽
habemus, nescio autem, quam ii Germanorum recedunt. ΕΚ Bonunta ΔΙΙ. Maii, Anno domini is IT. In iure lubentissime studere uelim, nihil autem uideo certi , sed tamen omnino tUam expecto sententiam iussumque, a quo hactenus me recessisse non scio. IX.
excusatis Iaris Canonici studio aestur. querelas suas in Iustinianum.
S esime. quaeso , 'bbiurgari atque irasci s D mi D. Bilib. nam Canonis a sum, et
illum scripsi. et quemadmodum minialla placuerit Iemo. aperui. Visitaueram item ictiones aliquot Numquam paucas prNSquam tuam receperim epistol/m ν l p iii mensem in itinere fuit. Circumstlant me trbus Rotis Corpora iuris utriu=U, ob υ , Speculator, Felinus, Decius et duplex tum , recens utrique hic impressiae Dibo u et operam, mi D. Bilib. ut illi studio it Mumham . Ut me .nemo, qui aequo temp p . itio mecum currit, aut consalio au
superet, modo incolumis m 'ς M ,2 μ' ἡ
ad uos aliquando redeam. opimos
154쪽
meam de Iegum studio nondum muto, nisi
me iubeas. Tanta est enim tuq apud me au-tnoritas. ut uel inuitus tibi meus in quibusdam assentiatur intellectus Voluerunt DFe- or) nonnulli me alio trahere. Te tamen prae
Omnibus indubitato sequar. Ne tamen crestas me omnino abssue ratione temere in lustinianum et Glotatores eius scripsisse, unum tibi hic mitto Qua terrucinem , raptim exscri , quem leg/s, rogo, si non totum, sallem a medio incipe, ubi multa quidem es uerborum petulantia, cui precor ignoscas, rationum tamen sub iis non omnino Dana ni fallor 'est argumentatio. Lege, quaeso,
meum Accursum , cum qua tam petulantes
lusi , non sine multo , cum scriberem) risu, non, ut sturrilitas illa publicetur, sed ut animus meus in iocum quandoque solueretur. Scribunt alii carmina, alii obscuras epistolas , alii aIsul, noli quaeso me solum prohibere, ne quando ludam , quanquam iocis illis. subsit, cui puto, ueritas ea quae posset, si au duetur: dum Reuchi in uiuit et Erasinus, noαl Ium liudi sis, sed et reipublicae uniuersae aliquando prodesse. Ne tamen existima, ul- 'luna in periculum aut laborem ex hoc te sol- Iicitari a me. Tutissime latitabunt omnia, si
tamen aliquando ad te Deus me reduxerit, ea de re libentissa me tecum conferam. Nunc Nas Canonicum persequar, ita tamen , mi D. Bilib. ut nimium in eo non morer, rixosasi cribentium opiniones disquirendo. Ad Rhe- 0ricam animus meus uehementer anhelat
155쪽
ui distam aliquando ex arte. loqui. Credes tu, tres menses male me perdulisse. Ego itidem tibi scripseram, non certe, ut Omnino ita semirem, sed ut ueniae praetextum qUaererem. Quomodo enim male perdidi in tantis uigiliis tres menses 3 An in uita tempus utilam melius collocatii λ Non puto, modo id assererse pudor non sit. Nam quanquam materia ipsa latitabit, tamen tot in ea compreis henduntur leges et historiae rationesquo nisi proprium me fallat opus) cum dialeeticaelum rhetoricae, ut ipsa scribendi exercitatio. in tam uariis dicendi figuris, per se mihi alfructum tantilli temporis lassiciat. quanquam nulla adest uerborum uenustis, nec ulla di, cendi ars. Quia tamen proxime legeram Tullii orationes , uolebam Verrinas imitari, longissimo per umbram interuallo, sed statim spes cecidit. Veniebat post inceptum inhibitio tua, angebat periculum, terrebat me novuitas et figus foris erat molestissimum. Effeci tamen , quod antea nunquam feceram, a paruis enim incipiendum est. Ego mi P.
Bilib. omnem conatum eo referam , Ut patrias et amicis aliquando utiliter inseruire quean Meque uereor, si minus euadam diues aut honore splendidus , satis superque mihi erit, si paruulam mihi sit domicilium, in . quo mecum enutrire queam, non uaccas magnas aut equos, sed cauum unum eum catulo custodα t matrem anum. Oetera diis curae erunt, dummodo multis utiliter seruire ualeam
Velis tu magnanimum me effici, uelim ite
156쪽
ego quoque, mi D. Bilib. neque animus mihi
deesset, euehendi me uel ad elationem usque; sed cohibent me multa uanitas mundi , breuitas uitae , fortunae exilitas, corporisque uarrii defectus. Libentissime itaque in imo repam , dummodo nonnihil prosim labor ceriste et cura non deerunt, modo Deus suam a me gratiam non elonget, sed haec nimis sunt seria. Memento ,. quaeso, Accursit nostri. mihique aliquid rescribe, an iuste sit uno in ' loco tam scurriliter a me reprehensus, ac ludi- ficatus. Rogo tamen , dicendi quCque figu- ras si forte quas conspexeris) animaduertas , ut ad rhatoricam magis me incites. Omnia certe scripta tua eo. animo semper accipio. quo tu scribere soles,. optimo scilicet et gratissimo. Bene uale, mox iterum scribam apud Ier. Petr, has apud Magistrum Lucam Bononiensem, qui cras in Germaniam abiturus est.
Ex Bononia, a8. Maii, Anno a II. Hattenum , ex Italia discedentem , valde laudat
s. II edit in Germaniam noster Huttenus, Co- lendiss mi D. Bilib. cum meliori cla-xit Deus) furtuna, quam fuit hactenus uel in Germania uel in Italia. Questus sum semel id de Germanis propter Erasmum tuum, imo singulare illud Germaniae decus, quod Basi- Ieae suarum cum dispendio rerum fuerit. Possem et propter Hultenum conqueri ι quem neglexerunt Germani, compilarunt Itali. uul-
157쪽
nerauerunt Galli. Quod si tantum is hie n gligitur ingenium , quid aliis sperare licebit Sed ego . dum tu uiuis , mi D. Bilib. ista non
timeo, securus studeo, modo Deus det, ut incolumis ad uos aliquando redeam. Fuit his diebus Venetiis Huttenus, cum gentilibus suis, Hierosolymam proficiscentibus, quos utique comitatus esset, nisi Crotus Rubianus, Vul- pinorum praeceptor, eum retinuisset. Rediit heri uesperi, mane me hodie uocat, suumque in Germaniam discessum aperit, ac sese offert litteras meas ad te ferre , craS mane abiturus. Itaque raptim aliquot scripsi epistolia, at te quidem iussu illius 'ad alios mea sponte, ut Augustae et Ingol stadii tantum in- .genium a bonis uiris honorifice exciperetUr.
Ad te, mi D. Bilib. quid scribam aliud, nisi
ut hominem ternario illi quo de nuper tecum lusi) charissimum pro tua erga doctos consue-i tudine suscipias. - Vnum tam eo me rogaUit liberrimum illud et iterarum mancipium dicam an praesidium , an potius utrum qile, ut se- .creto tibi scribam, ne pompa illum Norimbergensi ut uulgo dici asserit) excipias. Nam
non fercula tua , magnifica alioquin et lauta, sed docta tua colloquia petit, non sine uiarum uispendio. Quo uero se recepturus sit nescio, neque tamen dubito, quin secretiora tibi, quam mihi sit commissurus. Hominem ego tantum ingenio, studio, eruditione, gentisque ac patriae amore atque illustratione uehementer et laudo et honore prosequor. Ve- . reor tamen, ne Germanica illa libertas, v.
158쪽
non temperetur, grauior ei aliquando sit sutura; retrahet eum Erasmus, retrahe et tu quaeso, si commode poteris , ne forte harbarorum insidiis tanto praemature spolietur in- .genio commUnis patria nostra Germania, non possum aperte loqui ego . tu tamen ex ipso aperte omnia intelliges. Scribit ad te et Fri- clerichus Canonicus , qui uehementer interim
expectabit responsum tuum, ut intelligat, se. tibi litteris suis non fuisse importunum. De Hultent discessii nepotes tui nihil sciunt, uolitit ille secretum esse, ne forte insidiis intemcipiatur. Nos hic agimus sani quidem , at nimium calidi, uestrum praestolamur responsum, multa de nobis ad uos antea scripsi. Cras quoque aut propediem scribam, quando
redierit Pater Guardianus. Credo nos . optime posse Romae agere hyemem. De duorum reuocatione Omnia in uestram consultationem reposui. . Hene uale ae Hut tentam pro tua humanitate benignus encipe, Ex Bono-
. nia sexto Kal. Iulii. Anno domini Is I7.
XI. 1. mitenus libellam Lavr. mliae eontra Cov- stantini donationem vult in Germania edere. a. lectiones publicae tur. Canou. inutiles. 3. Carduales XXXl creantur.
s. C)uid tibi scribam noui, humaniss. D. l
Bilib. nescio , quanquam noua sunt plurima , at nobis omnia aut incerta aut ingrata. Abiit ad uos ante octiduum noster H attenus , homo ingenii magis acuti et acris,
quam placidi et quieti. Dedi ei litteras, quanquam
159쪽
quam uisus fuerat a nobis nonnihil abaliena. tuso Amo equidem hominis ingenium, fero- .ciam eius non ita , longe certe facilius absentem, quam praesentem cita tecum loqui libet amicum seruabo. Pridie, quam recederet, apUdine uidit. Lau. Vallae libellum contra Const.
donationem. , quem ego ad modicum tempus uidendum ab alio commodatum acceperam
Vult homo eum libellus in Germania rursus imprellioni mandare ; petiit , ut libellus ille,
quia correctior esset, transscriberetur, non
potui ei id denegare , transscriptus est a Fri dericho Herbipotensi , transmittetur ei: post paucos dies , sed et foris habent exemplaria. Credo equidem, uerit ima esse, quae scripsit.
Lau. Vereor tamen, ne tUto edi queant. At
Η ut tenus anathema non formidat et indignum mihi uidetur, ut ueritas a Veritatis gladio prohibeatur. Facile igitur illius ausu in lucem Laurentii libertas qua haud inferiorem Francus illexerit . redibit. Scribunt super commenticia illa donatione commenta multa Canonis tae et Theologi et Cucullati, sed omnium ratiunculas , immo captiunculi is quisque , cui non nitidsit cerebri, facile refelleret. At ego contra a. Canon istas loqui non debeo, ne tibi uidear rursus eius studii apostata , non certe id desero, quanquam magna cum displicentia plurima lego', praesertim ea , quae sunt in sexto et clementinis . ubi nulla uerbositas Pontifi- cham auaritiae satisfacere potest. Adigis tu me ad lectiones publicas , ego certe luben Spareo,
sed ut paucis diebus per annum legitur, ita iiii
160쪽
diem unum ultra duas lectiones audire in eo studio non licet. . Ego Vix unam audio, primam scilicet ubi tres sunt lectores , hora illa con rrentes, inter quos doctissimus docendi gratiam non habet, alter ex cathedra percipi non potest, terticis est ita eruditus, 'ut minimo per lectionem negotio in contrariam partem uel paruo argumento flectatur. Attent ut id aliquoties, nunc Paus eo tempore missam audio, ne temptis perdam. In altera hora duo legunt , alter lingua uelox et legum blaterator , alter iuuenis non admodum doctus. Quid uis igitur , Ut faciam 8 Credisne uelle me negligenter tempus terere 3 Quod publice non possum, domi utcunque suppleo. At dices , cui nemo placet et
is nemini placet. Fateor, neque tamen nemo
mihi placet. In plurimis mihi et Bartholus et
Panormitanus placent, at super Omnes placet
mihi summa Sylvestrina, ubi per compendium intelligere licet ea , quae in scribentibus per mille ambages longo tempore ingenti labore uix conquiri possunt, placet et speculator. Cum aliis quid uis ut faciam Τ nonne , quod assirmat unus, negat alteri saepe etiam studiose 3 Annon tempus mihi breue superest et Glossaruin scribentiumque pelagus est immensum Z Per integrum annum uix tria aut 4 eX- ponuntur publice capitula et ea tamen summa cum incertitudine. Visne , ut eiusmodi nugissim contentus 3 si ita iusseris, mi D. Bilib. haucleunctanter parebo , quanquam id mihi minime uideatur uel operae uel impensae pretium.
